Marcvs Gaudeo igitur me incunabula paene 2.4.14
mea tibi ostendisse. 15
  Atticvs Equidem me cognosse admodum 5.1
gaudeo. Sed illud tamen quale est quod paulo ante
dixisti, hunc locum—id est, ut ego te accipio dicere,
Arpinum—germanam patriam esse uestram? Num-
quid duas habetis patrias, an est una illa patria com- 5
munis? Nisi forte sapienti illi Catoni fuit patria non
Roma, sed Tusculum.
  Marcvs Ego mehercule et illi et omnibus muni-
cipibus duas esse censeo patrias, unam naturae,
alteram ciuitatis: ut ille Cato, quom esset Tusculi 10
natus, in populi Romani ciuitatem susceptus est, ita,
quom ortu Tusculanus esset, ciuitate Romanus,
habuit alteram loci patriam, alteram iuris; ut uestri
Attici, priusquam Theseus eos demigrare ex agris et
in astu quod appellatur omnes conferre se iussit, et 15
s<ui e>rant dem<i> et Attici, sic nos et eam patriam dici-
mus, ubi nati, et illam qua excepti sumus. Sed necesse
est caritate eam praestare <e> qua rei publicae nomen
uniuersae ciuitatis est, pro qua mori et cui nos totos
dedere et in qua nostra omnia ponere et quasi conse- 20
crare debemus. Dulcis autem non multo secus est ea
quae genuit quam illa quae excepit. Itaque ego hanc
meam esse patriam prorsus numquam negabo, dum
illa sit maior, haec in ea contineatur * * * habet ciui-
tatis et unam illam ciuitatem putat. 25
  Atticvs Recte igitur Magnus ille noster 6.1
me audiente posuit in iudicio, quom pro Am<p>io tecum
simul diceret, rem publicam nostram iustissimas huic
municipio gratias agere posse, quod ex eo duo sui
conseruatores exstitissent, ut iam uidear adduci <ad 5
aestimandum>, hanc quoque quae te procrearit esse
patriam tuam.
  Sed uentum in insulam est. Hac uero nihil est amoe-
nius. Etenim hoc quasi rostro finditur Fibrenus, et
diuisus aequaliter in duas partes latera haec adluit, 10
rapideque dilapsus cito in unum confluit, et tantum
conplectitur quod satis sit modicae palaestrae loci.
Quo effecto, tamquam id habuerit operis ac muneris,
ut hanc nobis efficer<e>t sedem ad disputandum, sta-
tim praecipitat in Lirem, et quasi in familiam patri- 15
ciam uenerit, amittit nomen obscurius Liremque
multo gelidiorem facit. Nec enim ullum hoc frigidius
flumen attigi, cum ad multa accesserim, ut uix pede
temptare id possim, quod in Phaedro Platonis facit
Socrates. 20