Sed quoniam plura sunt orationum genera eaque 37.1
diversa neque in unam formam cadunt omnia, lauda-
tionum <et> descriptionum et historiarum et talium su-
asionum, qualem Isocrates fecit Panegyricum multique
alii qui sunt nominati sophistae, reliquarumque rerum 5
formam quae absunt a forensi contentione, eiusque
totius generis quod Graece ἐπιδεικτικὸν nominatur,
quia quasi ad inspiciundum delectationis causa com-
paratum est, non complectar hoc tempore; non quo
neglegenda sit; est enim illa quasi nutrix eius oratoris 10
quem informare volumus et de quo molimur aliquid
exquisitius dicere. ab hac et verborum copia alitur
et eorum constructio et numerus liberiore quadam
fruitur licentia. datur etiam venia concinnitati sen- 38.1
tentiarum et argutiis, certique et circumscripti verborum
ambitus conceduntur, de industriaque non ex insidiis
sed aperte ac palam elaboratur, ut verba verbis quasi
demensa et paria respondeant, ut crebro conferantur 5
pugnantia comparenturque contraria et ut pariter ex-
trema terminentur eundemque referant in cadendo
sonum; quae in veritate causarum et rarius multo
facimus et certe occultius. in Panathenaico autem
Isocrates ea studiose consectatum fatetur; non enim 10
ad iudiciorum certamen sed voluptatem aurium scrip-
serat. haec tractasse Thrasymachum Calchedonium 39.1
primum et Leontinum ferunt Gorgiam, Theodorum
inde Byzantium multosque alios quos λογοδαιδάλους
appellat in Phaedro Socrates. quorum satis arguta
multa sed ut modo primumque nascentia minuta et 5
versiculorum similia quaedam nimiumque depicta.
quo magis sunt Herodotus Thucydidesque mirabiles;
quorum aetas cum in eorum tempora quos nominavi
incidisset, longissime tamen ipsi a talibus deliciis
vel potius ineptiis afuerunt. alter enim sine ullis 10
salebris quasi sedatus amnis fluit, alter incitatior fer-
tur et de bellicis rebus canit etiam quodam modo bel-
licum. primisque ab his, ut ait Theophrastus, historia
commota est ut auderet uberius quam superiores et
ornatius dicere. horum aetati successit Isocrates qui 40.1
praeter ceteros eiusdem generis laudatur semper a
nobis, nonnunquam, Brute, leniter et erudite repu-
gnante te; sed cedas mihi fortasse, si quid in eo
laudem cognoveris. nam cum concisus ei Thrasy- 5
machus minutis numeris videretur et Gorgias, qui
tamen primi traduntur arte quadam verba vinxisse,
Theodorus autem praefractior nec satis, ut ita dicam,
rotundus, primus instituit dilatare verbis et mollioribus
numeris explere sententias. in quo cum doceret eos 10
qui partim in dicendo partim in scribendo principes
exstiterunt, domus eius officina habita eloquentiae est.
itaque ut ego, cum a nostro Catone laudabar, vel re- 41.1
prehendi me a ceteris facile patiebar sic Isocrates
videtur <prae> testimonio Platonis aliorum iudicia
debere contemnere. est enim, ut scis, quasi in extrema
pagina Phaedri his ipsis verbis loquens Socrates: 5
'adulescens etiam nunc, o Phaedre, Isocrates est, sed
quid de illo augurer lubet dicere.' 'quid tandem?'
inquit ille. 'maiore mihi ingenio videtur esse quam ut
cum orationibus Lysiae comparetur, praeterea ad vir-
tutem maior indoles; ut minime mirum futurum sit, 10
si, cum aetate processerit, aut in hoc orationum genere
cui nunc studet tantum, quantum pueris, reliquis prae-
stet omnibus qui unquam orationes attigerunt aut, si
contentus his non fuerit, divino aliquo animi motu
maiora concupiscat; inest enim natura philosophia in 15
huius viri mente quaedam.' haec de adulescente So-
crates auguratur. at ea de seniore scribit Plato et 42.1
scribit aequalis et quidem exagitator omnium rheto-
rum hunc miratur unum. me autem qui Isocraten non
diligunt una cum Socrate et cum Platone errare pati-
antur. dulce igitur orationis genus et solutum et 5
affluens, sententiis argutum, verbis sonans est in illo
epidictico genere, quod diximus proprium sophista-
rum, pompae quam pugnae aptius, gymnasiis et pa-
laestrae dicatum, spretum et pulsum foro. sed quod
educata huius nutrimentis eloquentia [est] ipsa se postea 10
colorat et roborat, non alienum fuit de oratoris quasi in-
cunabulis dicere. verum haec ludorum atque pompae;
nos autem iam in aciem dimicationemque veniamus.