Atque ego in summo oratore fingendo talem in- 7.1
formabo qualis fortasse nemo fuit. non enim quaero
quis fuerit, sed quid sit illud quo nihil possit esse
praestantius, quod in perpetuitate dicendi non saepe
atque haud scio an nunquam, in aliqua autem parte 5
eluceat aliquando, idem apud alios densius apud alios
fortasse rarius. sed ego sic statuo, nihil esse in ullo 8.1
genere tam pulchrum, quo non pulchrius id sit unde
illud ut ex ore aliquo quasi imago exprimatur. quod
neque oculis neque auribus neque ullo sensu percipi
potest, cogitatione tamen et mente complectimur. 5
itaque et Phidiae simulacris quibus nihil in illo
genere perfectius videmus et iis picturis quas nominavi
cogitare tamen possumus pulchriora. nec vero ille 9.1
artifex cum faceret Iovis formam aut Minervae, con-
templabatur aliquem e quo similitudinem duceret, sed
ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia
quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius 5
similitudinem artem et manum dirigebat. ut igitur
in formis et figuris est aliquid perfectum et excellens,
cuius ad cogitatam speciem imitando referuntur ea
quae sub oculos ipsa non cadunt, sic perfectae elo-
quentiae speciem animo videmus, effigiem auribus 10
quaerimus. has rerum formas appellat ἰδέας ille non 10.1
intellegendi solum sed etiam dicendi gravissimus
auctor et magister Plato easque gigni negat et ait
semper esse ac ratione et intellegentia contineri; cetera
nasci occidere, fluere labi nec diutius esse uno et 5
eodem statu. quicquid est igitur de quo ratione et
via disputetur, id est ad ultimam sui generis formam
speciemque redigendum.