Erit igitur eloquens—hunc enim auctore Antonio 69.1
quaerimus—is qui in foro causisque civilibus ita
dicet, ut probet ut delectet ut flectat. probare neces-
sitatis est, delectare suavitatis, flectere victoriae;
nam id unum ex omnibus ad optinendas causas potest 5
plurimum. sed quot officia oratoris tot sunt genera
dicendi: subtile in probando, modicum in delectando,
vehemens in flectendo; in quo uno vis omnis ora-
toris est. magni igitur iudicii, summae etiam facul- 70.1
tatis esse debebit moderator ille et quasi tempera-
tor huius tripertitae varietatis. nam et iudicabit quid
cuique opus sit et poterit quocumque modo postula-
bit causa dicere. sed est eloquentiae sicut reliquarum 5
rerum fundamentum sapientia. ut enim in vita sic in
oratione nihil est difficilius quam quid deceat videre.
πρέπον appellant hoc Graeci, nos dicamus sane de-
corum. de quo praeclare et multa praecipiuntur et
res est cognitione dignissima. huius ignoratione non 10
modo in vita sed saepissime et in poematis et in ora-
tione peccatur. est autem quid deceat oratori viden- 71.1
dum non in sententiis solum sed etiam in verbis. non
enim omnis fortuna non omnis honos non omnis
auctoritas non omnis aetas nec vero locus aut tempus
aut auditor omnis eodem aut verborum genere trac- 5
tandus est aut sententiarum semperque in omni parte
orationis ut vitae quid deceat est considerandum; quod
et in re de qua agitur positum est et in personis et
eorum qui dicunt et eorum qui audiunt. itaque hunc 72.1
locum longe et late patentem philosophi solent in
officiis tractare—non cum de recto ipso disputant,
nam id quidem unum est—grammatici in poetis,
eloquentes in omni et genere et parte causarum. quam 5
enim indecorum est, de stillicidiis cum apud unum
iudicem dicas, amplissimis verbis et locis uti commu-
nibus, de maiestate populi Romani summisse et sub-
tiliter. hi genere toto, at persona alii peccant aut
sua aut iudicum aut etiam adversariorum nec re 10
solum sed saepe verbo. etsi sine re nulla vis verbi
est, tamen eadem res saepe aut probatur aut reicitur
alio atque alio elata verbo. in omnibusque rebus 73.1
videndum est quatenus. etsi enim suus cuique modus
est, tamen magis offendit nimium quam parum. in
quo Apelles pictores quoque eos peccare dicebat qui
non sentirent quid esset satis. magnus est locus hic, 5
Brute, quod te non fugit, et magnum volumen aliud
desiderat; sed ad id quod agitur illud satis. cum
hoc decere—quod semper usurpamus in omnibus
dictis et factis, minimis et maxumis—cum hoc, in-
quam, decere dicamus, illud non decere, et id usque- 10
quaque quantum sit appareat, in alioque ponatur
aliudque totum sit, utrum decere an oportere dicas—
oportere enim perfectionem declarat officii quo et 74.1
semper utendum est et omnibus, decere quasi aptum
esse consentaneumque tempori et personae; quod cum
in factis saepissime tum in dictis valet, in voltu de-
nique et gestu et incessu—contraque item dedecere; 5
quod si poeta fugit ut maxumum vitium qui peccat
etiam, cum probam orationem affingit improbo stul-
tove sapientis; si denique pictor ille vidit, cum
immolanda Iphigenia tristis Calchas esset, tristior
Ulixes, maereret Menelaus, obvolvendum caput Aga- 10
memnonis esse, quoniam summum illum luctum pe-
nicillo non posset imitari; si denique histrio quid
deceat quaerit: quid faciundum oratori putemus? sed
cum hoc tantum sit, quid in causis earumque quasi
membris faciat orator viderit: illud quidem per- 15
spicuum est, non modo partis orationis sed etiam
causas totas alias alia forma dicendi esse tractandas.