| DE RE PUBLICA | |
| LIBRORUM SEX QUAE MANSERUNT | |
| LIBER PRIMUS | |
| . . . <im>petu liberavissent, nec C. Due- | 1.1.1 |
| lius, A. Atilius, L. Metellus terrore Karthaginis, non | |
| duo Scipiones oriens incendium belli Punici secundi | |
| sanguine suo restinxissent, nec id excitatum maiori- | |
| bus copiis aut Q. Maximus enervavisset aut M. Mar- | 5 |
| cellus contudisset aut a portis huius urbis avolsum | |
| P. Africanus compulisset intra hostium moenia. M. vero | |
| Catoni, homini ignoto et novo, quo omnes, qui | |
| isdem rebus studemus, quasi exemplari ad industriam | |
| virtutemque ducimur, certe licuit Tusculi se in otio | 10 |
| delectare salubri et propinquo loco. Sed homo de- | |
| mens, ut isti putant, cum cogeret eum necessitas nulla, | |
| in his undis et tempestatibus ad summam senectutem | |
| maluit iactari quam in illa tranquillitate atque otio | |
| iucundissime vivere. Omitto innumerabilis viros, quo- | 15 |
| rum singuli saluti huic civitati fuerunt, et quia | |
| sunt <haud> procul ab aetatis huius memoria, com- | |
| memorare eos desino, ne quis se aut suorum aliquem | |
| praetermissum queratur. Unum hoc definio, tantam | |
| esse necessitatem virtutis generi hominum a natura | 20 |
| tantumque amorem ad communem salutem defenden- | |
| dam datum, ut ea vis omnia blandimenta voluptatis | |
| otiique vicerit. | |
| Nec vero habere virtutem satis est quasi artem | 2.1 |
| aliquam, nisi utare; etsi ars quidem, cum ea | |
| non utare, scientia tamen ipsa teneri potest, virtus in | |
| usu sui tota posita est; usus autem eius est ma- | |
| ximus civitatis gubernatio et earum ipsarum rerum, | 5 |
| quas isti in angulis personant, reapse, non oratione | |
| perfectio. Nihil enim dicitur a philosophis, quod qui- | |
| dem recte honesteque dicatur, quod <non> ab iis partum | |
| confirmatumque sit, a quibus civitatibus iura discripta | |
| sunt. Unde enim pietas aut a quibus religio? | 10 |
| unde ius aut gentium aut hoc ipsum civile quod di- | |
| citur? unde iustitia, fides, aequitas? unde pudor, con- | |
| tinentia, fuga turpitudinis, adpetentia laudis et ho- | |
| nestatis? unde in laboribus et periculis fortitudo? | |
| Nempe ab iis, qui haec disciplinis informata alia mo- | 15 |
| ribus confirmarunt, sanxerunt autem alia legibus. Quin | 3.1 |
| etiam Xenocraten ferunt, nobilem in primis philoso- | |
| phum, cum quaereretur ex eo, quid adseque- | |
| rentur eius discipuli, respondisse, ut id sua sponte | |
| facerent, quod cogerentur facere legibus. Ergo ille | 5 |
| civis, qui id cogit omnis imperio legumque poena, | |
| quod vix paucis persuadere oratione philosophi pos- | |
| sunt, etiam iis, qui illa disputant, ipsis est praeferen- | |
| dus doctoribus. Quae est enim istorum oratio tam | |
| exquisita, quae sit anteponenda bene constitutae civi- | 10 |
| tati publico iure et moribus? Equidem quem | |
| ad modum 'urbes magnas atque imperiosas', ut | |
| appellat Ennius, viculis et castellis praeferendas puto, | |
| sic eos, qui his urbibus consilio atque auctoritate | |
| praesunt, iis, qui omnis negotii publici expertes sint, | 15 |
| longe duco sapientia ipsa esse anteponendos. Et quon- | |
| iam maxime rapimur ad opes augendas generis hu- | |
| mani studemusque nostris consiliis et laboribus tutio- | |
| rem et opulentiorem vitam hominum reddere et ad | |
| hanc voluptatem ipsius naturae stimulis in- | 20 |
| citamur, teneamus eum cursum, qui semper fuit optimi | |
| cuiusque, neque ea signa audiamus, quae receptui ca- | |
| nunt, ut eos etiam revocent, qui iam processerint. | |
| His rationibus tam certis tamque inlustribus op- | 4.1 |
| ponuntur ab iis, qui contra disputant, primum labo- | |
| res, qui sint re publica defendenda sustinendi, leve | |
| sane inpedimentum vigilanti et industrio, neque so- | |
| lum in tantis rebus, sed etiam in mediocribus | 5 |
| vel studiis vel officiis vel vero etiam negotiis con- | |
| temnendum. Adiunguntur pericula vitae, turpisque ab | |
| his formido mortis fortibus viris opponitur, quibus ma- | |
| gis id miserum videri solet, natura se consumi et senec- | |
| tute, quam sibi dari tempus, ut possint eam vitam, quae | 10 |
| tamen esset reddenda naturae, pro patria potissimum | |
| reddere. Illo vero se loco copiosos et disertos | |
| putant, cum calamitates clarissimorum virorum | |
| iniuriasque iis ab ingratis inpositas civibus colligunt. | |
| Hinc enim illa et apud Graecos exempla, Miltiadem, | 5.1 |
| victorem domitoremque Persarum, nondum sanatis vol- | |
| neribus iis, quae corpore adverso in clarissima victo- | |
| ria accepisset, vitam ex hostium telis servatam in | |
| civium vinclis profudisse, et Themistoclem patria, quam | 5 |
| liberavisset, pulsum atque proterritum non in | |
| Graeciae portus per se servatos, sed in barbariae si- | |
| nus confugisse, quam adflixerat; nec vero levitatis | |
| Atheniensium crudelitatisque in amplissimos civis ex- | |
| empla deficiunt; quae nata et frequentata apud illos | 10 |
| etiam in gravissumam civitatem nostram dicuntur | |
| redundasse; nam vel exilium Camilli vel offensio com- | 6.1 |
| memoratur Ahalae vel invidia Nasicae vel expulsio | |
| Laenatis vel Opimii damnatio vel fuga Metelli | |
| vel acerbissima C. Marii clades principum<que> caedes | |
| vel eorum multorum pestes, quae paulo post secutae | 5 |
| sunt. Nec vero iam meo nomine abstinent et, credo, | |
| quia nostro consilio ac periculo sese in illa vita at- | |
| que otio conservatos putant, gravius etiam de nobis | |
| queruntur et amantius. Sed haud facile dixerim, cur, | |
| cum ipsi discendi aut visendi causa maria tramittant . . . | 10 |
| . . . salvam esse consulatu abiens in con- | 7.1 |
| tione populo Romano idem iurante iuravissem, facile | |
| iniuriarum omnium compensarem curam et molestiam. | |
| Quamquam nostri casus plus honoris habuerunt quam | |
| laboris neque tantum molestiae, quantum gloriae, | 5 |
| maioremque laetitiam ex desiderio bonorum percepi- | |
| mus quam ex laetitia improborum dolorem. Sed si | |
| aliter, ut dixi, accidisset, qui possem queri? cum | |
| mihi nihil inproviso nec gravius, quam exspectavis- | |
| sem, pro tantis meis factis evenisset. Is enim fueram, | 10 |
| cui cum liceret aut maiores ex otio fructus capere | |
| quam ceteris propter variam suavitatem studiorum, | |
| in quibus a pueritia vixeram, aut si quid accideret | |
| acerbius universis, non praecipuam, sed parem cum | |
| ceteris fortunae condicionem subire, non dubitaverim | 15 |
| me gravissimis tempestatibus ac paene fulmi- | |
| nibus ipsis obvium ferre conservandorum civium causa | |
| meisque propriis periculis parere commune reliquis | |
| otium. Neque enim hac nos patria lege genuit aut | 8.1 |
| educavit, ut nulla quasi alimenta exspectaret a nobis | |
| ac tantum modo nostris ipsa commodis serviens tu- | |
| tum perfugium otio nostro suppeditaret et tranquil- | |
| lum ad quietem locum, sed ut plurimas et maximas | 5 |
| nostri animi, ingenii, consilii partis ipsa sibi | |
| ad utilitatem suam pigneraretur tantumque nobis in | |
| nostrum privatum usum, quantum ipsi superesse pos- | |
| set, remitteret. | |
| Iam illa perfugia, quae sumunt sibi ad excusatio- | 9.1 |
| nem, quo facilius otio perfruantur, certe minime sunt | |
| audienda, cum ita dicunt, accedere ad rem publicam | |
| plerumque homines nulla re bona dignos, cum quibus | |
| comparari sordidum, confligere autem multitu- | 5 |
| dine praesertim incitata miserum et periculosum sit. | |
| Quam ob rem neque sapientis esse accipere habenas, cum | |
| insanos atque indomitos impetus volgi cohibere non | |
| possit, neque liberi cum inpuris atque inmanibus adver- | |
| sariis decertantem vel contumeliarum verbera subire vel | 10 |
| expectare sapienti non ferendas iniurias; proinde quasi | |
| bonis et fortibus et magno animo praeditis ulla | |
| sit ad rem publicam adeundi causa iustior, quam ne | |
| pareant inprobis neve ab isdem lacerari rem publicam | |
| patiantur, cum ipsi auxilium ferre, si cupiant, non queant. | 15 |
| Illa autem exceptio cui probari tandem potest, | 10.1 |
| quod negant sapientem suscepturum ullam rei publi- | |
| cae partem, extra quam si eum tempus et necessitas | |
| coëgerit? quasi vero maior cuiquam necessitas acci- | |
| dere possit, quam accidit nobis; in qua quid facere | 5 |
| potuissem, nisi tum consul fuissem? Consul | |
| autem esse qui potui, nisi eum vitae cursum tenuis- | |
| sem a pueritia, per quem equestri loco natus perve- | |
| nirem ad honorem amplissimum? Non igitur potestas | |
| est ex tempore, aut cum velis, opitulandi rei publicae, | 10 |
| quamvis ea prematur periculis, nisi eo loco sis, ut | |
| tibi id facere liceat. Maximeque hoc in hominum | 11.1 |
| doctorum oratione mihi mirum videri solet, quod, qui | |
| tranquillo mari gubernare se negent posse, quod | |
| nec didicerint nec umquam scire curaverint, iidem ad | |
| gubernacula se accessuros profiteantur excitatis maxi- | 5 |
| mis fluctibus. Isti enim palam dicere atque in eo | |
| multum etiam gloriari solent, se de rationibus rerum | |
| publicarum aut constituendarum aut tuendarum nihil | |
| nec didicisse umquam nec docere, earumque rerum | |
| scientiam non doctis hominibus ac sapientibus, | 10 |
| sed in illo genere exercitatis concedendam putant. | |
| Quare qui convenit polliceri operam suam rei publi- | |
| cae tum denique, si necessitate cogantur? cum, quod | |
| est multo proclivius, nulla necessitate premente rem | |
| publicam regere nesciant. Equidem, ut verum esset | 15 |
| sua voluntate sapientem descendere ad rationes civi- | |
| tatis non solere, sin autem temporibus cogeretur, | |
| tum id munus denique non recusare, tamen arbi- | |
| trarer hanc rerum civilium minime neglegendam scien- | |
| tiam sapienti, propterea quod omnia essent ei prae- | 20 |
| paranda, quibus nesciret an aliquando uti necesse esset. | |
| Haec pluribus a me verbis dicta sunt ob eam | 12.1 |
| causam, quod his libris erat instituta et suscepta mihi | |
| de re publica disputatio; quae ne frustra haberetur, | |
| dubitationem ad rem publicam adeundi in pri- | |
| mis debui tollere. Ac tamen si qui sunt, qui philo- | 5 |
| sophorum auctoritate moveantur, dent operam parum- | |
| per atque audiant eos, quorum summa est auctoritas | |
| apud doctissimos homines et gloria; quos ego existimo, | |
| etiamsi qui ipsi rem publicam non gesserint, tamen, | |
| quoniam de re publica multa quaesierint et scripse- | 10 |
| rint, functos esse aliquo rei publicae munere. Eos vero | |
| septem, quos Graeci sapientis nominaverunt, | |
| omnis paene video in media re publica esse versatos. | |
| Neque enim est ulla res, in qua propius ad deorum | |
| numen virtus accedat humana, quam civitatis aut | 15 |
| condere novas aut conservare iam conditas. | |
| Quibus de rebus, quoniam nobis contigit, ut iidem | 13.1 |
| et in gerenda re publica aliquid essemus memoria | |
| dignum consecuti et in explicandis rationibus rerum | |
| civilium quandam facultatem non modo usu, | |
| sed etiam studio discendi et docendi † essemus aucto- | 5 |
| res, cum superiores alii fuissent in disputationibus per- | |
| politi, quorum res gestae nullae invenirentur, alii in | |
| gerendo probabiles, in disserendo rudes. Nec vero | |
| nostra quaedam est instituenda nova et a nobis in- | |
| venta ratio, sed unius aetatis clarissimorum ac sa- | 10 |
| pientissimorum nostrae civitatis virorum disputatio | |
| repetenda memoria est, quae mihi tibique | |
| quondam adulescentulo est a P. Rutilio Rufo, Smyrnae | |
| cum simul essemus compluris dies, exposita, in qua | |
| nihil fere, quod magno opere ad rationes omnium | 15 |
| rerum pertineret, <est> praetermissum. | |
| Nam cum P. Africanus hic, Pauli filius, feriis Latinis | 14.1 |
| Tuditano cons. et Aquilio constituisset in hortis esse | |
| familiarissimique eius ad eum frequenter per eos dies | |
| ventitaturos se esse dixissent, Latinis ipsis mane | |
| ad eum primus sororis filius venit Q. Tubero; quem cum | 5 |
| comiter Scipio appellavisset libenterque vidisset, Quid | |
| tu, inquit, tam mane, Tubero? dabant enim hae feriae | |
| tibi oportunam sane facultatem ad explicandas tuas | |
| litteras. Tum ille: Mihi vero omne tempus est ad | |
| meos libros vacuum; numquam enim sunt illi occu- | 10 |
| pati; te autem permagnum est nancisci otiosum, hoc | |
| praesertim motu rei publicae. Tum Scipio: | |
| Atqui nactus es, sed mehercule otiosiorem opera quam | |
| animo. Et ille: At vero animum quoque relaxes opor- | |
| tet; sumus enim multi, ut constituimus, parati, si tuo | 15 |
| commodo fieri potest, abuti tecum hoc otio. SC. Li- | |
| bente me vero, ut aliquid aliquando de doctrinae | |
| studiis admoneamur. | |
| Tum ille: Visne igitur, quoniam et me quodam | 15.1 |
| modo invitas et tui spem das, hoc primum, Africane, | |
| videamus, ante quam veniunt alii, quidnam sit, | |
| de isto altero sole quod nuntiatum est in senatu? | |
| neque enim pauci neque leves sunt, qui se duo soles | 5 |
| vidisse dicant, ut non tam fides non habenda quam | |
| ratio quaerenda sit. Hic Scipio: Quam vellem Panae- | |
| tium nostrum nobiscum haberemus! qui cum cetera, | |
| tum haec caelestia vel studiosissime solet quaerere. | |
| Sed ego, Tubero, (nam tecum aperte, quod | 10 |
| sentio, loquar) non nimis adsentior in omni isto ge- | |
| nere nostro illi familiari, qui, quae vix coniectura | |
| qualia sint possumus suspicari, sic adfirmat, ut oculis | |
| ea cernere videatur aut tractare plane manu. Quo | |
| etiam sapientiorem Socratem soleo iudicare, qui omnem | 15 |
| eius modi curam deposuerit eaque, quae de natura | |
| quaererentur, aut maiora, quam hominum ratio con- | |
| sequi posset, aut nihil omnino ad vitam ho- | |
| minum adtinere dixerit. Dein Tubero: Nescio, Afri- | 16.1 |
| cane, cur ita memoriae proditum sit, Socratem omnem | |
| istam disputationem reiecisse et tantum de vita et | |
| de moribus solitum esse quaerere. Quem enim aucto- | |
| rem de illo locupletiorem Platone laudare possumus? | 5 |
| cuius in libris multis locis ita loquitur Socrates, ut | |
| etiam, cum de moribus, de virtutibus, denique de re | |
| publica disputet, numeros tamen et geometriam | |
| et harmoniam studeat Pythagorae more coniungere. | |
| Tum Scipio: Sunt ista, ut dicis; sed audisse te credo, | 10 |
| Tubero, Platonem Socrate mortuo primum in Aegyp- | |
| tum discendi causa, post in Italiam et in Siciliam | |
| contendisse, ut Pythagorae inventa perdisceret, eum- | |
| que et cum Archyta Tarentino et cum Timaeo Locro | |
| multum fuisse et Philoleo commentarios esse nanctum, | 15 |
| cumque eo tempore in iis locis Pythagorae | |
| nomen vigeret, illum se et hominibus Pythagoreis et | |
| studiis illis dedisse. Itaque cum Socratem unice dilexis- | |
| set eique omnia tribuere voluisset, leporem Socraticum | |
| subtilitatemque sermonis cum obscuritate Pythagorae | 20 |
| et cum illa plurimarum artium gravitate contexuit. | |
| Haec Scipio cum dixisset, L. Furium repente venien- | 17.1 |
| tem aspexit, eumque ut salutavit, amicissime ad- | |
| prehendit et in lecto suo conlocavit. Et cum simul | |
| P. Rutilius venisset, qui est nobis huius sermonis | |
| auctor, eum quoque ut salutavit, propter Tuberonem | 5 |
| iussit adsidere. Tum Furius: Quid vos agitis? num | |
| sermonem vestrum aliquem diremit noster interventus? | |
| Minime vero, Africanus; soles enim tu haec studiose | |
| investigare, quae sunt in hoc genere, de quo insti- | |
| tuerat paulo ante Tubero quaerere; Rutilius | 10 |
| quidem noster etiam sub ipsis Numantiae moenibus | |
| solebat mecum interdum eius modi aliquid conquirere. | |
| Quae res tandem inciderat? inquit Philus. Tum ille: | |
| De solibus istis duobus; de quo studeo, Phile, ex te | |
| audire quid sentias. | 15 |
| Dixerat hoc ille, cum puer nuntiavit venire ad | 18.1 |
| eum Laelium domoque iam exisse. Tum Scipio cal- | |
| ceis et vestimentis sumptis e cubiculo est egressus, | |
| et cum paululum inambulavisset in porticu, | |
| Laelium advenientem salutavit et eos, qui una vene- | 5 |
| rant, Spurium Mummium, quem in primis diligebat, | |
| et C. Fannium et Quintum Scaevolam, generos Laelii, | |
| doctos adulescentes, iam aetate quaestorios; quos cum | |
| omnis salutavisset, convertit se in porticu et coniecit | |
| in medium Laelium; fuit enim hoc in amicitia quasi | 10 |
| quoddam ius inter illos, ut militiae propter eximiam | |
| belli gloriam Africanum ut deum coleret | |
| Laelius, domi vicissim Laelium, quod aetate antece- | |
| debat, observaret in parentis loco Scipio. Dein cum | |
| essent perpauca inter se uno aut altero spatio con- | 15 |
| locuti Scipionique eorum adventus periucundus et per- | |
| gratus fuisset, placitum est, ut in aprico maxime pra- | |
| tuli loco, quod erat hibernum tempus anni, conside- | |
| rent; quod cum facere vellent, intervenit vir prudens | |
| omnibusque illis et iucundus et carus, M'. Ma- | 20 |
| nilius, qui a Scipione ceterisque amicissime consalu- | |
| tatus adsedit proximus Laelio. | |
| Tum Philus: Non mihi videtur, inquit, quod hi | 19.1 |
| venerunt, alius nobis sermo esse quaerendus, sed agen- | |
| dum accuratius et dicendum dignum aliquid horum | |
| auribus. Hic Laelius: Quid tandem agebatis, aut cui | |
| sermoni nos intervenimus? PH. Quaesierat ex me Sci- | 5 |
| pio, quidnam sentirem de hoc, quod duo so- | |
| les visos esse constaret. L. Ain vero? Phile, iam ex- | |
| plorata nobis sunt ea, quae ad domos nostras quaeque | |
| ad rem publicam pertineant? siquidem, quid agatur | |
| in caelo, quaerimus. Et ille: An tu ad domos nostras | 10 |
| non censes pertinere scire, quid agatur et quid fiat | |
| domi? quae non ea est, quam parietes nostri cingunt, | |
| sed mundus hic totus, quod domicilium quamque pa- | |
| triam di nobis communem secum dederunt, | |
| cum praesertim, si haec ignoremus, multa nobis et | 15 |
| magna ignoranda sint. Ac me quidem, ut hercule | |
| etiam te ipsum, Laeli, omnisque avidos sapientiae | |
| cognitio ipsa rerum consideratioque delectat. Tum | 20.1 |
| Laelius: Non inpedio, praesertim quoniam feriati su- | |
| mus; sed possumus audire aliquid an serius venimus? | |
| PH. Nihil est adhuc disputatum, et, quoniam | |
| est integrum, libenter tibi, Laeli, ut de eo disseras, | 5 |
| equidem concessero. L. Immo vero te audiamus, nisi | |
| forte Manilius interdictum aliquod inter duos soles | |
| putat esse componendum, ut ita caelum possideant, | |
| ut uterque possederit. Tum Manilius: Pergisne eam, | |
| Laeli, artem inludere, in qua primum excellis ipse, | 10 |
| deinde sine qua scire nemo potest, quid sit suum, | |
| quid alienum? Sed ista mox; nunc audiamus | |
| Philum, quem video maioribus iam de rebus quam | |
| me aut quam P. Mucium consuli. | |
| Tum Philus: Nihil novi vobis adferam, neque quod | 21.1 |
| a me sit cogitatum aut inventum; nam memoria teneo | |
| C. Sulpicium Gallum, doctissimum, ut scitis, hominem, | |
| cum idem hoc visum diceretur et esset casu apud M. | |
| Marcellum, qui cum eo consul fuerat, sphaeram, quam | 5 |
| M. Marcelli avus captis Syracusis ex urbe lo- | |
| cupletissima atque ornatissima sustulisset, cum aliud | |
| nihil ex tanta praeda domum suam deportavisset, ius- | |
| sisse proferri; cuius ego sphaerae cum persaepe prop- | |
| ter Archimedi gloriam nomen audissem, speciem ipsam | 10 |
| non sum tanto opere admiratus; erat enim illa venu- | |
| stior et nobilior in volgus, quam ab eodem Archi- | |
| mede factam posuerat in templo Virtutis Marcellus | |
| idem. Sed posteaquam coepit rationem huius | 22.1 |
| operis scientissime Gallus exponere, plus in illo Si- | |
| culo ingenii, quam videretur natura humana ferre | |
| potuisse, iudicavi fuisse. Dicebat enim Gallus sphae- | |
| rae illius alterius solidae atque plenae vetus esse in- | 5 |
| ventum, et eam a Thalete Milesio primum esse tor- | |
| natam, post autem ab Eudoxo Cnidio, discipulo, ut fe- | |
| rebat, Platonis, eandem illam astris stellisque, quae | |
| caelo inhaererent, esse descriptam; cuius omnem | |
| ornatum et descriptionem sumptam ab Eudoxo multis | 10 |
| annis post non astrologiae scientia, sed poëtica qua- | |
| dam facultate versibus Aratum extulisse. Hoc autem | |
| sphaerae genus, in quo solis et lunae motus inessent | |
| et earum quinque stellarum, quae errantes et quasi | |
| vagae nominarentur, in illa sphaera solida non po- | 15 |
| tuisse finiri, atque in eo admirandum esse inventum | |
| Archimedi, quod excogitasset, quem ad modum | |
| in dissimillimis motibus inaequabiles et varios cursus | |
| servaret una conversio. Hanc sphaeram Gallus cum | |
| moveret, fiebat, ut soli luna totidem conversionibus | 20 |
| in aere illo, quot diebus in ipso caelo, succederet, ex | |
| quo et in [caelo] sphaera solis fieret eadem illa de- | |
| fectio et incideret luna tum in eam metam, quae esset | |
| umbra terrae, cum sol e regione . . . | |
| . . . fuit, quod et ipse hominem diligebam | 23.1 |
| et in primis patri meo Paulo probatum et carum | |
| fuisse cognoveram. Memini me admodum adulescen- | |
| tulo, cum pater in Macedonia consul esset et essemus | |
| in castris, perturbari exercitum nostrum religione et | 5 |
| metu, quod serena nocte subito candens et plena luna | |
| defecisset. Tum ille, cum legatus noster esset anno | |
| fere ante, quam consul est declaratus, haud | |
| dubitavit postridie palam in castris docere nullum esse | |
| prodigium, idque et tum factum esse et certis tem- | 10 |
| poribus esse semper futurum, cum sol ita locatus | |
| fuisset, ut lunam suo lumine non posset attingere. | |
| Ain tandem? inquit Tubero; docere hoc poterat ille | |
| homines paene agrestes et apud imperitos audebat | |
| haec dicere? S. Ille vero et magna quidem cum . . . | 15 |
| <neque in>solens ostentatio neque oratio abhor- | 24.1 |
| rens a persona hominis gravissimi; rem enim magnam | |
| adsecutus <est>, quod hominibus perturbatis inanem re- | |
| ligionem timoremque deiecerat. | |
| Atque eius modi quiddam etiam bello illo maximo, | 25.1 |
| quod Athenienses et Lacedaemonii summa inter se | |
| contentione gesserunt, Pericles ille, et auctoritate et | |
| eloquentia et consilio princeps civitatis suae, cum ob- | |
| scurato sole tenebrae factae essent repente | 5 |
| Atheniensiumque animos summus timor occupavisset, | |
| docuisse civis suos dicitur, id quod ipse ab Anaxa- | |
| gora, cuius auditor fuerat, acceperat, certo illud tem- | |
| pore fieri et necessario, cum tota se luna sub orbem | |
| solis subiecisset; itaque, etsi non omni intermenstruo, | 10 |
| tamen id fieri non posse nisi certo intermenstruo tem- | |
| pore. Quod cum disputando rationibusque do- | |
| cuisset, populum liberavit metu; erat enim tum haec | |
| nova et ignota ratio, solem lunae oppositu solere de- | |
| ficere, quod Thaletem Milesium primum vidisse dicunt. | 15 |
| Id autem postea ne nostrum quidem Ennium fugit; | |
| qui ut scribit, anno trecentesimo quinquagesimo fere | |
| post Romam conditam | |
| Nonis Iunis soli luna obstitit et nox. | |
| Atque hac in re tanta inest ratio atque sollertia, ut | 20 |
| ex hoc die, quem apud Ennium et in maximis an- | |
| nalibus consignatum videmus, superiores solis defec- | |
| tiones reputatae sint usque ad illam, quae Nonis | |
| Quinctilibus fuit regnante Romulo; quibus quidem | |
| Romulum tenebris etiamsi natura ad humanum ex- | 25 |
| itum abripuit, virtus tamen in caelum dicitur sustulisse. | |
| Tum Tubero: Videsne, Africane, quod paulo ante | 26.1 |
| secus tibi videbatur, doc . . . | |
| . . . lis, quae videant ceteri. Quid porro aut | |
| praeclarum putet in rebus humanis, qui haec deorum | |
| regna perspexerit, aut diuturnum, qui cognoverit, quid | 5 |
| sit aeternum, aut gloriosum, qui viderit, quam parva | |
| sit terra, primum universa, deinde ea pars eius, quam | |
| homines incolant, quamque nos in exigua eius parte | |
| adfixi plurimis ignotissimi gentibus speremus tamen | |
| nostrum nomen volitare et vagari latissime? | 10 |
| Agros vero et aedificia et pecudes et inmensum ar- | 27.1 |
| genti pondus atque auri qui bona nec putare nec ap- | |
| pellare soleat, quod earum rerum videatur ei levis | |
| fructus, exiguus usus, incertus dominatus, saepe etiam | |
| deterrimorum hominum inmensa possessio, quam est | 5 |
| hic fortunatus putandus! cui soli vere liceat omnia | |
| non Quiritium, sed sapientium iure pro suis vindi- | |
| care, nec civili nexo, sed communi lege natu- | |
| rae, quae vetat ullam rem esse cuiusquam nisi eius, | |
| qui tractare et uti sciat; qui inperia consulatusque | 10 |
| nostros in necessariis, non in expetendis rebus, mu- | |
| neris fungendi gratia subeundos, non praemiorum aut | |
| gloriae causa adpetendos putet; qui denique, ut Afri- | |
| canum avum meum scribit Cato solitum esse dicere, | |
| possit idem de se praedicare, numquam se plus | 15 |
| agere, quam nihil cum ageret, numquam minus so- | |
| lum esse, quam cum solus esset. Quis enim putare | 28.1 |
| vere potest plus egisse Dionysium tum, cum omnia | |
| moliendo eripuerit civibus suis libertatem, quam eius | |
| civem Archimedem, cum istam ipsam sphaeram, nihil | |
| cum agere videretur, [de qua modo dicebatur] effecerit? | 5 |
| quis autem non magis solos esse, qui in foro | |
| turbaque, quicum conloqui libeat, non habeant, quam | |
| qui nullo arbitro vel secum ipsi loquantur vel quasi | |
| doctissimorum hominum in concilio adsint, cum eorum | |
| inventis scriptisque se oblectent? Quis vero divitio- | 10 |
| rem quemquam putet quam eum, cui nihil desit, quod | |
| quidem natura desideret, aut potentiorem quam illum, | |
| qui omnia, quae expetat, consequatur, aut bea- | |
| tiorem, quam qui sit omni perturbatione animi libe- | |
| ratus, aut firmiore fortuna, quam qui ea possideat, | 15 |
| quae secum, ut aiunt, vel e naufragio possit ecferre? | |
| Quod autem imperium, qui magistratus, quod regnum | |
| potest esse praestantius quam despicientem omnia hu- | |
| mana et inferiora sapientia ducentem nihil umquam | |
| nisi sempiternum et divinum animo volutare? | 20 |
| cui persuasum sit appellari ceteros homines, esse solos | |
| eos, qui essent politi propriis humanitatis artibus; | |
| ut mihi Platonis illud, seu quis dixit alius, perelegans | 29.1 |
| esse videatur; quem cum ex alto ignotas ad terras | |
| tempestas et in desertum litus detulisset, timenti- | |
| bus ceteris propter ignorationem locorum animadver- | |
| tisse dicunt in arena geometricas formas quasdam | 5 |
| esse descriptas; quas ut vidisset, exclamavisse, | |
| ut bono essent animo; videre enim se hominum ve- | |
| stigia; quae videlicet ille non ex agri consitura, quam | |
| cernebat, sed ex doctrinae indiciis interpretabatur. | |
| Quam ob rem, Tubero, semper mihi et doctrina et | 10 |
| eruditi homines et tua ista studia placuerunt. | |
| Tum Laelius: Non audeo quidem, inquit, ad ista, | 30.1 |
| Scipio, dicere, neque tam te aut Philum aut Mani- | |
| lium . . . | |
| . . . in ipsius paterno genere fuit noster | |
| ille amicus, dignus huic ad imitandum, | 5 |
| Egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus, | |
| qui 'egregie cordatus' et 'catus' fuit et ab Ennio | |
| dictus est, non quod ea quaerebat, quae numquam | |
| inveniret, sed quod ea respondebat, quae eos, qui | |
| quaesissent, et cura et negotio solverent, cuique contra | 10 |
| Galli studia disputanti in ore semper erat ille de | |
| Iphigenia Achilles: | |
| Ástrologorum sígna in caelo quíd fit observátionis, | |
| Cúm capra aut nepa aút exoritur nómen aliquod béluarum! | |
| Quód est ante pedes némo spectat, caéli scrutantúr plagas. | 15 |
| Atque idem (multum enim illum audiebam et libenter) | |
| Zethum illum Pacuvii nimis inimicum doctrinae esse | |
| dicebat; magis eum delectabat Neoptolemus Ennii, qui | |
| se ait 'philosophari velle, sed paucis; | |
| nam omnino haud placere'. Quodsi studia Grae- | 20 |
| corum vos tanto opere delectant, sunt alia liberiora | |
| et transfusa latius, quae vel ad usum vitae vel etiam | |
| ad ipsam rem publicam conferre possumus. Istae qui- | |
| dem artes, si modo aliquid valent, <id valent>, ut pau- | |
| lum acuant et tamquam inritent ingenia puerorum, | 25 |
| quo facilius possint maiora discere. | |
| Tum Tubero: Non dissentio a te, Laeli, | 31.1 |
| sed quaero, quae tu esse maiora intellegas. L. Dicam | |
| mehercule et contemnar a te fortasse, cum tu ista | |
| caelestia de Scipione quaesieris, ego autem haec, quae | |
| videntur ante oculos esse, magis putem quaerenda. | 5 |
| Quid enim mihi L. Pauli nepos, hoc avunculo, nobi- | |
| lissima in familia atque in hac tam clara re publica | |
| natus, quaerit, quo modo duo soles visi sint, non | |
| quaerit, cur in una re publica duo senatus et duo | |
| paene iam populi sint? Nam, ut videtis, mors | 10 |
| Tiberii Gracchi et iam ante tota illius ratio tribunatus | |
| divisit populum unum in duas partis; obtrectatores | |
| autem et invidi Scipionis initiis factis a P. Crasso et | |
| Appio Claudio tenent nihilo minus illis mortuis se- | |
| natus alteram partem dissidentem a vobis auctore | 15 |
| Metello et P. Mucio neque hunc, qui unus potest, con- | |
| citatis sociis et nomine Latino, foederibus violatis, | |
| triumviris seditiosissimis aliquid cotidie novi | |
| molientibus, bonis viris [locupletibus] perturbatis his | |
| tam periculosis rebus subvenire patiuntur. Quam ob | 32.1 |
| rem, si me audietis, adulescentes, solem alterum ne | |
| metueritis; aut enim nullus esse potest, aut sit sane, | |
| ut visus est, modo ne sit molestus, aut scire istarum | |
| rerum nihil aut, etiamsi maxime sciemus, nec melio- | 5 |
| res ob eam scientiam nec beatiores esse possumus; | |
| senatum vero et populum ut unum habeamus, | |
| et fieri potest, et permolestum est, nisi fit, et secus | |
| esse scimus et videmus, si id effectum sit, et melius | |
| nos esse victuros et beatius. | 10 |
| Tum Mucius: Quid esse igitur censes, Laeli, discen- | 33.1 |
| dum nobis, ut istud efficere possimus ipsum, quod | |
| postulas? L. Eas artis, quae efficiant, ut usui civitati | |
| simus; id enim esse praeclarissimum sapientiae munus | |
| maximumque virtutis vel documentum vel of- | 5 |
| ficium puto. Quam ob rem, ut hae feriae nobis ad | |
| utilissimos rei publicae sermones potissimum confe- | |
| rantur, Scipionem rogemus, ut explicet, quem existi- | |
| met esse optimum statum civitatis. Deinde alia quae- | |
| remus; quibus cognitis spero nos ad haec ipsa via | 10 |
| perventuros earumque rerum rationem, quae nunc in- | |
| stant, explicaturos. | |
| Cum id et Philus et Manilius et Mummius admo- | 34.1 |
| dum adproba<vissent> . . . | |
| Diom. GL 1.365K | |
| Nullum est exem- | 34(fr1).3 |
| plum, cui malimus adsimulare rem publicam. | |
| Non. 85M, 289M | |
| Quare, si placet, | 34(fr2).5 |
| deduc orationem tuam de caelo ad haec citeriora. | |
| . . . non solum ob eam causam fieri volui, quod | 34.7 |
| erat aequum de re publica potissimum principem rei | |
| publicae dicere, sed etiam quod memineram persaepe | |
| te cum Panaetio disserere solitum coram Polybio, duo- | 10 |
| bus Graecis vel peritissimis rerum civilium, multaque | |
| colligere ac docere, optimum longe statum civitatis | |
| esse eum, quem maiores nostri nobis reliquissent. | |
| Qua in disputatione quoniam tu paratior es, | |
| feceris, ut etiam pro his dicam, si, de re publica quid | 15 |
| sentias, explicaris, nobis gratum omnibus. | |
| Tum ille: Non possum equidem dicere me ulla in | 35.1 |
| cogitatione acrius aut diligentius solere versari quam | |
| in ista ipsa, quae mihi, Laeli, a te proponitur. Ete- | |
| nim cum in suo quemque opere artificem, qui quidem | |
| excellat, nihil aliud cogitare, meditari, curare videam, | 5 |
| nisi quo sit in illo genere melior, ego, cum | |
| mihi sit unum opus hoc a parentibus maioribusque | |
| meis relictum, procuratio atque administratio rei pu- | |
| blicae, non me inertiorem esse confitear quam opi- | |
| ficem quemquam, si minus in maxima arte, quam illi | 10 |
| in minimis, operae consumpserim? Sed neque his con- | 36.1 |
| tentus sum, quae de ista consultatione scripta nobis | |
| summi ex Graecia sapientissimique homines relique- | |
| runt, neque ea, quae mihi videntur, anteferre | |
| illis audeo. Quam ob rem peto a vobis, ut me sic | 5 |
| audiatis, neque ut omnino expertem Graecarum rerum | |
| neque ut eas nostris in hoc praesertim genere ante- | |
| ponentem, sed ut unum e togatis patris diligentia | |
| non inliberaliter institutum studioque discendi a pue- | |
| ritia incensum, usu tamen et domesticis praeceptis | 10 |
| multo magis eruditum quam litteris. | |
| Hic Philus: Non hercule, inquit, Scipio, du- | 37.1 |
| bito, quin tibi ingenio praestiterit nemo, usu quidem | |
| in re publica rerum maximarum facile omnis viceris; | |
| quibus autem studiis semper fueris, tenemus. Quam | |
| ob rem, si, ut dicis, animum quoque contulisti in istam | 5 |
| rationem et quasi artem, habeo maximam gratiam | |
| Laelio; spero enim multo uberiora fore, quae a te | |
| dicentur, quam illa, quae a Graecis hominibus scripta | |
| sunt, omnia. Tum ille: Permagnam tu quidem | |
| expectationem, quod onus est ei, qui magnis de rebus | 10 |
| dicturus est, gravissimum, inponis orationi meae. Et | |
| Philus: Quamvis sit magna, tamen eam vinces, ut so- | |
| les; neque enim est periculum, ne te de re publica | |
| disserentem deficiat oratio. | |
| Hic Scipio: Faciam, quod vultis, ut potero, et in- | 38.1 |
| grediar in disputationem ea lege, qua credo omnibus | |
| in rebus disserendis utendum esse, si errorem | |
| velis tollere, ut eius rei, de qua quaeretur, si, nomen | |
| quod sit, conveniat, explicetur, quid declaretur eo no- | 5 |
| mine; quod si convenerit, tum demum decebit ingredi | |
| in sermonem; numquam enim, quale sit illud, de quo | |
| disputabitur, intellegi poterit, nisi, quid sit, fuerit in- | |
| tellectum prius. Quare, quoniam de re publica quae- | |
| rimus, hoc primum videamus, quid sit id ipsum, quod | 10 |
| quaerimus. Cum adprobavisset Laelius, Nec | |
| vero, inquit Africanus, ita disseram de re tam inlustri | |
| tamque nota, ut ad illa elementa revolvar, quibus uti | |
| docti homines his in rebus solent, ut a prima con- | |
| gressione maris et feminae, deinde a progenie et co- | 15 |
| gnatione ordiar verbisque, quid sit et quot modis | |
| quidque dicatur, definiam saepius; apud prudentes enim | |
| homines et in maxima re publica summa cum | |
| gloria belli domique versatos cum loquar, non com- | |
| mittam, ut <non> sit inlustrior illa ipsa res, de qua dispu- | 20 |
| tem, quam oratio mea; nec enim hoc suscepi, ut tam- | |
| quam magister persequerer omnia, neque hoc polliceor | |
| me effecturum, ut ne qua particula in hoc sermone | |
| praetermissa sit. Tum Laelius: Ego vero istud ipsum | |
| genus orationis, quod polliceris, expecto. | 25 |
| Est igitur, inquit Africanus, res publica res | 39.1 |
| populi, populus autem non omnis hominum coetus quo- | |
| quo modo congregatus, sed coetus multitudinis iuris | |
| consensu et utilitatis communione sociatus. Eius autem | |
| prima causa coëundi est non tam inbecillitas quam | 5 |
| naturalis quaedam hominum quasi congregatio; non | |
| est enim singulare nec solivagum genus hoc, sed ita | |
| generatum, ut ne in omnium quidem rerum affluen<tia> . . . | |
| August. epist. 138.10 | |
| Brevi multitudo dispersa atque vaga concordia civitas | 40(fr).1 |
| facta erat. | |
| . . . <quae>dam quasi semina, neque reliquarum | 41.1 |
| virtutum nec ipsius rei publicae reperiatur ulla in- | |
| stitutio. Hi coetus igitur hac, de qua exposui, causa | |
| instituti sedem primum certo loco domiciliorum causa | |
| constituerunt; quam cum locis manuque saepsissent, | 5 |
| eius modi coniunctionem tectorum oppidum vel urbem | |
| appellaverunt delubris distinctam spatiisque commu- | |
| nibus. Omnis ergo populus, qui est talis coetus mul- | |
| titudinis, qualem exposui, omnis civitas, quae | |
| est constitutio populi, omnis res publica, quae, ut dixi, | 10 |
| populi res est, consilio quodam regenda est, ut diu- | |
| turna sit. Id autem consilium primum semper ad eam | |
| causam referendum est, quae causa genuit civitatem. | |
| Deinde aut uni tribuendum est aut delectis quibusdam | 42.1 |
| aut suscipiendum est multitudini atque omnibus. Quare | |
| cum penes unum est omnium summa rerum, regem | |
| illum unum vocamus et regnum eius rei publi- | |
| cae statum. Cum autem est penes delectos, tum illa | 5 |
| civitas optimatium arbitrio regi dicitur. Illa autem | |
| est civitas popularis (sic enim appellant), in qua in | |
| populo sunt omnia. Atque horum trium generum | |
| quodvis, si teneat illud vinclum, quod primum homi- | |
| nes inter se rei publicae societate devinxit, non per- | 10 |
| fectum illud quidem neque mea sententia optimum | |
| <est>, sed tolerabile tamen, ut aliud alio pos- | |
| sit esse praestantius. Nam vel rex aequus ac sapiens | |
| vel delecti ac principes cives vel ipse populus, quam- | |
| quam id est minime probandum, tamen nullis inter- | 15 |
| iectis iniquitatibus aut cupiditatibus posse videtur ali- | |
| quo esse non incerto statu. | |
| Sed et in regnis nimis expertes sunt ceteri com- | 43.1 |
| munis iuris et consilii, et in optimatium dominatu | |
| vix particeps libertatis potest esse multitudo, | |
| cum omni consilio communi ac potestate careat, et | |
| cum omnia per populum geruntur quamvis iustum | 5 |
| atque moderatum, tamen ipsa aequabilitas est iniqua, | |
| cum habet nullos gradus dignitatis. Itaque si Cyrus | |
| ille Perses iustissimus fuit sapientissimusque rex, ta- | |
| men mihi populi res (ea enim est, ut dixi antea, pu- | |
| blica) non maxime expetenda fuisse illa videtur, cum | 10 |
| regeretur unius nutu ac modo; si Massilienses, | |
| nostri clientes, per delectos et principes cives summa | |
| iustitia reguntur, inest tamen in ea condicione populi | |
| similitudo quaedam servitutis; si Athenienses quibus- | |
| dam temporibus sublato Areopago nihil nisi populi | 15 |
| scitis ac decretis agebant, quoniam distinctos digni- | |
| tatis gradus non habebant, non tenebat ornatum suum | |
| civitas. | |
| Atque hoc loquor de tribus his generibus rerum | 44.1 |
| publicarum non turbatis atque permixtis, sed | |
| suum statum tenentibus. Quae genera primum sunt | |
| in iis singula vitiis, quae ante dixi, deinde habent | |
| perniciosa alia vitia; nullum est enim genus illarum | 5 |
| rerum publicarum, quod non habeat iter ad finitimum | |
| quoddam malum praeceps ac lubricum. Nam illi regi, | |
| ut eum potissimum nominem, tolerabili aut, si voltis, | |
| etiam amabili, Cyro, subest ad inmutandi animi licen- | |
| tiam crudelissimus ille Phalaris, cuius in si- | 10 |
| militudinem dominatus unius proclivi cursu et facile | |
| delabitur. Illi autem Massiliensium paucorum et prin- | |
| cipum administrationi civitatis finitimus est, qui fuit | |
| quodam tempore apud Athenienses triginta <virorum> | |
| consensus et factio. Iam Atheniensium populi pote- | 15 |
| statem omnium rerum ipsi, ne alios requiramus, ad | |
| furorem multitudinis licentiamque conversam pesti . . . | |
| . . . deterrimus et ex hac vel optimatium | 45.1 |
| vel factiosa tyrannica illa vel regia vel etiam per- | |
| saepe popularis, itemque ex ea genus aliquod ecflore- | |
| scere ex illis, quae ante dixi, solet, mirique sunt orbes | |
| et quasi circumitus in rebus publicis commutationum | 5 |
| et vicissitudinum; quos cum cognosse sapientis est, | |
| tum vero prospicere inpendentis in gubernanda re pu- | |
| blica moderantem cursum atque in sua pote- | |
| state retinentem magni cuiusdam civis et divini paene | |
| est viri. Itaque quartum quoddam genus rei publicae | 10 |
| maxime probandum esse sentio, quod est ex his, quae | |
| prima dixi, moderatum et permixtum tribus. | |
| Hic Laelius: Scio tibi ita placere, Africane; saepe | 46.1 |
| enim ex te audivi; sed tamen, nisi molestum est, ex | |
| tribus istis modis rerum publicarum velim scire quod | |
| optimum iudices. Nam vel profuerit aliquod ad cog . . . | |
| . . . et talis est quaeque res publica, qualis | 47.1 |
| eius aut natura aut voluntas, qui illam regit. Itaque | |
| nulla alia in civitate, nisi in qua populi potestas | |
| summa est, ullum domicilium libertas habet; qua qui- | |
| dem certe nihil potest esse dulcius, et quae, si aequa | 5 |
| non est, ne libertas quidem est. Qui autem aequa | |
| potest esse, omitto dicere in regno, ubi ne obscura | |
| quidem est aut dubia servitus, sed in istis civitatibus, | |
| in quibus verbo sunt liberi omnes? ferunt enim | |
| suffragia, mandant inperia, magistratus, ambiuntur, ro- | 10 |
| gantur, sed ea dant, quae, etiamsi nolint, danda sint, | |
| et quae ipsi non habent, unde alii petunt; sunt enim | |
| expertes imperii, consilii publici, iudicii delectorum | |
| iudicum, quae familiarum vetustatibus aut pecuniis | |
| ponderantur. In libero autem populo, ut Rhodi, ut | 15 |
| Athenis, nemo est civium, qui . . . | |
| . . . <po>pulo aliquis unus pluresve divitiores | 48.1 |
| opulentioresque extitissent, tum ex eorum fastidio et | |
| superbia nata esse commemorant cedentibus ignavis | |
| et inbecillis et adrogantiae divitum succumbentibus. | |
| Si vero ius suum populi teneant, negant quicquam | 5 |
| esse praestantius, liberius, beatius, quippe qui domini | |
| sint legum, iudiciorum, belli, pacis, foederum, capitis | |
| unius cuiusque, pecuniae. Hanc unam rite rem | |
| publicam, id est rem populi, appellari putant. Itaque | |
| et a regum et a patrum dominatione solere in liber- | 10 |
| tatem rem populi vindicari, non ex liberis populis | |
| reges requiri aut potestatem atque opes optimatium. | |
| Et vero negant oportere indomiti populi vitio genus | 49.1 |
| hoc totum liberi populi repudiari, concordi populo | |
| et omnia referente ad incolumitatem et ad libertatem | |
| suam nihil esse inmutabilius, nihil firmius; | |
| facillimam autem in ea re publica esse concordiam, | 5 |
| in qua idem conducat omnibus; ex utilitatis varieta- | |
| tibus, cum aliis aliud expediat, nasci discordias; ita- | |
| que, cum patres rerum potirentur, numquam constitisse | |
| civitatis statum; multo iam id in regnis minus, quo- | |
| rum, ut ait Ennius, 'nulla [regni] sancta societas | 10 |
| nec fides est.' Quare cum lex sit civilis societatis | |
| vinculum, ius autem legis aequale, quo iure | |
| societas civium teneri potest, cum par non sit con- | |
| dicio civium? Si enim pecunias aequari non placet, | |
| si ingenia omnium paria esse non possunt, iura certe | 15 |
| paria debent esse eorum inter se, qui sunt cives in | |
| eadem re publica. Quid est enim civitas nisi iuris | |
| societas? . . . | |
| Ceteras vero res publicas ne appellandas qui- | 50.1 |
| dem putant iis nominibus, quibus illae sese appellari | |
| velint. Cur enim regem appellem Iovis optimi no- | |
| mine hominem dominandi cupidum aut imperii sin- | |
| gularis, populo oppresso dominantem, non tyrannum | 5 |
| potius? tam enim esse clemens tyrannus quam [rex] | |
| inportunus potest; ut hoc populorum intersit, utrum | |
| comi domino an aspero serviant; quin serviant | |
| quidem, fieri non potest. Quo autem modo adsequi | |
| poterat Lacedaemo illa tum, cum praestare putabatur | 10 |
| disciplina rei publicae, ut bonis uteretur iustisque re- | |
| gibus, cum esset habendus rex, quicumque genere re- | |
| gio natus esset? Nam optimatis quidem quis ferat, | |
| qui non populi concessu, sed suis comitiis hoc sibi | |
| nomen adrogaverunt? Qui enim iudicatur iste opti- | 15 |
| mus? doctrina, artibus, studiis . . . | |
| . . . si fortuito id faciet, tam cito evertetur | 51.1 |
| quam navis, si e vectoribus sorte ductus ad guber- | |
| nacula accesserit. Quodsi liber populus deliget, qui- | |
| bus se committat, deligetque, si modo salvus esse | |
| vult, optimum quemque, certe in optimorum consiliis | 5 |
| posita est civitatium salus, praesertim cum hoc na- | |
| tura tulerit, non solum ut summi virtute et animo | |
| praeessent inbecillioribus, sed ut hi etiam parere sum- | |
| mis velint. Verum hunc optimum statum pra- | |
| vis hominum opinionibus eversum esse dicunt, qui | 10 |
| ignoratione virtutis, quae cum in paucis est, tum a | |
| paucis iudicatur et cernitur, opulentos homines et co- | |
| piosos, tum genere nobili natos esse optimos putant. | |
| Hoc errore vulgi cum rem publicam opes paucorum, | |
| non virtutes tenere coeperunt, nomen illi principes op- | 15 |
| timatium mordicus tenent, re autem carent [eo nomine]. | |
| Nam divitiae, nomen, opes vacuae consilio et | |
| vivendi atque aliis imperandi modo dedecoris plenae | |
| sunt et insolentis superbiae, nec ulla deformior spe- | |
| cies est civitatis quam illa, in qua opulentissimi | 20 |
| optimi putantur. Virtute vero gubernante rem pu- | 52.1 |
| blicam quid potest esse praeclarius? cum is, qui | |
| inperat aliis, servit ipse nulli cupiditati, cum, quas | |
| ad res civis instituit et vocat, eas omnis conplexus | |
| est ipse nec leges inponit populo, quibus | 5 |
| ipse non pareat, sed suam vitam ut legem prae- | |
| fert suis civibus. Qui si unus satis omnia consequi | |
| posset, nihil opus esset pluribus; si universi videre | |
| optimum et in eo consentire possent, nemo delectos | |
| principes quaereret. Difficultas ineundi consilii rem | 10 |
| a rege ad plures, error et temeritas populorum a mul- | |
| titudine ad paucos transtulit. Sic inter infirmitatem | |
| unius temeritatemque multorum medium opti- | |
| mates possederunt locum, quo nihil potest esse mo- | |
| deratius; quibus rem publicam tuentibus beatissimos | 15 |
| esse populos necesse est vacuos omni cura et cogita- | |
| tione aliis permisso otio suo, quibus id tuendum est | |
| neque committendum, ut sua commoda populus neglegi | |
| a principibus putet. Nam aequabilitas quidem iuris, | 53.1 |
| quam amplexantur liberi populi, neque servari potest | |
| (ipsi enim populi, quamvis soluti ecfrenatique | |
| sint, praecipue multis multa tribuunt, et est in ipsis | |
| magnus dilectus hominum et dignitatum), eaque, quae | 5 |
| appellatur aequabilitas, iniquissima est. Cum enim | |
| par habetur honos summis et infimis, qui sint in omni | |
| populo necesse est, ipsa aequitas iniquissima est; quod | |
| in iis civitatibus, quae ab optimis reguntur, accidere | |
| non potest. Haec fere, Laeli, et quaedam eiusdem | 10 |
| generis ab iis, qui eam formam rei publicae maxime | |
| laudant, disputari solent. | |
| Tum Laelius: Quid tu, inquit, Scipio? e tribus | 54.1 |
| istis quod maxime probas? S. Recte quaeris, quod | |
| maxime e tribus, quoniam eorum nullum ipsum per | |
| se separatim probo anteponoque singulis illud, quod | |
| conflatum fuerit ex omnibus. Sed si unum ac simplex | 5 |
| <pro>bandum <sit>, regium <pro>bem....... pri........ in | |
| .................... hoc loco appellatur, | |
| occurrit nomen quasi patrium regis, ut ex se natis, | |
| ita consulentis suis civibus et eos conservantis stu<dios>ius | |
| quam .....entis.......tem.........is.........ti- | 10 |
| bus ...........uos sustentari unius optimi et summi | |
| viri diligentia. Adsunt optimates, qui se melius hoc | 55.1 |
| idem facere profiteantur plusque fore dicant in pluri- | |
| bus consilii quam in uno et eandem tamen | |
| aequitatem et fidem. Ecce autem maxima voce cla- | |
| mat populus neque se uni neque paucis velle parere; | 5 |
| libertate ne feris quidem quicquam esse dulcius; hac | |
| omnes carere, sive regi sive optimatibus serviant. Ita | |
| caritate nos capiunt reges, consilio optimates, liber- | |
| tate populi, ut in comparando difficile ad eligendum | |
| sit, quid maxime velis. L. Credo, inquit, sed expe- | 10 |
| diri, quae restant, vix poterunt, si hoc inco- | |
| hatum reliqueris. | |
| S. Imitemur ergo Aratum, qui magnis de rebus | 56.1 |
| dicere exordiens a Iove incipiendum putat. L. Quo | |
| Iove? aut quid habet illius carminis simile haec ora- | |
| tio? S. Tantum, inquit, ut rite ab eo dicendi prin- | |
| cipia capiamus, quem unum omnium deorum et homi- | 5 |
| num regem esse omnes docti indoctique † expoliri con- | |
| sentiunt. Quid? inquit Laelius. Et ille: Quid censes, | |
| nisi quod est ante oculos? Sive haec ad uti- | |
| litatem vitae constituta sunt a principibus rerum pu- | |
| blicarum, ut rex putaretur unus esse in caelo, qui | 10 |
| nutu, ut ait Homerus, totum Olympum converteret | |
| idemque et rex et pater haberetur omnium, magna | |
| auctoritas est multique testes, siquidem omnis multos | |
| appellari placet, ita consensisse gentes decretis vide- | |
| licet principum, nihil esse rege melius, quoniam | 15 |
| deos omnis censent unius regi numine; sive haec in | |
| errore inperitorum posita esse et fabularum similia | |
| didicimus, audiamus communis quasi doctores erudito- | |
| rum hominum, qui tamquam oculis illa viderunt, quae | |
| nos vix audiendo cognoscimus. Quinam, inquit Lae- | 20 |
| lius, isti sunt? Et ille: Qui natura omnium rerum per- | |
| vestiganda senserunt omnem hunc mundum mente . . . | |
| . . . Sed, si vis, Laeli, dabo tibi testes nec | 58.1 |
| nimis antiquos nec ullo modo barbaros. L. Istos, in- | |
| quit, volo. S. Videsne igitur minus quadringentorum | |
| annorum esse hanc urbem, ut sine regibus sit? L. Vero | |
| minus. S. Quid ergo? haec quadringentorum annorum | 5 |
| aetas ut urbis et civitatis num valde longa est? | |
| L. Ista vero, inquit, adulta vix. S. Ergo his annis | |
| quadringentis Romae rex erat? L. Et superbus qui- | |
| dem. S. Quid supra? L. Iustissimus, et dein- | |
| ceps retro usque ad Romulum, qui ab hoc tempore | 10 |
| anno sescentesimo rex erat. S. Ergo ne iste quidem | |
| pervetus? L. Minime ac prope senescente iam Grae- | |
| cia. S. Cedo, num, Scipio, barbarorum Romulus rex | |
| fuit? L. Si, ut Graeci dicunt omnis aut Graios esse | |
| aut barbaros, vereor, ne barbarorum rex fuerit; sin | 15 |
| id nomen moribus dandum est, non linguis, non Graecos | |
| minus barbaros quam Romanos puto. Et | |
| Scipio: Atqui ad hoc, de quo agitur, non quaerimus | |
| gentem, ingenia quaerimus. Si enim et prudentes ho- | |
| mines et non veteres reges habere voluerunt, utor | 20 |
| neque perantiquis neque inhumanis ac feris testibus. | |
| Tum Laelius: Video te, Scipio, testimoniis satis | 59.1 |
| instructum, sed apud me, ut apud bonum iudicem, | |
| argumenta plus quam testes valent. Tum Sci- | |
| pio: Utere igitur argumento, Laeli, tute ipse sensus | |
| tui. Cuius, inquit ille, sensus? S. Si quando, si forte, | 5 |
| tibi visus es irasci alicui. L. Ego vero saepius, quam | |
| vellem. S. Quid? tum, cum tu es iratus, permittis illi | |
| iracundiae dominatum animi tui? L. Non mehercule, | |
| inquit, sed imitor Archytam illum Tarentinum, qui | |
| cum ad villam venisset et omnia aliter offendisset ac | 10 |
| iusserat, 'A te infelicem', inquit vilico, | |
| 'quem necassem iam verberibus, nisi iratus | |
| essem.' Optime, inquit Scipio. Ergo Archytas ira- | 60.1 |
| cundiam videlicet dissidentem a ratione seditionem | |
| quandam animi vere ducebat eam<que> consilio sedari vo- | |
| lebat; adde avaritiam, adde imperii, adde gloriae cu- | |
| piditatem, adde libidines; et illud vides, si in animis | 5 |
| hominum regale imperium sit, unius fore dominatum, | |
| consilii scilicet (ea est enim animi pars optima), | |
| consilio autem dominante nullum esse libidinibus, nul- | |
| lum irae, nullum temeritati locum. L. Sic, inquit, est. | |
| S. Probas igitur animum ita adfectum? L. Nihil vero, | 10 |
| inquit, magis. S. Ergo non probares, si consilio pulso | |
| libidines, quae sunt innumerabiles, iracundiaeve tenerent | |
| omnia? L. Ego vero nihil isto animo, nihil ita animato | |
| homine miserius ducerem. S. Sub regno igitur | |
| tibi esse placet omnis animi partes, et eas regi consilio? | 15 |
| L. Mihi vero sic placet. S. Cur igitur dubitas, quid de | |
| re publica sentias? in qua, si in plures translata res | |
| sit, intellegi iam licet nullum fore, quod praesit, inpe- | |
| rium, quod quidem, nisi unum sit, esse nullum potest. | |
| Tum Laelius: Quid, quaeso, interest inter unum | 61.1 |
| et plures, si iustitia est in pluribus? Et Scipio: | |
| Quoniam testibus meis intellexi, Laeli, te non | |
| valde moveri, non desinam te uti teste, ut hoc, quod | |
| dico, probem. Me, inquit ille, quonam modo? S. Quia | 5 |
| animum adverti nuper, cum essemus in Formiano, te | |
| familiae valde interdicere, ut uni dicto audiens esset. | |
| L. Quippe vilico. S. Quid? domi pluresne praesunt nego- | |
| tiis tuis? L. Immo vero unus, inquit. S. Quid? totam | |
| domum num quis alter praeter te regit? L. Minime | 10 |
| vero. S. Quin tu igitur concedis idem in re | |
| publica, singulorum dominatus, si modo iusti sint, | |
| esse optimos? L. Adducor, inquit, ut prope modum | |
| adsentiar. | |
| Et Scipio: Tum magis adsentiare, Laeli, si, ut | 62.1 |
| omittam similitudines, uni gubernatori, uni medico, si | |
| digni modo sint iis artibus, rectius esse alteri navem | |
| committere, aegrum alteri quam multis, ad maiora | |
| pervenero. L. Quaenam ista sunt? S. Quid? tu non | 5 |
| vides unius inportunitate et superbia Tarquinii | |
| nomen huic populo in odium venisse regium? L. Vi- | |
| deo vero, inquit. S. Ergo etiam illud vides, de quo | |
| progrediente oratione plura me dicturum puto, Tar- | |
| quinio exacto mira quadam exultasse populum inso- | 10 |
| lentia libertatis; tum exacti in exilium innocentes, | |
| tum bona direpta multorum, tum annui consules, tum | |
| demissi populo fasces, tum provocationes omnium | |
| rerum, tum secessiones plebei, tum prorsus ita acta | |
| pleraque, ut in populo essent omnia. L. Est, inquit, | 15 |
| ut dicis. Est vero, inquit Scipio, in pace et otio; licet | 63.1 |
| enim lascivire, dum nihil metuas, ut in navi ac saepe | |
| etiam in morbo levi. Sed ut ille, qui navigat, cum | |
| subito mare coepit horrescere, et ille aeger ingrave- | |
| scente morbo unius opem inplorat, sic noster populus in | 5 |
| pace et domi imperat et ipsis magistratibus mi- | |
| natur, recusat, appellat, provocat, in bello sic paret | |
| ut regi; valet enim salus plus quam libido. Graviori- | |
| bus vero bellis etiam sine collega omne imperium | |
| nostri penes singulos esse voluerunt, quorum ipsum | 10 |
| nomen vim suae potestatis indicat. Nam dictator | |
| quidem ab eo appellatur, quia dicitur, sed in no- | |
| stris libris vides eum, Laeli, magistrum populi | |
| appellari. L. Video, inquit. Et Scipio: Sapienter igi- | |
| tur illi vete<res> . . . | 15 |
| . . . iusto quidem rege cum est populus or- | 64.1 |
| batus, 'pectora diu tenet desiderium', sicut ait | |
| Ennius, 'post optimi regis obitum'; | |
| simul inter | |
| Sese sic memorant: 'o Romule, Romule die, | 5 |
| Qualem te patriae custodem di genuerunt! | |
| O pater, o genitor, o sanguen dis oriundum!' | |
| Non eros nec dominos appellabant eos, quibus iuste | |
| paruerunt, denique ne reges quidem, sed patriae cu- | |
| stodes, sed patres, sed deos; nec sine causa; quid | 10 |
| enim adiungunt? | |
| Tu produxisti nos intra luminis oras. | |
| Vitam, honorem, decus sibi datum esse iustitia regis | |
| existimabant. Mansisset eadem voluntas in eorum po- | |
| steris, si regum similitudo permansisset, sed vides unius | 15 |
| iniustitia concidisse genus illud totum rei publicae. | |
| L. Video vero, inquit, et studeo cursus istos mutatio- | |
| num non magis in nostra quam in omni re | |
| publica noscere. | |
| Et Scipio: Est omnino, cum de illo genere rei | 65.1 |
| publicae, quod maxime probo, quae sentio, dixero, ac- | |
| curatius mihi dicendum de commutationibus rerum | |
| publicarum, etsi minime facile eas in ea re publica | |
| futuras puto. Sed huius regiae prima et certissima | 5 |
| est illa mutatio: Cum rex iniustus esse coepit, perit | |
| illud ilico genus, et est idem ille tyrannus, deterri- | |
| mum genus et finitimum optimo; quem si op- | |
| timates oppresserunt, quod ferme evenit, habet statum | |
| res publica de tribus secundarium; est enim quasi | 10 |
| regium, id est patrium consilium populo bene consu- | |
| lentium principum. Sin per se populus interfecit aut | |
| eiecit tyrannum, est moderatior, quoad sentit et sapit, | |
| et sua re gesta laetatur tuerique vult per se consti- | |
| tutam rem publicam. Si quando aut regi iusto vim po- | 15 |
| pulus attulit regnove eum spoliavit aut etiam, | |
| id quod evenit saepius, optimatium sanguinem gustavit | |
| ac totam rem publicam substravit libidini suae (cave | |
| putes autem mare ullum aut flammam esse tantam, | |
| quam non facilius sit sedare quam effrenatam inso- | 20 |
| lentia multitudinem), tum fit illud, quod apud Plato- | |
| nem est luculente dictum, si modo id exprimere La- | |
| tine potuero; difficile factu est, sed conabor | |
| tamen. 'Cum' enim inquit 'inexplebiles populi | 66.1 |
| fauces exaruerunt libertatis siti malisque usus | |
| ille ministris non modice temperatam, sed ni- | |
| mis meracam libertatem sitiens hausit, tum | |
| magistratus et principes, nisi valde lenes et | 5 |
| remissi sint et large sibi libertatem mini- | |
| strent, insequitur, insimulat, arguit, praepo- | |
| tentes, reges, tyrannos vocat.' Puto enim tibi | |
| haec esse nota. L. Vero mihi, inquit ille, no- | |
| tissima. S. Ergo illa sequuntur: 'eos, qui pareant | 67.1 |
| principibus, agitari ab eo populo et servos | |
| voluntarios appellari; eos autem, qui in ma- | |
| gistratu privatorum similes esse velint, eos- | |
| que privatos, qui efficiant, ne quid inter pri- | 5 |
| vatum et magistratum differat, ferunt laudi- | |
| bus et mactant honoribus, ut necesse sit in | |
| eius modi re publica plena libertatis esse | |
| omnia, ut et privata domus omnis vacet domi- | |
| natione et hoc malum usque ad bestias | 10 |
| perveniat, denique ut pater filium metuat, | |
| filius patrem neglegat, absit omnis pudor, ut | |
| plane liberi sint, nihil intersit, civis sit an pe- | |
| regrinus, magister ut discipulos metuat et iis | |
| blandiatur spernantque discipuli magistros, | 15 |
| adulescentes ut senum sibi pondus adsumant, | |
| senes autem ad ludum adulescentium descen- | |
| dant, ne sint iis odiosi et graves; ex quo fit, ut | |
| etiam servi se liberius gerant, uxores | |
| eodem iure sint, quo viri, inque tanta liber- | 20 |
| tate canes etiam et equi, aselli denique liberi | |
| sic incurrant, ut iis de via decedendum sit. | |
| Ergo ex hac infinita,' inquit, 'licentia haec | |
| summa cogitur, ut ita fastidiosae mollesque | |
| mentes evadant civium, ut, si minima vis ad- | 25 |
| hibeatur imperii, irascantur et perferre ne- | |
| queant; ex quo leges quoque incipiunt negle- | |
| gere, ut plane sine ullo domino sint.' | |
| Tum Laelius: Prorsus, inquit, expressa sunt | 68.1 |
| a te, quae dicta sunt ab illo. S. Atque, ut iam ad | |
| sermonis mei auctorem revertar, ex hac nimia licentia, | |
| quam illi solam libertatem putant, ait ille ut ex stirpe | |
| quadam existere et quasi nasci tyrannum. Nam ut | 5 |
| ex nimia potentia principum oritur interitus princi- | |
| pum, sic hunc nimis liberum populum libertas ipsa | |
| servitute adficit. Sic omnia nimia, cum vel in tem- | |
| pestate vel in agris vel in corporibus laetiora | |
| fuerunt, in contraria fere convertuntur, maximeque <id> | 10 |
| in rebus publicis evenit, nimiaque illa libertas et po- | |
| pulis et privatis in nimiam servitutem cadit. Itaque | |
| ex hac maxima libertate tyrannus gignitur et illa in- | |
| iustissima et durissima servitus. Ex hoc enim populo | |
| indomito vel potius immani deligitur aliqui plerum- | 15 |
| que dux contra illos principes adflictos iam | |
| et depulsos loco audax, inpurus, consectans proterve | |
| bene saepe de re publica meritos, populo gratificans | |
| et aliena et sua; cui quia privato sunt oppositi timo- | |
| res, dantur imperia et ea continuantur, praesidiis etiam, | 20 |
| ut Athenis Pisistratus, saepiuntur, postremo, a quibus | |
| producti sunt, existunt eorum ipsorum tyranni; quos | |
| si boni oppresserunt, ut saepe fit, recreatur civitas; | |
| sin audaces, fit illa factio, genus aliud tyran- | |
| norum, eademque oritur etiam ex illo saepe optima- | 25 |
| tium praeclaro statu, cum ipsos principes aliqua pravi- | |
| tas de via deflexit. Sic tamquam pilam rapiunt inter | |
| se rei publicae statum tyranni ab regibus, ab iis au- | |
| tem principes aut populi, a quibus aut factiones aut | |
| tyranni, nec diutius umquam tenetur idem rei publi- | 30 |
| cae modus. | |
| Quod ita cum sit, <ex> tribus primis generibus longe | 69.1 |
| praestat mea sententia regium, regio autem | |
| ipsi praestabit id, quod erit aequatum et temperatum | |
| ex tribus optimis rerum publicarum modis. Placet enim | |
| esse quiddam in re publica praestans et regale, esse | 5 |
| aliud auctoritati principum inpartitum ac tributum, | |
| esse quasdam res servatas iudicio voluntatique mul- | |
| titudinis. Haec constitutio primum habet aequabili- | |
| tatem quandam magnam, qua carere diutius vix pos- | |
| sunt liberi, deinde firmitudinem, quod et illa | 10 |
| prima facile in contraria vitia convertuntur, ut existat | |
| ex rege dominus, ex optimatibus factio, ex populo turba | |
| et confusio, quodque ipsa genera generibus saepe con- | |
| mutantur novis, hoc in hac iuncta moderateque per- | |
| mixta conformatione rei publicae non ferme sine ma- | 15 |
| gnis principum vitiis evenit. Non est enim causa | |
| conversionis, ubi in suo quisque est gradu | |
| firmiter collocatus et non subest, quo praecipitet ac | |
| decidat. | |
| Sed vereor, Laeli vosque homines amicissimi ac | 70.1 |
| prudentissimi, ne, si diutius in hoc genere verser, quasi | |
| praecipientis cuiusdam et docentis et non vobiscum | |
| simul considerantis esse videatur oratio mea. Quam | |
| ob rem ingrediar in ea, quae nota sunt omnibus, | 5 |
| quaesita autem a nobis iam diu. Sic enim decerno, | |
| sic sentio, sic adfirmo, nullam omnium rerum | |
| publicarum aut constitutione aut discriptione aut dis- | |
| ciplina conferendam esse cum ea, quam patres nostri | |
| nobis acceptam iam inde a maioribus reliquerunt. | 10 |
| Quam, si placet, quoniam ea, quae tenebatis ipsi, | |
| etiam ex me audire voluistis, simul et qualis sit et | |
| optimam esse ostendam expositaque ad exemplum | |
| nostra re publica accommodabo ad eam, si | |
| potero, omnem illam orationem, quae est mihi ha- | 15 |
| benda de optimo civitatis statu. Quod si tenere et | |
| consequi potuero, cumulate munus hoc, cui me Lae- | |
| lius praeposuit, ut opinio mea fert, effecero. | |
| Tum Laelius: Tuum vero, inquit, Scipio, ac tuum | 71.1 |
| quidem unius. Quis enim te potius aut de maiorum | |
| dixerit institutis, cum sis clarissimis ipse maioribus? | |
| aut de optimo statu civitatis? quem si habe- | |
| mus, etsi ne nunc quidem, tum vero quis te possit | 5 |
| esse florentior? aut de consiliis in posterum providen- | |
| dis, cum tu duobus huius urbis terroribus depulsis in | |
| omne tempus prospexeris? |