TOPICA
|
|
Maiores nos res scribere ingressos, C. Trebati,
|
1.1
|
et his libris quos brevi tempore satis multos edidimus
|
|
digniores, e cursu ipso revocavit voluntas tua. Cum
|
|
enim mecum in Tusculano esses et in bibliotheca
|
|
separatim uterque nostrum ad suum studium libellos
|
5
|
quos vellet evolveret, incidisti in Aristotelis Topica
|
|
quaedam, quae sunt ab illo pluribus libris explicata.
|
|
Qua inscriptione commotus continuo a me librorum
|
|
eorum sententiam requisisti; quam cum tibi ex-
|
2.1
|
posuissem, disciplinam inveniendorum argumento-
|
|
rum, ut sine ullo errore ad ea ratione et via
|
|
perveniremus, ab Aristotele inventam illis libris
|
|
contineri, verecunde tu quidem ut omnia, sed tamen
|
5
|
facile ut cernerem te ardere studio, mecum ut tibi
|
|
illa traderem egisti. Cum autem ego te non tam
|
|
vitandi laboris mei causa quam quia tua id interesse
|
|
arbitrarer, vel ut eos per te ipse legeres vel ut totam
|
|
rationem a doctissimo quodam rhetore acciperes,
|
10
|
hortatus essem, utrumque, ut ex te audiebam, es
|
|
expertus. Sed a libris te obscuritas reiecit; rhetor
|
3.1
|
autem ille magnus haec, ut opinor, Aristotelia se
|
|
ignorare respondit. Quod quidem minime sum admi-
|
|
ratus eum philosophum rhetori non esse cognitum,
|
|
qui ab ipsis philosophis praeter admodum paucos
|
5
|
ignoretur; quibus eo minus ignoscendum est, quod
|
|
non modo rebus eis quae ab illo dictae et inventae
|
|
sunt allici debuerunt, sed dicendi quoque incredibili
|
|
quadam cum copia tum etiam suavitate.
|
|