LIBER SECUNDUS
  <Cum omnes flagrarent cupi>ditate audiendi, in- 2.1.1
gressus est sic loqui Scipio: Catonis hoc senis est,
quem, ut scitis, unice dilexi maximeque sum admira-
tus cuique vel patris utriusque iudicio vel etiam meo
studio me totum ab adulescentia dedidi; cuius me 5
numquam satiare potuit oratio; tantus erat in homine
usus rei publicae, quam et domi et militiae cum op-
time, tum etiam diutissime gesserat, et mo-
dus in dicendo et gravitate mixtus lepos et summum
vel discendi studium vel docendi et orationi vita ad- 10
modum congruens. Is dicere solebat ob hanc causam 2.1
praestare nostrae civitatis statum ceteris civitatibus,
quod in illis singuli fuissent fere, qui suam quisque
rem publicam constituissent legibus atque institutis
suis, ut Cretum Minos, Lacedaemoniorum Ly- 5
curgus, Atheniensium, quae persaepe commutata esset,
tum Theseus, tum Draco, tum Solo, tum Clisthenes,
tum multi alii, postremo exsanguem iam et iacentem
doctus vir Phalereus sustentasset Demetrius, nostra
autem res publica non unius esset ingenio, sed mul- 10
torum, nec una hominis vita, sed aliquot constituta
saeculis et aetatibus. Nam neque ullum in-
genium tantum extitisse dicebat, ut, quem res nulla
fugeret, quisquam aliquando fuisset, neque cuncta in-
genia conlata in unum tantum posse uno tempore 15
providere, ut omnia complecterentur sine rerum usu
ac vetustate. Quam ob rem, ut ille solebat, ita nunc 3.1
mea repetet oratio populi originem; libenter enim
etiam verbo utor Catonis. Facilius autem, quod est
propositum, consequar, si nostram rem publi-
cam vobis et nascentem et crescentem et adultam et 5
iam firmam atque robustam ostendero, quam si mihi
aliquam, ut apud Platonem Socrates, ipse finxero.
  Hoc cum omnes adprobavissent, Quod habemus, 4.1
inquit, institutae rei publicae tam clarum ac tam
omnibus notum exordium quam huius urbis condendae
principium profectum a Romulo? qui patre Marte na-
tus (concedamus enim famae hominum, prae- 5
sertim non inveteratae solum, sed etiam sapienter a
maioribus proditae, bene meriti de rebus communibus
ut genere etiam putarentur, non solum ingenio esse
divino)—is igitur, ut natus sit, cum Remo fratre
dicitur ab Amulio, rege Albano, ob labefactandi regni 10
timorem ad Tiberim exponi iussus esse; quo in loco
cum esset silvestris beluae sustentatus uberi-
bus pastoresque eum sustulissent et in agresti cultu
laboreque aluissent, perhibetur, ut adoleverit, et cor-
poris viribus et animi ferocitate tantum ceteris prae- 15
stitisse, ut omnes, qui tum eos agros, ubi hodie est
haec urbs, incolebant, aequo animo illi libenterque
parerent. Quorum copiis cum se ducem praebuisset,
ut iam a fabulis ad facta veniamus, oppressisse Lon-
gam Albam, validam urbem et potentem tem- 20
poribus illis, Amuliumque regem interemisse fertur.
  Qua gloria parta urbem auspicato condere et fir- 5.1
mare dicitur primum cogitavisse rem publicam. Urbi
autem locum, quod est ei, qui diuturnam rem publi-
cam serere conatur, diligentissime providendum, in-
credibili oportunitate delegit. Neque enim ad mare 5
admovit, quod ei fuit illa manu copiisque facillimum,
ut in agrum Rutulorum Aboriginumque pro-
cederet, aut in ostio Tiberino, quem in locum multis
post annis rex Ancus coloniam deduxit, urbem ipse
conderet, sed hoc vir excellenti providentia sensit ac 10
vidit, non esse oportunissimos situs maritimos urbi-
bus eis, quae ad spem diuturnitatis conderentur atque
imperii, primum quod essent urbes maritimae non so-
lum multis periculis oppositae, sed etiam cae-
cis. Nam terra continens adventus hostium non modo 6.1
expectatos, sed etiam repentinos multis indiciis et
quasi fragore quodam et sonitu ipso ante denuntiat;
neque vero quisquam potest hostis advolare terra,
quin eum non modo esse, sed etiam quis et unde sit, 5
scire possimus. Maritimus vero ille et navalis hostis
ante adesse potest, quam quisquam venturum esse
suspicari queat, nec vero, cum venit, prae se fert,
aut qui sit aut unde veniat aut etiam quid velit, de-
nique ne nota quidem ulla, pacatus an hostis sit, dis- 10
cerni ac iudicari potest.
  Est autem maritimis urbibus etiam quaedam cor- 7.1
ruptela ac demutatio morum; admiscentur enim novis
sermonibus ac disciplinis et inportantur non merces
solum adventiciae, sed etiam mores, ut nihil possit
in patriis institutis manere integrum. Iam 5
qui incolunt eas urbes, non haerent in suis sedibus,
sed volucri semper spe et cogitatione rapiuntur a domo
longius, atque etiam cum manent corpore, animo ta-
men exulant et vagantur. Nec vero ulla res magis
labefactatam diu et Carthaginem et Corinthum per- 10
vertit aliquando quam hic error ac dissipatio civium,
quod mercandi cupiditate et navigandi et agro-
rum et armorum cultum reliquerant. Multa etiam ad 8.1
luxuriam invitamenta perniciosa civitatibus subpedi-
tantur mari, quae vel capiuntur vel inportantur; at-
que habet etiam amoenitas ipsa vel sumptuosas vel
desidiosas inlecebras multas cupiditatum. Et, quod 5
de Corintho dixi, id haud scio an liceat de cuncta
Graecia verissime dicere; nam et ipsa Peloponnesus
fere tota in mari est, nec praeter Phliuntios
ulli sunt, quorum agri non contingant mare, et extra
Peloponnesum Aenianes et Doris et Dolopes soli ab- 10
sunt a mari. Quid dicam insulas Graeciae? quae
fluctibus cinctae natant paene ipsae simul cum civi-
tatum institutis et moribus. Atque haec quidem, ut 9.1
supra dixi, veteris sunt Graeciae. Coloniarum vero
quae est deducta a Graiis in Asiam, Thracam, Ita-
liam, Siciliam, Africam praeter unam Magnesiam,
quam unda non adluat? Ita barbarorum agris quasi 5
adtexta quaedam videtur ora esse Graeciae;
nam e barbaris quidem ipsis nulli erant antea mari-
tumi praeter Etruscos et Poenos, alteri mercandi causa,
latrocinandi alteri. Quae causa perspicua est malo-
rum commutationumque Graeciae propter ea vitia 10
maritimarum urbium, quae ante paulo perbreviter ad-
tigi. Sed tamen in his vitiis inest illa magna com-
moditas, et, quod ubique genitum est, ut
ad eam urbem, quam incolas, possit adnare, et rursus
ut id, quod agri efferant sui, quascumque velint in 15
terras, portare possint ac mittere.
  Qui potuit igitur divinius et utilitates conplecti 10.1
maritimas Romulus et vitia vitare, quam quod urbem
perennis amnis et aequabilis et in mare late influen-
tis posuit in ripa? quo posset urbs et accipere a
mari, quo egeret, et reddere, quo redundaret, eo- 5
demque ut flumine res ad victum cultumque maxime
necessarias non solum mari †absorberet, sed etiam
invectas acciperet ex terra, ut mihi iam tum divinasse
ille videatur hanc urbem sedem aliquando et domum
summo esse imperio praebituram; nam hanc rerum 10
tantam potentiam non ferme facilius ulla in parte
Italiae posita urbs tenere potuisset.
  Urbis autem ipsius nativa praesidia quis est 11.1
tam neglegens qui non habeat animo notata <ac> plane
cognita? cuius is est tractus ductusque muri cum Ro-
muli, tum etiam reliquorum regum sapientia definitus
ex omni parte arduis praeruptisque montibus, <ut> unus 5
aditus, qui esset inter Esquilinum Quirinalemque mon-
tem, maximo aggere obiecto fossa cingeretur vastis-
sima, atque ut ita munita arx circumiectu arduo et
quasi circumciso saxo niteretur, ut etiam in
illa tempestate horribili Gallici adventus incolumis 10
atque intacta permanserit. Locumque delegit et fon-
tibus abundantem et in regione pestilenti salubrem;
colles enim sunt, qui cum perflantur ipsi, tum adfe-
runt umbram vallibus.
  Atque haec quidem perceleriter confecit; nam et 12.1
urbem constituit, quam e suo nomine Romam iussit
nominari, et ad firmandam novam civitatem
novum quoddam et subagreste consilium, sed ad mu-
niendas opes regni ac populi sui magni hominis et 5
iam tum longe providentis secutus est, cum Sabinas
honesto ortas loco virgines, quae Romam ludorum
gratia venissent, quos tum primum anniversarios in
circo facere instituisset, Consualibus rapi iussit eas-
que in familiarum amplissimarum matrimoniis 10
collocavit. Qua ex causa cum bellum Romanis Sabini 13.1
intulissent proeliique certamen varium atque anceps
fuisset, cum T. Tatio, rege Sabinorum, foedus icit
matronis ipsis, quae raptae erant, orantibus; quo foe-
dere et Sabinos in civitatem adscivit sacris conmuni- 5
catis et regnum suum cum illorum rege sociavit.
  Post interitum autem Tatii cum ad eum dominatus 14.1
omnis reccidisset, quamquam cum Tatio in re-
gium consilium delegerat principes (qui appellati sunt
propter caritatem patres) populumque et suo et Tatii
nomine et Lucumonis, qui Romuli socius in Sabino 5
proelio occiderat, in tribus tris curiasque triginta di-
scripserat (quas curias earum nominibus nuncupavit,
quae ex Sabinis virgines raptae postea fuerant ora-
trices pacis et foederis)—sed quamquam ea Tatio
sic erant discripta vivo, tamen eo interfecto 10
multo etiam magis Romulus patrum auctoritate con-
silioque regnavit.
  Quo facto primum vidit iudicavitque idem, quod 15.1
Spartae Lycurgus paulo ante viderat, singulari impe-
rio et potestate regia tum melius gubernari et regi
civitates, si esset optimi cuiusque ad illam vim do-
minationis adiuncta auctoritas. Itaque hoc consilio 5
et quasi senatu fultus et munitus et bella
cum finitimis felicissime multa gessit et, cum ipse
nihil ex praeda domum suam reportaret, locupletare
civis non destitit. Tum, id quo retinemus hodie magna 16.1
cum salute rei publicae, auspiciis plurimum obsecutus
est Romulus. Nam et ipse, quod principium rei publi-
cae fuit, urbem condidit auspicato et omnibus publicis
rebus instituendis, qui sibi essent in auspiciis, ex sin- 5
gulis tribubus singulos cooptavit augures et
habuit plebem in clientelas principum discriptam (quod
quantae fuerit utilitati, post videro) multaeque dictione
ovium et bovum (quod tum erat res in pecore et lo-
corum possessionibus, ex quo pecuniosi et locu- 10
pletes vocabantur), non vi et suppliciis coërcebat.
  Ac Romulus cum septem et triginta regnavisset 17.1
annos et haec egregia duo firmamenta rei publicae
peperisset, auspicia et senatum, tantum est
consecutus, ut, cum subito sole obscurato non conpa-
ruisset, deorum in numero conlocatus putaretur; quam 5
opinionem nemo umquam mortalis adsequi potuit sine
eximia virtutis gloria. Atque hoc eo magis est in 18.1
Romulo admirandum, quod ceteri, qui dii ex homini-
bus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum sae-
culis fuerunt, ut fingendi proclivis esset ratio,
cum imperiti facile ad credendum inpellerentur, Romuli 5
autem aetatem minus his sescentis annis iam invete-
ratis litteris atque doctrinis omnique illo antiquo ex
inculta hominum vita errore sublato fuisse cernimus.
Nam si, id quod Graecorum investigatur annalibus,
Roma condita est secundo anno Olympiadis septumae, 10
in id saeculum Romuli cecidit aetas, cum iam
plena Graecia poëtarum et musicorum esset minorque
fabulis nisi de veteribus rebus haberetur fides. Nam
centum et octo annis postquam Lycurgus leges scri-
bere instituit, prima posita est Olympias, quam qui- 15
dam nominis errore ab eodem Lycurgo constitutam
putant; Homerum autem, qui minimum dicunt, Ly-
curgi aetati triginta annis anteponunt fere. Ex quo 19.1
intellegi potest permultis annis ante Homerum
fuisse quam Romulum, ut iam doctis hominibus ac
temporibus ipsis eruditis ad fingendum vix quicquam
esset loci. Antiquitas enim recepit fabulas fictas etiam 5
non numquam
August. C.D. 22.6
incondite, haec aetas autem iam exculta 19(fr).7
praesertim eludens omne, quod fieri non potest, re-
spuit.
  . . . us ne<pos ei>us, ut di<xeru>nt quidam, <e>x 20.1
filia. Quo <autem> ille mor<tuus>, <e>odem <est an>no na<tus>
<Si>moni<des Ol>ympia<de se>xta et quin<qua>gesima, <ut f>aci-
lius <intel>legi pos<sit tu>m de Ro<mu>li inmortali-
tate creditum, cum iam inveterata vita hominum ac 5
tractata esset et cognita. Sed profecto tanta fuit in
eo vis ingenii atque virtutis, ut id de Romulo Pro-
culo Iulio, homini agresti, crederetur, quod multis iam
ante saeculis nullo alio de mortali homines credidis-
sent; qui inpulsu patrum, quo illi a se invidiam in- 10
teritus Romuli pellerent, in contione dixisse fertur a
se visum esse in eo colle Romulum, qui nunc
Quirinalis vocatur; eum sibi mandasse, ut populum
rogaret, ut sibi eo in colle delubrum fieret; se deum
esse et Quirinum vocari. 15
  Videtisne igitur unius viri consilio non solum or- 21.1
tum novum populum neque ut in cunabulis vagientem
relictum, sed adultum iam et paene puberem? Tum
Laelius: Nos vero videmus, et te quidem ingressum
ratione ad disputandum nova, quae nusquam 5
est in Graecorum libris. Nam princeps ille, quo nemo
in scribendo praestantior fuit, aream sibi sumsit, in
qua civitatem extrueret arbitratu suo, praeclaram ille
quidem fortasse, sed a vita hominum abhorrentem et
moribus, reliqui disseruerunt sine ullo certo exemplari 22.1
formaque rei publicae de generibus et de rationibus
civitatum; tu mihi videris utrumque facturus; es
enim ita ingressus, ut, quae ipse reperias, tri-
buere aliis malis quam, ut facit apud Platonem So- 5
crates, ipse fingere et illa de urbis situ revoces ad
rationem, quae a Romulo casu aut necessitate facta
sunt, et disputes non vaganti oratione, sed defixa in
una re publica. Quare perge, ut instituisti; prospicere
enim iam videor te reliquos reges persequente quasi 10
perfectam rem publicam.
  Ergo, inquit Scipio, cum ille Romuli se- 23.1
natus, qui constabat ex optimatibus, quibus ipse rex
tantum tribuisset, ut eos patres vellet nominari pa-
triciosque eorum liberos, temptaret post Romuli ex-
cessum, ut ipse regeret sine rege rem publicam, po- 5
pulus id non tulit desiderioque Romuli postea regem
flagitare non destitit; cum prudenter illi principes
novam et inauditam ceteris gentibus interregni in-
eundi rationem excogitaverunt, ut, quoad cer-
tus rex declaratus esset, nec sine rege civitas nec 10
diuturno rege esset uno nec committeretur, ut quis-
quam inveterata potestate aut ad deponendum impe-
rium tardior esset aut ad optinendum munitior. Quo 24.1
quidem tempore novus ille populus vidit tamen id,
quod fugit Lacedaemonium Lycurgum, qui regem non
deligendum duxit, si modo hoc in Lycurgi potestate
potuit esse, sed habendum, qualiscumque is fo- 5
ret, qui modo esset Herculis stirpe generatus; nostri
illi etiam tum agrestes viderunt virtutem et sapien-
tiam regalem, non progeniem quaeri oportere.
  Quibus cum esse praestantem Numam Pompilium 25.1
fama ferret, praetermissis suis civibus regem alieni-
genam patribus auctoribus sibi ipse populus adscivit
eumque ad regnandum Sabinum hominem
Romam Curibus accivit. Qui ut huc venit, quamquam 5
populus curiatis eum comitiis regem esse iusserat,
tamen ipse de suo imperio curiatam legem tulit, ho-
minesque Romanos instituto Romuli bellicis studiis ut
vidit incensos, existimavit eos paulum ab illa con-
suetudine esse revocandos. 10
  Ac primum agros, quos bello Romulus ceperat, 26.1
divisit viritim civibus docuitque sine depopu-
latione atque praeda posse eos colendis agris abun-
dare commodis omnibus amoremque eis otii et pacis
iniecit, quibus facillime iustitia et fides convalescit, 5
et quorum patrocinio maxime cultus agrorum per-
ceptioque frugum defenditur. Idemque Pompilius et
auspiciis maioribus inventis ad pristinum numerum
duo augures addidit et sacris e principum numero
pontifices quinque praefecit et animos propo- 10
sitis legibus his, quas in monumentis habemus, ar-
dentis consuetudine et cupiditate bellandi religionum
caerimoniis mitigavit adiunxitque praeterea flamines,
Salios virginesque Vestales omnisque partis religionis
statuit sanctissime. Sacrorum autem ipsorum diligen- 27.1
tiam difficilem, apparatum perfacilem esse voluit; nam
quae perdiscenda quaeque observanda essent,
multa constituit, sed ea sine inpensa. Sic religionibus
colendis operam addidit, sumtum removit, idemque 5
mercatus, ludos omnesque conveniundi causas et cele-
britates invenit. Quibus rebus institutis ad humani-
tatem atque mansuetudinem revocavit animos homi-
num studiis bellandi iam immanis ac feros. Sic ille
cum undequadraginta annos summa in pace 10
concordiaque regnavisset (sequamur enim potissimum
Polybium nostrum, quo nemo fuit in exquirendis tem-
poribus diligentior), excessit e vita duabus praecla-
rissimis ad diuturnitatem rei publicae rebus confir-
matis, religione atque clementia. 15
  Quae cum Scipio dixisset, Verene, inquit Manilius, 28.1
hoc memoriae proditum est, Africane, regem istum
Numam Pythagorae ipsius discipulum aut certe Py-
thagoreum fuisse? saepe enim hoc de maiori-
bus natu audivimus et ita intellegimus vulgo existi- 5
mari; neque vero satis id annalium publicorum auc-
toritate declaratum videmus. Tum Scipio: Falsum
est enim, Manili, inquit, id totum, neque solum
fictum, sed etiam imperite absurdeque fictum; ea sunt
enim demum non ferenda in mendacio, quae non 10
solum ficta esse, sed ne fieri quidem potuisse cer-
nimus. Nam quartum iam annum regnante
Lucio Tarquinio Superbo Sybarim et Crotonem et in
eas Italiae partis Pythagoras venisse reperitur; Olym-
pias enim secunda et sexagesima eadem Superbi regni 15
initium et Pythagorae declarat adventum. Ex quo 29.1
intellegi regiis annis dinumeratis potest anno fere
centesimo et quadragesimo post mortem Numae pri-
mum Italiam Pythagoram attigisse; neque hoc
inter eos, qui diligentissime persecuti sunt temporum 5
annales, ulla est umquam in dubitatione versatum.
Di inmortales, inquit Manilius, quantus iste est ho-
minum et quam inveteratus error! Ac tamen facile
patior non esse nos transmarinis nec inportatis arti-
bus eruditos, sed genuinis domesticisque virtutibus. 10
Atqui multo id facilius cognosces, inquit Africanus, 30.1
si progredientem rem publicam atque in op-
timum statum naturali quodam itinere et cursu ve-
nientem videris; quin hoc ipso sapientiam maiorum
statues esse laudandam, quod multa intelleges etiam 5
aliunde sumta meliora apud nos multo esse facta,
quam ibi fuissent, unde huc translata essent atque
ubi primum extitissent, intellegesque non fortuito po-
pulum Romanum, sed consilio et disciplina confir-
matum esse nec tamen adversante fortuna. 10
  Mortuo rege Pompilio Tullum Hostilium populus 31.1
regem interrege rogante comitiis curiatis creavit, isque
de imperio suo exemplo Pompilii populum consuluit
curiatim. Cuius excellens in re militari gloria ma-
gnaeque extiterunt res bellicae, fecitque idem et saepsit 5
de manubiis comitium et curiam constituitque ius, quo
bella indicerentur, quod per se iustissime inventum
sanxit fetiali religione, ut omne bellum, quod
denuntiatum indictumque non esset, id iniustum esse
atque inpium iudicaretur. Et ut advertatis animum, 10
quam sapienter iam reges hoc nostri viderint, tri-
buenda quaedam esse populo (multa enim nobis de
eo genere dicenda sunt), ne insignibus quidem regiis
Tullus nisi iussu populi est ausus uti. Nam ut sibi
duodecim lictores cum fascibus anteire liceret . . . 15
  . . . <neque> enim serpit, sed volat in optimum 33.1
statum instituto tuo sermone res publica. S. Post eum
Numae Pompilii nepos ex filia rex a populo est An-
cus Marcius constitutus, itemque de imperio suo legem
curiatam tulit. Qui cum Latinos bello devicisset, ad- 5
scivit eos in civitatem, atque idem Aventinum et Cae-
lium montem adiunxit urbi, quosque agros ceperat,
divisit et silvas maritimas omnis publicavit, quas
ceperat, et ad ostium Tiberis urbem condidit colonis-
que firmavit. Atque ita cum tres et viginti regna- 10
visset annos, est mortuus. Tum Laelius: Laudandus
etiam iste rex; sed obscura est historia Romana, si-
quidem istius regis matrem habemus, ignoramus pa-
trem. S. Ita est, inquit; sed temporum illorum tan-
tum fere regum inlustrata sunt nomina. 15
  Sed hoc loco primum videtur insitiva quadam 34.1
disciplina doctior facta esse civitas. Influxit
enim non tenuis quidam e Graecia rivulus in hanc
urbem, sed abundantissimus amnis illarum disciplina-
rum et artium. Fuisse enim quendam ferunt Dema- 5
ratum Corinthium et honore et auctoritate et fortunis
facile civitatis suae principem; qui cum Corinthiorum
tyrannum Cypselum ferre non potuisset, fugisse cum
magna pecunia dicitur ac se contulisse Tarquinios,
in urbem Etruriae florentissimam. Cumque audiret 10
dominationem Cypseli confirmari, defugit patriam vir
liber ac fortis et adscitus est civis a Tarquiniensibus
atque in ea civitate domicilium et sedes collocavit.
Ubi cum de matre familias Tarquiniensi duo filios
procreavisset, omnibus eos artibus ad Graecorum dis- 15
ciplinam eru<diit> . . .
  . . . facile in civitatem receptus esset, prop- 35.1
ter humanitatem atque doctrinam Anco regi familia-
ris est factus usque eo, ut consiliorum omnium par-
ticeps et socius paene regni putaretur. Erat in eo
praeterea summa comitas, summa in omnis civis 5
opis, auxilii, defensionis, largiendi etiam benignitas.
Itaque mortuo Marcio cunctis populi suffragiis rex
est creatus L. Tarquinius; sic enim suum no-
men ex Graeco nomine inflexerat, ut in omni genere
huius populi consuetudinem videretur imitatus. Isque 10
ut de suo imperio legem tulit, principio duplicavit illum
pristinum patrum numerum et antiquos patres maio-
rum gentium appellavit, quos priores sententiam
rogabat, a se adscitos minorum. Deinde equitatum 36.1
ad hunc morem constituit, qui usque adhuc
est retentus, nec potuit Titiensium et Rhamnensium
et Lucerum mutare, cum cuperet, nomina, quod auctor
ei summa augur gloria Attus Navius non erat. Atque 5
etiam Corinthios video publicis equis adsignandis et
alendis orborum et viduarum tributis fuisse quondam
diligentis. Sed tamen prioribus equitum partibus se-
cundis additis ∞ iccc fecit equites nume-
rumque duplicavit. Postea bello subegit Aequorum 10
magnam gentem et ferocem et rebus populi Romani
imminentem, idemque Sabinos cum a moenibus urbis
reppulisset, equitatu fudit belloque devicit. Atque
eundem primum ludos maximos, qui Romani dicti
sunt, fecisse accepimus aedemque in Capitolio Iovi 15
optimo maximo bello Sabino in ipsa pugna vovisse
faciendam mortuumque esse, cum duodequadra-
ginta regnavisset annos.
  Tum Laelius: Nunc fit illud Catonis certius, nec 37.1
temporis unius nec hominis esse constitutionem rei
publicae; perspicuum est enim, quanta in singulos re-
ges rerum bonarum et utilium fiat accessio. Sed se-
quitur is, qui mihi videtur ex omnibus in re publica 5
vidisse plurimum. Ita est, inquit Scipio. Nam post
eum Servius Tullius primus iniussu populi
regnavisse traditur, quem ferunt ex serva Tarquiniense
natum, cum esset ex quodam regis cliente conceptus.
Qui cum famulorum <in> numero educatus ad epulas 10
regis adsisteret, non latuit scintilla ingenii, quae iam
tum elucebat in puero; sic erat in omni vel officio
vel sermone sollers. Itaque Tarquinius, qui admodum
parvos tum haberet liberos, sic Servium diligebat, ut
is eius vulgo haberetur filius, atque eum summo 15
studio omnibus iis artibus, quas ipse didicerat, ad ex-
quisitissimam consuetudinem Graecorum erudiit. Sed 38.1
cum Tarquinius insidiis Anci filiorum interisset Ser-
viusque, ut ante dixi, regnare coepisset non iussu, sed
voluntate atque concessu civium, quod, cum Tarqui-
nius ex vulnere aeger fuisse et vivere falso 5
diceretur, ille regio ornatu ius dixisset obaeratosque
pecunia sua liberavisset multaque comitate usus iussu
Tarquinii se ius dicere probavisset, non commisit se
patribus, sed Tarquinio sepulto populum de se ipse
consuluit iussusque regnare legem de imperio suo cu- 10
riatam tulit. Et primum Etruscorum iniurias bello
est ultus; ex quo cum ma . . .
  . . . duodeviginti censu maximo. Deinde 39.1
equitum magno numero ex omni populi summa se-
parato relicuum populum distribuit in quinque classis
senioresque a iunioribus divisit easque ita disparavit,
ut suffragia non in multitudinis, sed in locupletium 5
potestate essent, curavitque, quod semper in re pu-
blica tenendum est, ne plurimum valeant plurimi.
Quae discriptio si esset ignota vobis, expli-
caretur a me; nunc rationem videtis esse talem, ut
†equitum centuriae cum sex suffragiis et prima classis 10
addita centuria, quae ad summum usum urbis fabris
tignariis est data, lxxxviiii centurias habeat; qui-
bus ex centum quattuor centuriis (tot enim reliquae
sunt) octo solae si accesserunt, confecta est vis populi
universa, relicuaque multo maior multitudo sex et 15
nonaginta centuriarum neque excluderetur suf-
fragiis, ne superbum esset, nec valeret nimis, ne esset
periculosum. In quo etiam verbis ac nominibus ipsis 40.1
fuit diligens; qui cum locupletis assiduos appellasset
ab asse dando, eos, qui aut non plus mille quingentos
aeris aut omnino nihil in suum censum praeter caput
attulissent, proletarios nominavit, ut ex iis quasi 5
proles, id est quasi progenies civitatis, ex-
pectari videretur. Illarum autem sex et nonaginta
centuriarum in una centuria tum quidem plures cen-
sebantur quam paene in prima classe tota. Ita nec
prohibebatur quisquam iure suffragii, et is valebat in 10
suffragio plurimum, cuius plurimum intererat esse in
optimo statu civitatem. Quin etiam accensis velatis,
liticinibus, cornicinibus, proletariis . . .
Non. 342M
Statu esse optimo con- 41(fr).1
stitutam rem publicam, quae ex tribus generibus illis,
regali et optumati et populari, confusa modice nec
puniendo inritet animum inmanem ac ferum.
  . . . <quinque et> sexaginta annis antiquior, 42.1
quod erat xxxviiii ante primam Olympiadem condita.
Et antiquissimus ille Lycurgus eadem vidit fere. Ita-
que ista aequabilitas atque hoc triplex rerum publi-
carum genus videtur mihi commune nobis cum illis 5
populis fuisse. Sed, quod proprium est in nostra re
publica, quo nihil possit esse praeclarius, id perse-
quar, si potero, subtilius; quod erit eius modi,
nihil ut tale ulla in re publica reperiatur. Haec enim,
quae adhuc exposui, ita mixta fuerunt et in hac civi- 10
tate et in Lacedaemoniorum et in Karthaginiensium,
ut temperata nullo fuerint modo. Nam in qua re 43.1
publica est unus aliquis perpetua potestate, praeser-
tim regia, quamvis in ea sit et senatus, ut tum fuit
Romae, cum erant reges, ut Spartae Lycurgi legibus,
et ut sit aliquod etiam populi ius, ut fuit 5
apud nostros reges, tamen illud excellit regium nomen,
neque potest eius modi res publica non regnum et
esse et vocari. Ea autem forma civitatis mutabilis ma-
xime est hanc ob causam, quod unius vitio praecipi-
tata in perniciosissimam partem facillime decidit. Nam 10
ipsum regale genus civitatis non modo non est re-
prehendendum, sed haud scio an reliquis sim-
plicibus longe anteponendum, si ullum probarem sim-
plex rei publicae genus, sed ita, quoad statum suum
retinet. Is est autem status, ut unius perpetua pote- 15
state et iustitia omnique sapientia regatur salus et
aequabilitas et otium civium. Desunt omnino ei po-
pulo multa, <qui> sub rege est, in primisque libertas,
quae non in eo est, ut iusto utamur domino, sed ut
nul<lo> . . . 20
  . . . ferebant. Etenim illi iniusto domino atque 44.1
acerbo aliquam diu in rebus gerundis prospera fortuna
comitata est. Nam et omne Latium bello devicit et
Suessam Pometiam, urbem opulentam refertamque,
cepit et maxima auri argentique praeda locupletatus 5
votum patris Capitolii aedificatione persolvit et colo-
nias deduxit et institutis eorum, a quibus ortus erat,
dona magnifica quasi libamenta praedarum
Delphos ad Apollinem misit.
  Hic ille iam vertetur orbis, cuius naturalem mo- 45.1
tum atque circuitum a primo discite adgnoscere. Id
enim est caput civilis prudentiae, in qua omnis haec
nostra versatur oratio, videre itinera flexusque rerum
publicarum, ut, cum sciatis, quo quaeque res inclinet, 5
retinere aut ante possitis occurrere. Nam rex ille,
de quo loquor, primum optimi regis caede maculatus
integra mente non erat, et cum metueret ipse poenam
sceleris sui summam, metui se volebat; deinde victo-
riis divitiisque subnixus exultabat insolentia neque 10
suos mores regere poterat neque suorum libidines.
Itaque cum maior eius filius Lucretiae, Tricipitini filiae, 46.1
Conlatini uxori, vim attulisset mulierque pudens et
nobilis ob illam iniuriam sese ipsa morte mul-
tavisset, tum vir ingenio et virtute praestans, L. Bru-
tus, depulit a civibus suis iniustum illud durae ser- 5
vitutis iugum. Qui cum privatus esset, totam rem
publicam sustinuit primusque in hac civitate docuit
in conservanda civium libertate esse privatum nemi-
nem. Quo auctore et principe concitata civitas et hac
recenti querella Lucretiae patris ac propin- 10
quorum et recordatione superbiae Tarquinii multa-
rumque iniuriarum et ipsius et filiorum exulem et
regem ipsum et liberos eius et gentem Tarquiniorum
esse iussit.
  Videtisne igitur, ut de rege dominus extiterit unius- 47.1
que vitio genus rei publicae ex bono in deterrumum
conversum sit? Hic est enim dominus populi, quem
Graeci tyrannum vocant; nam regem illum
volunt esse, qui consulit ut parens populo conservat- 5
que eos, quibus est praepositus, quam optima in con-
dicione vivendi, sane bonum, ut dixi, rei publicae ge-
nus, sed tamen inclinatum et quasi pronum ad per-
niciosissimum statum. Simul atque enim se inflexit 48.1
hic rex in dominatum iniustiorem, fit continuo tyran-
nus, quo neque taetrius neque foedius nec dis homi-
nibusque invisius animal ullum cogitari potest;
qui quamquam figura est hominis, morum tamen in- 5
manitate vastissimas vincit beluas. Quis enim hunc
hominem rite dixerit, qui sibi cum suis civibus, qui
denique cum omni hominum genere nullam iuris com-
munionem, nullam humanitatis societatem velit? Sed
erit hoc de genere nobis alius aptior dicendi locus, 10
cum res ipsa admonuerit, ut in eos dicamus,
qui etiam liberata iam civitate dominationes adpeti-
verunt.
  Habetis igitur primum ortum tyranni; nam hoc 49.1
nomen Graeci regis iniusti esse voluerunt; nostri qui-
dem omnes reges vocitaverunt, qui soli in populos
perpetuam potestatem haberent. Itaque et Spurius
Cassius et M. Manlius et Spurius Maelius regnum oc- 5
cupare voluisse dicti sunt, et modo <Tib. Gracchus> . . .
  . . . <Lycurgus> γέροντας <La>cedaemone appel- 50.1
lavit, nimis is quidem paucos, xxviii, quos penes
summam consilii voluit esse, cum imperii summam
rex teneret; ex quo nostri idem illud secuti atque in-
terpretati, quos senes ille appellavit, nominaverunt 5
senatum, ut iam Romulum patribus lectis fecisse
diximus; tamen excellit atque eminet vis, potestas
nomenque regium. Inperti etiam populo potestatis
aliquid, ut et Lycurgus et Romulus; non sa-
tiaris eum libertate, sed incenderis cupiditate liber- 10
tatis, cum tantum modo potestatem gustandi feceris;
ille quidem semper inpendebit timor, ne rex, quod
plerumque evenit, exsistat iniustus. Est igitur fragilis
ea fortuna populi, quae posita est in unius, ut dixi
antea, <vel> voluntate vel moribus. 15
  Quare prima sit haec forma et species et origo 51.1
tyranni inventa nobis in ea re publica, quam
auspicato Romulus condiderit, non in illa, quam, ut
perscripsit Plato, sibi ipse Socrates tripertito illo in
sermone depinxerit, ut, quem ad modum Tarquinius, 5
non novam potestatem nactus, sed, quam habebat,
usus iniuste totum genus hoc regiae civitatis ever-
terit; sit huic oppositus alter, bonus et sa-
piens et peritus utilitatis dignitatisque civilis quasi
tutor et procurator rei publicae; sic enim appelletur, 10
quicumque erit rector et gubernator civitatis. Quem
virum facite ut agnoscatis; <is> est enim, qui consilio
et opera civitatem tueri potest. Quod quoniam nomen
minus est adhuc tritum sermone nostro saepiusque
genus eius hominis erit in reliqua nobis oratione 15
trac<tandum> . . .
  . . . sas requisivit civitatemque optandam 52.1
magis quam sperandam, quam minimam potuit, non
quae posset esse, sed in qua ratio rerum civilium per-
spici posset, effecit. Ego autem, si [quo] modo con-
sequi potuero, rationibus eisdem, quas ille vidit, non 5
in umbra et imagine civitatis, sed in amplissima re
publica enitar, ut cuiusque et boni publici et mali
causam tamquam virgula videar attingere. Iis
enim regiis quadraginta annis et ducentis paulo cum
interregnis fere amplius praeteritis expulsoque Tar- 10
quinio tantum odium populum Romanum regalis no-
minis tenuit, quantum tenuerat post obitum vel po-
tius excessum Romuli desiderium. Itaque ut tum
carere rege, sic pulso Tarquinio nomen regis audire
non poterat. Hic facultatem cum . . . 15
Non. 526M
Itaque illa praeclara 53(fr).1
constitutio Romuli cum ducentos annos et viginti fere
firma mansisset . . .
  . . . lex illa tota sublata est. Hac mente tum 53.4
nostri maiores et Conlatinum innocentem suspicione 5
cognationis expulerunt et reliquos Tarquinios offen-
sione nominis; eademque mente P. Valerius et fasces
primus demitti iussit, cum dicere in contione coepis-
set, et aedis suas detulit sub Veliam, posteaquam,
quod in excelsiore loco Veliae coepisset aedificare eo 10
ipso, ubi rex Tullus habitaverat, suspicionem
populi sensit moveri; idemque, in quo fuit Publicola
maxime, legem ad populum tulit eam, quae centuria-
tis comitiis prima lata est, ne quis magistratus civem
Romanum adversus provocationem necaret neve ver- 15
beraret. Provocationem autem etiam a regibus fuisse 54.1
declarant pontificii libri, significant nostri etiam
augurales, itemque ab omni iudicio poenaque
provocari licere indicant xii tabulae conpluribus legi-
bus; et quod proditum memoriae est, xviros, qui le- 5
ges scripserint, sine provocatione creatos, satis osten-
derit reliquos sine provocatione magistratus non fuisse;
Luciique Valerii Potiti et M. Horatii Barbati, homi-
num concordiae causa sapienter popularium, consula-
ris lex sanxit, ne qui magistratus sine pro- 10
vocatione crearetur; neque vero leges Porciae, quae
tres sunt trium Porciorum, ut scitis, quicquam prae-
ter sanctionem attulerunt novi. Itaque Publicola lege 55.1
illa de provocatione perlata statim securis de fascibus
demi iussit postridieque sibi collegam Sp. Lucretium sub-
rogavit suosque ad eum, quod erat maior natu, lictores
transire iussit instituitque primus, ut singulis 5
consulibus alternis mensibus lictores praeirent, ne
plura insignia essent inperii in libero populo quam
in regno fuissent. Haud mediocris hic, ut ego quidem
intellego, vir fuit, qui modica libertate populo data
facilius tenuit auctoritatem principum. Neque ego haec 10
nunc sine causa tam vetera vobis et tam obsoleta
decanto, sed inlustribus in personis tempori-
busque exempla hominum rerumque definio, ad quae
reliqua oratio derigatur mea.
  Tenuit igitur hoc in statu senatus rem publicam 56.1
temporibus illis, ut in populo libero pauca per popu-
lum, pleraque senatus auctoritate et instituto ac more
gererentur, atque uti consules potestatem haberent
tempore dumtaxat annuam, genere ipso ac iure 5
regiam. Quodque erat ad optinendam potentiam no-
bilium vel maximum, vehementer id retinebatur, po-
puli comitia ne essent rata, nisi ea patrum adproba-
visset auctoritas. Atque his ipsis temporibus dictator
etiam est institutus decem fere annis post primos 10
consules, T. Larcius, novumque id genus imperii vi-
sum est et proximum similitudini regiae. Sed ta-
men omnia summa cum auctoritate a principibus
cedente populo tenebantur, magnaeque res temporibus
illis a fortissimis viris summo imperio praeditis, dic- 15
tatoribus atque consulibus, belli gerebantur.
  Sed id, quod fieri natura rerum ipsa cogebat, ut 57.1
plusculum sibi iuris populus adscisceret liberatus a
regibus, non longo intervallo, sexto decimo fere anno,
Postumo Cominio Sp. Cassio consulibus conse-
cutus est; in quo defuit fortasse ratio, sed tamen 5
vincit ipsa rerum publicarum natura saepe rationem.
Id enim tenetote, quod initio dixi, nisi aequabilis haec
in civitate conpensatio sit et iuris et officii et mune-
ris, ut et potestatis satis in magistratibus et auctori-
tatis in principum consilio et libertatis in populo sit, 10
non posse hunc incommutabilem rei publicae
conservari statum. Nam cum esset ex aere alieno 58.1
commota civitas, plebs montem sacrum prius, deinde
Aventinum occupavit. Ac ne Lycurgi quidem disci-
plina tenuit illos in hominibus Graecis frenos; nam
etiam Spartae regnante Theopompo sunt item quin- 5
que, quos illi ephoros appellant, in Creta autem
decem, qui cosmoe vocantur, ut contra consulare
imperium tribuni pl., sic illi contra vim re-
giam constituti.
  †Fuerat fortasse aliqua ratio maioribus nostris in 59.1
illo aere alieno medendi, quae neque Solonem Athe-
niensem non longis temporibus ante fugerat neque
post aliquanto nostrum senatum, cum sunt propter
unius libidinem omnia nexa civium liberata nectier- 5
que postea desitum; semperque huic generi, cum ple-
bes publica calamitate inpendiis debilitata de-
ficeret, salutis omnium causa aliqua sublevatio et
medicina quaesita est. Quo tum consilio praetermisso
causa populo nata est, duobus tribunis plebis per se- 10
ditionem creatis ut potentia senatus atque auctoritas
minueretur; quae tamen gravis et magna remanebat
sapientissimis et fortissimis et armis et consilio civi-
tatem tuentibus, quorum auctoritas maxime
florebat, quod, cum honore longe antecellerent ceteris, 15
voluptatibus erant inferiores nec pecuniis ferme supe-
riores; eoque erat cuiusque gratior in re publica vir-
tus, quod in rebus privatis diligentissime singulos
cives opera, consilio, re tuebantur.
  Quo in statu rei publicae Sp. Cassium de occu- 60.1
pando regno molientem, summa apud populum gratia
florentem, quaestor accusavit, eumque, ut
audistis, cum pater in ea culpa esse conperisse se
dixisset, cedente populo morte mactavit. Gratamque 5
etiam illam legem quarto circiter et quinquagesimo
anno post primos consules de multa et sacramento
Sp. Tarpeius et A. Aternius consules comitiis centu-
riatis tulerunt. Annis postea xx ex eo, quod L. Pa-
pirius P. Pinarius censores multis dicendis vim 10
armentorum a privatis in publicum averterant, levis
aestumatio pecudum in multa lege C. Iulii P. Papirii
consulum constituta est.
  Sed aliquot ante annis, cum summa esset auctori- 61.1
tas in senatu populo patiente atque parente, inita
ratio est, ut et consules et tribuni pl. magistratu se
abdicarent, atque ut xviri maxima potestate sine pro-
vocatione crearentur, qui et summum imperium 5
haberent et leges scriberent. Qui cum x tabulas summa
legum aequitate prudentiaque conscripsissent, in an-
num posterum decemviros alios subrogaverunt, quo-
rum non similiter fides nec iustitia laudata. Quo
tamen e collegio laus est illa eximia C. Iulii, qui 10
hominem nobilem, L. Sestium, cuius in cubi-
culo ecfossum esse se praesente mortuum diceret, cum
ipse potestatem summam haberet, quod decemvirum
sine provocatione esset, vades tamen poposcit, quod
se legem illam praeclaram neglecturum negaret, quae 15
de capite civis Romani nisi comitiis centuriatis statui
vetaret.
  Tertius est annus xviralis consecutus, cum iidem 62.1
essent nec alios subrogare voluissent. In hoc
statu rei publicae, quem dixi iam saepe non posse
esse diuturnum, quod non esset in omnis ordines civi-
tatis aequabilis, erat penes principes tota res publica 5
praepositis xviris nobilissimis, non oppositis tribunis
pl., nullis aliis adiunctis magistratibus, non provoca-
tione ad populum contra necem et verbera relicta.
Ergo horum ex iniustitia subito exorta est maxima 63.1
perturbatio et totius commutatio rei publicae;
qui duabus tabulis iniquarum legum additis, quibus,
etiam quae diiunctis populis tribui solent conubia,
haec illi ut ne plebei cum patribus essent, inhumanis- 5
sima lege sanxerunt, quae postea plebei scito Canu-
leio abrogata est, libidinoseque omni imperio et acerbe
et avare populo praefuerunt. Nota scilicet illa res et
celebrata monumentis plurimis litterarum, cum
Decimus quidam Verginius virginem filiam propter 10
unius ex illis xviris intemperiem in foro sua manu
interemisset ac maerens ad exercitum, qui tum erat
in Algido, confugisset, milites bellum illud, quod erat
in manibus, reliquisse et primum montem sacrum,
sicut erat in simili causa antea factum, deinde Aven- 15
tinum ar<matos insedisse> . . .
Philarg., Serv. G. 3.125
dictatore L. Quinctio dicto. 63(fr).17
  . . . <maio>res nostros et probavisse maxime 63.18
et retinuisse sapientissime iudico.
  Cum ea Scipio dixisset silentioque omnium reliqua 64.1
eius expectaretur oratio, tum Tubero: Quoniam nihil
ex te, Africane, hi maiores natu requirunt, ex me
audies, quid in oratione tua desiderem. Sane, inquit
Scipio, et libenter quidem. Tum ille: Laudavisse mihi 5
videris nostram rem publicam, cum ex te non de
nostra, sed de omni re publica quaesisset Lae-
lius. Nec tamen didici ex oratione tua, istam ipsam
rem publicam, quam laudas, qua disciplina, quibus
moribus aut legibus constituere vel conservare pos- 10
simus.
  Hic Africanus: Puto nobis mox de instituendis et 65.1
conservandis civitatibus aptiorem, Tubero, fore disse-
rundi locum; de optimo autem statu equidem arbi-
trabar me satis respondisse ad id, quod quae-
sierat Laelius. Primum enim numero definieram genera 5
civitatum tria probabilia, perniciosa autem tribus illis
totidem contraria, nullumque ex eis unum esse opti-
mum, sed id praestare singulis, quod e tribus primis
esset modice temperatum. Quod autem ex- 66.1
emplo nostrae civitatis usus sum, non ad definiendum
optimum statum valuit (nam id fieri potuit sine ex-
emplo), sed ut civitate maxima reapse cerneretur
quale esset id, quod ratio oratioque describeret. Sin 5
autem sine ullius populi exemplo genus ipsum ex-
quiris optimi status, naturae imagine utendum est
nobis, quoniam tu hanc imaginem urbis et populi ni . . .
  . . . <quem> iam dudum quaero et ad 67.1
quem cupio pervenire. L. Prudentem fortasse quae-
ris? Tum ille: Istum ipsum. L. Est tibi ex eis ipsis,
qui adsunt, bella copia, vel ut a te ipso ordiare. Tum
Scipio: Atque utinam ex omni senatu pro rata parte 5
esset! Sed tamen est ille prudens, qui, ut saepe in
Africa vidimus, immani et vastae insidens beluae coërcet
et regit beluam, quocumque vult, levi admonitu †non
actu inflectit illam feram. L. Novi et, tibi cum
essem legatus, saepe vidi. S. Ergo ille Indus aut 10
Poenus unam coërcet beluam, et eam docilem et hu-
manis moribus adsuetam; at vero ea, quae latet in
animis hominum quaeque pars animi mens vocatur,
non unam aut facilem ad subigendum frenat et do-
mat, si quando id efficit, quod perraro potest. Nam- 15
que et illa tenenda est ferox . . .
Non. 300M
quae sanguine 68(fr1).1
alitur, quae in omni crudelitate sic exultat, ut vix
hominum acerbis funeribus satietur.
Non. 491M
cupido autem et expetenti 68(fr2).4
et lubidinoso et volutabundo in voluptatibus. 5
Non. 72M
quartaque anxitudo 68(fr3).6
prona ad luctum et maerens semperque ipsa se sollicitans.
Non. 228M
esse autem angore, 68(fr4).8
esse miseria adflictas aut abiectas timiditate et ignavia.
Non. 292M
Ut auriga indoctus 68(fr5).10
e curru trahitur, opteritur, laniatur, eliditur.
  . . . dici possit. Tum Laelius: Video iam, 69.1
illum, quem expectabam, virum cui praeficias officio
et muneri. Huic scilicet, Africanus, uni paene (nam
in hoc fere uno sunt cetera), ut numquam a se ipso
intuendo contemplandoque discedat, ut ad imitatio- 5
nem sui vocet alios, ut sese splendore animi et vitae
suae sicut speculum praebeat civibus. Ut enim in
fidibus aut tibiis atque ut in cantu ipso ac
vocibus concentus est quidam tenendus ex distinctis
sonis, quem inmutatum aut discrepantem aures eru- 10
ditae ferre non possunt, isque concentus ex dissimilli-
marum vocum moderatione concors tamen efficitur et
congruens, sic ex summis et infimis et mediis inter-
iectis ordinibus ut sonis moderata ratione civitas consensu
August. C.D. 2.21
dissimillimorum concinit; et quae harmonia a 69(fr).15
musicis dicitur in cantu, ea est in civitate concordia,
artissimum atque optimum omni in re publica vincu-
lum incolumitatis, eaque sine iustitia nullo pacto esse
potest.
  . . . plenam esse iustitiae. Tum Scipio: Ad- 70.1
sentior vero renuntioque vobis nihil esse, quod adhuc
de re publica dictum putemus aut quo possimus lon-
gius progredi, nisi erit confirmatum non modo falsum
illud esse, sine iniuria non posse, sed hoc verissimum 5
esse, sine summa iustitia rem publicam geri nullo
modo posse. Sed, si placet, in hunc diem hac-
tenus; reliqua (satis enim multa restant) differamus
in crastinum. Cum ita placuisset, finis disputandi in
eum diem factus est. 10