Nunc quoniam quibus rebus adductus ad causam acces- 10.1
serim demonstravi, dicendum necessario est de contentione
nostra, ut in constituendo accusatore quid sequi possitis
habeatis. Ego sic intellego, iudices: cum de pecuniis
repetundis nomen cuiuspiam deferatur, si certamen inter 5
aliquos sit cui potissimum delatio detur, haec duo in primis
spectari oportere, quem maxime velint actorem esse ii
quibus factae esse dicantur iniuriae, et quem minime
velit is qui eas iniurias fecisse arguatur. In hac causa, 11.1
iudices, tametsi utrumque esse arbitror perspicuum, tamen
de utroque dicam, et de eo prius quod apud vos plurimum
debet valere, hoc est de voluntate eorum quibus iniuriae
factae sunt; quorum causa iudicium de pecuniis repetundis 5
est constitutum.
  Siciliam provinciam C. Verres per triennium depopu-
latus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse,
fana spoliasse dicitur. Adsunt, queruntur Siculi universi;
ad meam fidem, quam habent spectatam iam et cognitam, 10
confugiunt; auxilium sibi per me a vobis atque a populi
Romani legibus petunt; me defensorem calamitatum sua-
rum, me ultorem iniuriarum, me cognitorem iuris sui, me
actorem causae totius esse voluerunt. Vtrum, Q. Caecili, 12.1
hoc dices, me non Siculorum rogatu ad causam accedere, an
optimorum fidelissimorumque sociorum voluntatem apud
hos gravem esse non oportere? Si id audebis dicere, quod
C. Verres, cui te inimicum esse simulas, maxime existimari 5
vult, Siculos hoc a me non petisse, primum causam inimici
tui sublevabis, de quo non praeiudicium, sed plane iudicium
iam factum putatur, quod ita percrebruit, Siculos omnis
actorem suae causae contra illius iniurias quaesisse. Hoc 13.1
si tu, inimicus eius, factum negabis, quod ipse, cui maxime
haec res obstat, negare non audet, videto ne nimium fami-
liariter inimicitias exercere videare. Deinde sunt testes
viri clarissimi nostrae civitatis, quos omnis a me nominari 5
non est necesse: eos qui adsunt appellabo, quos, si mentirer,
testis esse impudentiae meae minime vellem. Scit is qui
est in consilio, C. Marcellus, scit is quem adesse video,
Cn. Lentulus Marcellinus; quorum fide atque praesidio
Siculi maxime nituntur, quod omnino Marcellorum nomini 10
tota illa provincia adiuncta est. Hi sciunt hoc non modo 14.1
a me petitum esse, sed ita saepe et ita vehementer esse
petitum ut aut causa mihi suscipienda fuerit aut officium
necessitudinis repudiandum. Sed quid ego his testibus
utor, quasi res dubia aut obscura sit? Adsunt homines ex 5
tota provincia nobilissimi, qui praesentes vos orant atque
obsecrant, iudices, ut in actore causae suae deligendo
vestrum iudicium ab suo iudicio ne discrepet. Omnium
civitatum totius Siciliae legationes adsunt praeter duas
civitates; quarum duarum si adessent, duo crimina vel 10
maxima minuerentur quae cum his civitatibus C. Verri
communicata sunt. At enim cur a me potissimum hoc 15.1
praesidium petiverunt? Si esset dubium petissent necne,
dicerem cur petissent: nunc vero, cum id ita perspicuum
sit ut oculis iudicare possitis, nescio cur hoc mihi de-
trimento esse debeat, si id mihi obiciatur, me potissimum 5
esse delectum. Verum id mihi non sumo, iudices, et hoc 16.1
non modo in oratione mea non pono, sed ne in opinione
quidem cuiusquam relinquo, me omnibus patronis esse
praepositum. Non ita est; sed unius cuiusque temporis,
valetudinis, facultatis ad agendum ducta ratio est. Mea 5
fuit semper haec in hac re voluntas et sententia, quemvis
ut hoc mallem de iis qui essent idonei suscipere quam me,
me ut mallem quam neminem.