Atticvs Teneo quam optabam occasionem 1.5.8
neque omittam.
  Marcvs Quam tandem, Tite? 10
  Atticvs Postulatur a te iam diu uel flagitatur
potius historia. Sic enim putant, te illam tractante
effici posse, ut in hoc etiam genere Graeciae nihil
cedamus. Atque ut audias quid ego ipse sentiam,
non solum mihi uideris eorum studiis qui [tuis] litteris 15
delectantur, sed etiam patriae debere hoc munus, ut
ea quae salua per te est, per te eundem sit ornata.
Abest enim historia litteris nostris, ut et ipse intel-
lego et ex te persaepe audio. Potes autem tu profecto
satis facere in ea, quippe cum sit opus, ut tibi quidem 20
uideri solet, unum hoc oratorium maxime.
Quam 6.1
ob rem adgredere, quaesumus, et sume ad hanc rem
tempus, quae est a nostris hominibus adhuc aut igno-
rata aut relicta. Nam post annalis pontificum maxi-
morum, quibus nihil potest esse iucundius, si aut ad 5
Fabium aut ad eum qui tibi semper in ore est Cato-
nem, aut ad Pisonem aut ad Fannium aut ad Venno-
nium uenias, quamquam ex his alius alio plus habet
uirium, tamen quid tam exile quam isti omnes?
Fannii autem aetati coniunctus <Coelius Anti>pater 10
paulo inflauit uehementius, habuitque uires agrestis
ille quidem atque horridas, sine nitore ac palaestra,
sed tamen admonere reliquos potuit ut adcuratius
scriberent. Ecce autem successere huic <G>elli<us>,
Clodius, Asellio, nihil ad Coelium, sed potius ad anti- 15
quorum languorem et inscitiam.
Nam quid 7.1
Macrum numerem? Cuius loquacitas habet aliquid
argutiarum nec id tamen ex illa erudita Graecorum
copia, sed ex librariolis Latinis: in orationibus autem
multa s<ane a>pt<a L>ati<n>o <ser>m<oni> imp<er>t<iens>, Sisenna, 5
eius amicus, omnis adhuc nostros scriptores—nisi
qui forte nondum ediderunt, de quibus existimare
non possumus—facile superauit. Is tamen neque
orator in numero uestro umquam est habitus, et in
historia puerile quiddam consectatur, ut unum Clitar- 10
chum neque praeterea quemquam de Graecis legisse
uideatur, eum tamen uelle dumtaxat imitari: quem
si adsequi posset, aliquantum ab optumo tamen
abesset. Quare tuum est munus hoc, a te exspectatur;
nisi quid Quinto uidetur secus. 15