Uberius est aliud aliquantoque robustius quam hoc 91.1
humile de quo dictum est, summissius autem quam
illud de quo iam dicetur amplissimum. hoc in genere
nervorum vel minimum, suavitatis autem est vel
plurimum. est enim plenius quam hoc enucleatum, 5
quam autem illud ornatum copiosumque summissius.
huic omnia dicendi ornamenta conveniunt plurimum- 92.1
que est in hac orationis forma suavitatis. in qua
multi floruerunt apud Graecos, sed Phalereus Deme-
trius meo iudicio praestitit ceteris; cuius oratio cum
sedate placideque liquitur tum illustrant eam quasi 5
stellae quaedam tralata verba atque mutata. tralata
dico, ut saepe iam, quae per similitudinem ab alia re
aut suavitatis aut inopiae causa transferuntur; mutata,
in quibus pro verbo proprio subicitur aliud quod idem
significet sumptum ex re aliqua consequenti. quod 93.1
quanquam transferundo fit, tamen alio modo trans-
tulit cum dixit Ennius arce et urbe orbam, alio modo,
si pro patria arcem dixisset, et horridam Africam ter-
ribili tremere tumultu cum dicit pro Afris immutate 5
Africam <sumens>: hanc ὑπαλλαγὴν rhetores, quia
quasi summutantur verba pro verbis, μετωνυμίαν
grammatici vocant, quod nomina transferuntur. Ari- 94.1
stoteles autem tralationi et haec ipsa subiungit et
abusionem quam κατάχρησιν vocant, ut cum minutum
dicimus animum pro parvo; et abutimur verbis pro-
pinquis, si opus est vel quod delectat vel quod decet. 5
iam cum fluxerunt continuae plures tralationes, alia
plane fit oratio; itaque genus hoc Graeci appellant
ἀλληγορίαν: nomine recte, genere melius ille qui ista
omnia tralationes vocat. haec frequentat Phalereus
maxume suntque dulcissima, et quanquam tralatio est 10
apud eum multa tamen immutationes nusquam cre-
briores. in idem genus orationis—loquor enim de 95.1
illa modica ac temperata—verborum cadunt lumina
omnia, multa etiam sententiarum; latae eruditaeque
disputationes ab eodem explicabuntur et loci com-
munes sine contentione dicentur. quid multa? e philo- 5
sophorum scholis tales fere evadunt; et nisi coram
erit comparatus ille fortior, per se hic quem dico pro-
babitur. est enim quoddam etiam insigne et florens 96.1
orationis genus pictum et expolitum in quo omnes
verborum, omnes sententiarum illigantur lepores. hoc
totum e sophistarum fontibus defluxit in forum, sed
spretum a subtilibus, repulsum a gravibus in ea de 5
qua loquor mediocritate consedit.