Clarissimi viri nostrae civitatis temporibus optimis hoc
|
66.1
|
sibi amplissimum pulcherrimumque ducebant, ab hospiti-
|
|
bus clientibusque suis, ab exteris nationibus, quae in ami-
|
|
citiam populi Romani dicionemque essent, iniurias pro-
|
|
pulsare eorumque fortunas defendere. M. Catonem illum
|
5
|
Sapientem, clarissimum virum et prudentissimum, cum
|
|
multis gravis inimicitias gessisse accepimus propter
|
|
Hispanorum, apud quos consul fuerat, iniurias. Nuper
|
67.1
|
Cn. Domitium scimus M. Silano diem dixisse propter
|
|
unius hominis Aegritomari, paterni amici atque hospitis,
|
|
iniurias. Neque enim magis animos hominum nocentium
|
|
res umquam ulla commovit quam haec maiorum consue-
|
5
|
tudo longo intervallo repetita ac relata, sociorum queri-
|
|
moniae delatae ad hominem non inertissimum, susceptae
|
|
ab eo qui videbatur eorum fortunas fide diligentiaque sua
|
|
posse defendere. Hoc timent homines, hoc laborant, hoc
|
68.1
|
institui atque adeo institutum referri ac renovari moleste
|
|
ferunt; putant fore ut, si paulatim haec consuetudo serpere
|
|
ac prodire coeperit, per homines honestissimos virosque
|
|
fortissimos, non imperitos adulescentulos aut illius modi
|
5
|
quadruplatores leges iudiciaque administrentur. Cuius con-
|
69.1
|
suetudinis atque instituti patres maioresque nostros non
|
|
paenitebat tum cum P. Lentulus, is qui princeps senatus
|
|
fuit, accusabat M'. Aquilium subscriptore C. Rutilio Rufo,
|
|
aut cum P. Africanus, homo virtute, fortuna, gloria, rebus
|
5
|
gestis amplissimus, posteaquam bis consul et censor fuerat,
|
|
L. Cottam in iudicium vocabat. Iure tum florebat populi
|
|
Romani nomen, iure auctoritas huius imperi civitatisque
|
|
maiestas gravis habebatur. Nemo mirabatur in Africano
|
|
illo, quod in me nunc, homine parvis opibus ac facultati-
|
10
|
bus praedito, simulant sese mirari, cum moleste ferunt:
|
|
'Quid sibi iste vult? accusatoremne se existimari, qui antea
|
70.1
|
defendere consuerat, nunc praesertim, ea iam aetate, cum
|
|
aedilitatem petat?' Ego vero et aetatis non modo meae
|
|
sed multo etiam superioris, et honoris amplissimi puto esse
|
|
et accusare improbos et miseros calamitososque defendere.
|
5
|
Et profecto aut hoc remedium est aegrotae ac prope de-
|
|
speratae rei publicae iudiciisque corruptis et contaminatis
|
|
paucorum vitio ac turpitudine, homines ad legum defensi-
|
|
onem iudiciorumque auctoritatem quam honestissimos et in-
|
|
tegerrimos diligentissimosque accedere; aut, si ne hoc quidem
|
10
|
prodesse poterit, profecto nulla umquam medicina his tot
|
|
incommodis reperietur. Nulla salus rei publicae maior est
|
71.1
|
quam eos qui alterum accusant non minus de laude, de
|
|
honore, de fama sua quam illos qui accusantur de capite
|
|
ac fortunis suis pertimescere. Itaque semper ii diligentis-
|
|
sime laboriosissimeque accusarunt qui se ipsos in discrimen
|
5
|
existimationis venire arbitrati sunt.
|
|