| ACADEMICI | |
| LIBRI QUATTUOR | |
| LIBER PRIMUS | |
| In Cumano nuper cum mecum Atticus noster esset, | 1.1.1 |
| nuntiatum est nobis a M. Varrone venisse eum Roma | |
| pridie vesperi et, nisi de via fessus esset, continuo | |
| ad nos venturum fuisse. quod cum audissemus, nul- | |
| lam moram interponendam putavimus quin videre- | 5 |
| mus hominem nobiscum et studiis eisdem et vetustate | |
| amicitiae coniunctum; itaque confestim ad eum ire | |
| perreximus. paulumque cum ab eius villa abessemus, | |
| ipsum ad nos venientem vidimus; atque illum com- | |
| plexi, ut mos amicorum est (satis enim longo inter- | 10 |
| vallo * * * ), ad suam villam reduximus. hic pauca primo. | 2.1 |
| atque ea percunctantibus nobis ecquid forte Roma | |
| novi. | |
| <Tum> Atticus 'Omitte ista quae nec percunctari | |
| nec audire sine molestia possumus quaeso' inquit 'et | 5 |
| quaere potius ecquid ipse novi. silent enim diutius | |
| Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum | |
| cessare sed celare quae scribat existimo.' | |
| 'Minime vero' inquit ille; 'intemperantis enim arbi- | |
| tror esse scribere quod occultari velit; sed habeo | 10 |
| magnum opus in manibus, quae iam pridem; ad hunc | |
| enim ipsum' (me autem dicebat) 'quaedam institui, | |
| quae et sunt magna sane et limantur a me poli- | |
| tius.' | |
| Et ego 'Ista quidem' inquam 'Varro iam diu expec- | 3.1 |
| tans non audeo tamen flagitare; audivi enim e Libone | |
| nostro, cuius nosti studium (nihil enim eius modi celare | |
| possumus), non te ea intermittere sed accuratius trac- | |
| tare nec de manibus umquam deponere. illud autem | 5 |
| mihi ante hoc tempus numquam in mentem venit a | |
| te requirere. sed nunc postea quam sum ingressus | |
| res eas quas tecum simul didici mandare monumen- | |
| tis philosophiamque veterem illam a Socrate ortam | |
| Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur cum | 10 |
| multa scribas genus hoc praetermittas, praesertim cum | |
| et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res | |
| longe ceteris et studiis et artibus antecedat.' | |
| Tum ille: 'Rem a me saepe deliberatam et mul- | 4.1 |
| tum agitatam requiris. itaque non haesitans respon- | |
| debo, sed ea dicam quae mihi sunt in promptu, quod | |
| ista ipsa de re multum ut dixi et diu cogitavi. nam | |
| cum philosophiam viderem diligentissime Graecis | 5 |
| litteris explicatam, existimavi si qui de nostris eius | |
| studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi, | |
| Graeca potius quam nostra lecturos, sin a Graecorum | |
| artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec quidem | |
| curaturos, quae sine eruditione Graeca intellegi non | 10 |
| possunt. itaque ea nolui scribere quae nec indocti | |
| intellegere possent nec docti legere curarent. Vides | 5.1 |
| autem eadem ipse; didicisti enim non posse nos Ama- | |
| finii aut Rabirii similes esse, qui nulla arte adhibita | |
| de rebus ante oculos positis vulgari sermone disputant, | |
| nihil definiunt nihil partiuntur nihil apta interrogatione | 5 |
| concludunt, nullam denique artem esse nec dicendi nec | |
| disserendi putant; nos autem praeceptis dialecticorum | |
| et oratorum etiam, quoniam utramque vim virtutem | |
| esse nostri putant, sic parentes ut legibus verbis | |
| quoque novis cogimur uti, quae docti ut dixi a | 10 |
| Graecis petere malent, indocti ne a nobis quidem | |
| accipient, ut frustra omnis suscipiatur <labor>. Iam | 6.1 |
| vero physica, si Epicurum id est si Democritum pro- | |
| barem, possem scribere ita plane ut Amafinius. quid | |
| est enim magnum, cum causas rerum efficientium | |
| sustuleris, de corpusculorum (ita enim appellat atomos) | 5 |
| concursione fortuita loqui? nostra tu physica nosti; | |
| quae cum contineantur ex effectione et ex materia ea | |
| quam fingit et format effectio, adhibenda etiam geo- | |
| metria est; quam quibusnam quisquam enuntiare verbis | |
| aut quem ad intellegendum poterit adducere? Haec | 10 |
| ipsa de vita et moribus et de expetendis fugiendisque | |
| rebus illi simpliciter, pecudis enim et hominis idem | |
| bonum esse censent; apud nostros autem non ignoras | |
| quae sit et quanta subtilitas. sive enim Zenonem se- | 7.1 |
| quare, magnum est efficere ut quis intellegat quid | |
| sit illud verum et simplex bonum quod non possit | |
| ab honestate seiungi (quod bonum quale sit negat | |
| omnino Epicurus <se> sine voluptatibus sensum mo- | 5 |
| ventibus ne suspicari <quidem>); si vero Academiam | |
| veterem persequemur, quam nos ut scis probamus, | |
| quam erit illa acute explicanda nobis, quam argute | |
| quam obscure etiam contra Stoicos disserendum. To- | |
| tum igitur illud philosophiae studium mihi quidem | 10 |
| ipse sumo et ad vitae constantiam quantum possum | |
| et ad delectationem animi, nec ullum arbitror, ut apud | |
| Platonem est, maius aut melius a diis datum munus | |
| homini; sed meos amicos in quibus est studium in | 8.1 |
| Graeciam mitto id est ad Graecos ire iubeo, ut ex [a] | |
| fontibus potius hauriant quam rivulos consectentur. | |
| quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde stu- | |
| diosi scire possent, ea quantum potui (nihil enim | 5 |
| magnopere meorum miror) feci ut essent nota nostris; | |
| a Graecis enim peti non poterant ac post L. Aelii | |
| nostri occasum ne a Latinis quidem. et tamen in illis | |
| veteribus nostris, quae Menippum imitati non inter- | |
| pretati quadam hilaritate conspersimus, multa ad- | 10 |
| mixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice, | |
| quae quo facilius minus docti intellegerent, iucundi- | |
| tate quadam ad legendum invitati; in laudationibus, | |
| in his ipsis antiquitatum prooemiis philosophiae | |
| <more> scribere voluimus, si modo consecuti sumus.' | 15 |
| Tum ego 'Sunt' inquam 'ista Varro. nam nos in | 9.1 |
| nostra urbe peregrinantis errantisque tamquam hospi- | |
| tes tui libri quasi domum deduxerunt, ut possemus | |
| aliquando qui et ubi essemus agnoscere. tu aetatem | |
| patriae tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura | 5 |
| tu sacerdotum, tu domesticam tu bellicam discipli- | |
| nam, tu sedum regionum locorum tu omnium divi- | |
| narum humanarumque rerum nomina genera officia | |
| causas aperuisti; plurimum quidem poetis nostris | |
| omninoque Latinis et litteris luminis et verbis attulisti | 10 |
| atque ipse varium et elegans omni fere numero poema | |
| fecisti, philosophiamque multis locis inchoasti, ad im- | |
| pellendum satis, ad edocendum parum. Causam autem | 10.1 |
| probabilem tu quidem affers: aut enim Graeca legere | |
| malent qui erunt eruditi, aut ne haec quidem qui | |
| illa nescient. sed eam mihi non sane probas; immo | |
| vero et haec qui illa non poterunt, et qui Graeca | 5 |
| poterunt non contemnent sua. quid enim causae est | |
| cur poetas Latinos Graecis litteris eruditi legant, phi- | |
| losophos non legant? an quia delectat Ennius Pacu- | |
| vius Accius multi alii, qui non verba sed vim Graeco- | |
| rum expresserunt poetarum—quanto magis philo- | 10 |
| sophi delectabunt, si ut illi Aeschylum Sophoclem | |
| Euripidem sic hi Platonem imitentur Aristotelem Theo- | |
| phrastum. oratores quidem laudari video si qui e | |
| nostris Hyperidem sint aut Demosthenem imitati. Ego | 11.1 |
| autem Varro (dicam enim ut res est), dum me am- | |
| bitio dum honores dum causae, dum rei publicae non | |
| solum cura sed quaedam etiam procuratio multis offi- | |
| ciis implicatum et constrictum tenebat, animo haec | 5 |
| inclusa habebam et ne obsolescerent renovabam cum | |
| licebat legendo; nunc vero et fortunae gravissimo per- | |
| cussus vulnere et administratione rei publicae libera- | |
| tus doloris medicinam a philosophia peto et otii oblec- | |
| tationem hanc honestissimam iudico. aut enim huic | 10 |
| aetati hoc maxime aptum est, aut his rebus si quas | |
| dignas laude gessimus hoc in primis consentaneum, | |
| aut etiam ad nostros cives erudiendos nihil utilius, | |
| aut si haec ita non sunt nihil aliud video quod agere | |
| possimus. Brutus quidem noster excellens omni genere | 12.1 |
| laudis sic philosophiam Latinis litteris persequitur ni- | |
| hil ut isdem de rebus Graeca desideres; et eandem | |
| quidem sententiam sequitur quam tu, nam Aristum | |
| Athenis audivit aliquamdiu, cuius tu fratrem Anti- | 5 |
| ochum. quam ob rem da quaeso te huic etiam generi | |
| litterarum.' | |
| Tum ille: 'Istuc quidem considerabo, nec vero sine | 13.1 |
| te. sed de te ipso quid est' inquit 'quod audio?' | |
| 'Quanam' inquam 'de re?' | |
| VA. 'Relictam a te veterem Academiam' inquit, 'trac- | |
| tari autem novam.' | 5 |
| 'Quid ergo' inquam 'Antiocho id magis licuerit | |
| nostro familiari, remigrare in domum veterem e nova, | |
| quam nobis in novam e vetere? certe enim recentissima | |
| quaeque sunt correcta et emendata maxime. quam- | |
| quam Antiochi magister Philo, magnus vir ut tu existi- | 10 |
| mas ipse, †negaret in libris, quod coram etiam ex | |
| ipso audiebamus, duas Academias esse, erroremque | |
| eorum qui ita putarent coarguit.' | |
| VA. 'Est' inquit 'ut dicis; sed ignorare te non arbi- | |
| tror quae contra Philonis Antiochus scripserit.' | 15 |
| CIC. 'Immo vero et ista et totam veterem Academiam, | 14.1 |
| a qua absum tam diu, renovari a te nisi molestum | |
| est velim', et simul 'adsidamus' inquam 'si videtur.' | |
| VA. 'Sane istuc quidem' inquit, 'sum enim admodum | |
| infirmus. sed videamus idemne Attico placeat fieri | 5 |
| a me quod te velle video.' | |
| 'Mihi vero' ille; 'quid est enim quod malim quam | |
| ex Antiocho iam pridem audita recordari et simul | |
| videre satisne ea commode dici possint Latine?' | |
| Quae cum essent dicta, in conspectu consedimus | 10 |
| omnes. | |
| Tum Varro ita exorsus est: 'Socrates mihi vide- | 15.1 |
| tur, id quod constat inter omnes, primus a rebus | |
| occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus omnes | |
| ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse phi- | |
| losophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de | 5 |
| virtutibus et de vitiis omninoque de bonis rebus et | |
| malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a | |
| nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita | |
| essent, nihil tamen ad bene vivendum. hic in omnibus | 16.1 |
| fere sermonibus, qui ab is qui illum audierunt per- | |
| scripti varie copioseque sunt, ita disputat ut nihil | |
| affirmet ipse refellat alios, nihil se scire dicat nisi | |
| id ipsum, eoque praestare ceteris, quod illi quae | 5 |
| nesciant scire se putent, ipse se nihil scire id unum | |
| sciat, ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium | |
| sapientissimum esse dictum, quod haec esset una | |
| hominis sapientia, non arbitrari sese scire quod nesciat. | |
| quae cum diceret constanter et in ea sententia per- | 10 |
| maneret, omnis eius oratio tantum in virtute laudanda | |
| et in hominibus ad virtutis studium cohortandis con- | |
| sumebatur, ut e Socraticorum libris maximeque Pla- | |
| tonis intellegi potest. Platonis autem auctoritate, | 17.1 |
| qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et con- | |
| sentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta | |
| est Academicorum et Peripateticorum, qui rebus con- | |
| gruentes nominibus differebant. nam cum Speusip- | 5 |
| pum sororis filium Plato philosophiae quasi heredem | |
| reliquisset, duo autem praestantissimo studio atque | |
| doctrina, Xenocratem Calchedonium et Aristotelem | |
| Stagiritem, qui erant cum Aristotele Peripatetici dicti | |
| sunt, quia disputabant inambulantes in Lycio, illi | 10 |
| autem, quia Platonis instituto in Academia, quod est | |
| alterum gymnasium, coetus erant et sermones habere | |
| soliti, e loci vocabulo nomen habuerunt. sed utrique | |
| Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae | |
| formulam composuerunt et eam quidem plenam ac | 15 |
| refertam, illam autem Socraticam dubitanter de omni- | |
| bus rebus et nulla affirmatione adhibita consuetudinem | |
| disserendi reliquerunt. ita facta est, quod minime | |
| Socrates probabat, ars quaedam philosophiae et rerum | |
| ordo et descriptio disciplinae. Quae quidem erat primo | 18.1 |
| duobus ut dixi nominibus una; nihil enim inter Peri- | |
| pateticos et illam veterem Academiam differebat. abun- | |
| dantia quadam ingenii praestabat, ut mihi quidem | |
| videtur, Aristoteles, sed idem fons erat utrisque et | 5 |
| eadem rerum expetendarum fugiendarumque partitio. | |
| Sed quid ago' inquit 'aut sumne sanus qui haec | |
| vos doceo? nam etsi non sus Minervam ut aiunt, | |
| tamen inepte quisquis Minervam docet.' | |
| Tum Atticus 'Tu vero' inquit 'perge Varro; valde | 10 |
| enim amo nostra atque nostros, meque ista delectant | |
| cum Latine dicuntur et isto modo.' | |
| 'Quid me' inquam 'putas, qui philosophiam iam pro- | |
| fessus sim populo nostro me exhibiturum.' | |
| VA. 'Pergamus igitur' inquit, 'quoniam placet. Fuit | 19.1 |
| ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio tri- | |
| plex, una de vita et moribus, altera de natura et | |
| rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum quid | |
| falsum quid rectum in oratione pravumve quid con- | 5 |
| sentiens quid repugnet iudicando. | |
| Ac primum illam partem bene vivendi a natura | |
| petebant eique parendum esse dicebant, neque ulla | |
| alia in re nisi in natura quaerendum esse illud sum- | |
| mum bonum quo omnia referrentur, constituebantque | 10 |
| extremum esse rerum expetendarum et finem bonorum | |
| adeptum esse omnia e natura et animo et corpore | |
| et vita. corporis autem alia ponebant esse in toto | |
| alia in partibus, valetudinem vires pulchritudinem | |
| in toto, in partibus autem sensus integros et praestan- | 15 |
| tiam aliquam partium singularum, ut in pedibus ce- | |
| leritatem, vim in manibus, claritatem in voce, in lingua | |
| etiam explanatam vocum impressionem; animi autem | 20.1 |
| quae essent ad comprehendendam ingeniis virtutem | |
| idonea, eaque ab his in naturam et mores divide- | |
| bantur. naturae celeritatem ad discendum et memo- | |
| riam dabant, quorum utrumque mentis esset proprium | 5 |
| et ingenii; morum autem putabant studia esse et quasi | |
| consuetudinem, quam partim assiduitate exercitatio- | |
| nis partim ratione formabant, in quibus erat ipsa philo- | |
| sophia; in qua quod inchoatum est neque <absolu- | |
| tum> progressio quaedam ad virtutem appellatur, | 10 |
| quod autem absolutum, id est virtus, quasi perfectio | |
| naturae omniumque rerum quas in animis ponunt una | |
| res optima. ergo haec animorum; vitae autem (id enim | 21.1 |
| erat tertium) adiuncta esse dicebant quae ad virtutis | |
| usum valerent. Iam virtus in animi bonis et in cor- | |
| poris cernitur et in quibusdam quae non tam naturae | |
| quam beatae vitae adiuncta sunt. hominem enim esse | 5 |
| censebant quasi partem quandam civitatis et universi | |
| generis humani, eumque esse coniunctum cum homini- | |
| bus humana quadam societate. ac de summo quidem | |
| atque naturali bono sic agunt; cetera autem pertinere | |
| ad id putant aut adaugendum aut [ad] tenendum, ut | 10 |
| divitias ut opes ut gloriam ut gratiam. Ita tripertita | |
| ab his inducitur ratio bonorum, atque haec illa sunt | 22.1 |
| tria genera quae putant plerique Peripateticos dicere. | |
| id quidem non falso; est enim haec partitio illorum; | |
| illud imprudenter, si alios esse Academicos qui tum | |
| appellarentur alios Peripateticos arbitrantur. commu- | 5 |
| nis haec ratio, et utrisque hic bonorum finis videbatur, | |
| adipisci quae essent prima in natura quaeque ipsa | |
| per sese expetenda aut omnia aut maxima; ea sunt | |
| autem maxima, quae in ipso animo atque in ipsa vir- | |
| tute versantur. itaque omnis illa antiqua philosophia | 10 |
| sensit in una virtute esse positam beatam vitam, nec | |
| tamen beatissimam nisi adiungerentur etiam corporis | |
| et cetera quae supra dicta sunt ad virtutis usum ido- | |
| nea. Ex hac descriptione agendi quoque aliquid in | 23.1 |
| vita et officii ipsius initium reperiebatur, quod erat | |
| in conservatione <sui et in appetitione> earum rerum | |
| quas natura praescriberet. hinc gignebatur fuga desi- | |
| diae voluptatumque contemptio, ex quo laborum do- | 5 |
| lorumque susceptio multorum magnorum<que> recti | |
| honestique causa et earum rerum quae erant con- | |
| gruentes cum praescriptione naturae; unde et amicitia | |
| exsistebat et iustitia atque aequitas, eaeque et vo- | |
| luptatibus et multis vitae commodis anteponeban- | 10 |
| tur. Haec quidem fuit apud eos morum institutio et | |
| eius partis quam primam posui forma atque de- | |
| scriptio. | |
| De natura autem (id enim sequebatur) ita dice- | 24.1 |
| bant ut eam dividerent in res duas, ut altera esset | |
| efficiens, altera autem quasi huic se praebens, eaque | |
| efficeretur aliquid. in eo quod efficeret vim esse cense- | |
| bant, in eo autem quod efficeretur tantum modo ma- | 5 |
| teriam quandam; in utroque tamen utrumque: neque | |
| enim materiam ipsam cohaerere potuisse si nulla vi | |
| contineretur, neque vim sine aliqua materia; nihil est | |
| enim quod non alicubi esse cogatur. sed quod ex | |
| utroque, id iam corpus et quasi qualitatem quandam | 10 |
| nominabant—dabitis enim profecto ut in rebus inusi- | |
| tatis, quod Graeci ipsi faciunt a quibus haec iam diu | |
| tractantur, utamur verbis interdum inauditis.' 'Nos | 25.1 |
| vero' inquit Atticus; 'quin etiam Graecis licebit utare | |
| cum voles, si te Latina forte deficient.' VA. 'Bene | |
| sane facis; sed enitar ut Latine loquar, nisi in huiusce | |
| modi verbis ut philosophiam aut rhetoricam aut phy- | 5 |
| sicam aut dialecticam appellem, quibus ut aliis mul- | |
| tis consuetudo iam utitur pro Latinis. qualitates igi- | |
| tur appellavi quas ποιότητας Graeci vocant, quod ipsum | |
| apud Graecos non est vulgi verbum sed philosopho- | |
| rum, atque id in multis; dialecticorum vero verba nulla | 10 |
| sunt publica, suis utuntur. et id quidem commune | |
| omnium fere est artium; aut enim nova sunt rerum | |
| novarum facienda nomina aut ex aliis transferenda. | |
| quod si Graeci faciunt qui in his rebus tot iam saecla | |
| versantur, quanto id nobis magis concedendum est, | 15 |
| qui haec nunc primum tractare conamur.' 'Tu vero' | 26.1 |
| inquam 'Varro bene etiam meriturus mihi videris de | |
| tuis civibus, si eos non modo copia rerum auxeris, | |
| ut effecisti, sed etiam verborum.' VA. 'Audebimus | |
| ergo' inquit 'novis verbis uti te auctore, si necesse | 5 |
| erit.—earum igitur qualitatum sunt aliae principes | |
| aliae ex his ortae. principes sunt unius modi et sim- | |
| plices; ex his autem ortae variae sunt et quasi multi- | |
| formes. itaque aer (hoc quoque utimur enim pro La- | |
| tino) et ignis et aqua et terra prima sunt; ex his autem | 10 |
| ortae animantium formae earumque rerum quae gig- | |
| nuntur e terra. ergo illa initia et ut e Graeco vertam | |
| elementa dicuntur; e quibus aer et ignis movendi vim | |
| habent et efficiendi, reliquae partes accipiendi et quasi | |
| patiendi, aquam dico et terram. quintum genus, e | 15 |
| quo essent astra mentesque, singulare eorumque quat- | |
| tuor quae supra dixi dissimile Aristoteles quoddam | |
| esse rebatur. Sed subiectam putant omnibus sine | 27.1 |
| ulla specie atque carentem omni illa qualitate (facia- | |
| mus enim tractando usitatius hoc verbum et tritius) | |
| materiam quandam, ex qua omnia expressa atque ef- | |
| fecta sint, quae tota omnia accipere possit omnibusque | 5 |
| modis mutari atque ex omni parte eoque etiam interire, | |
| non in nihilum sed in suas partes, quae infinite secari | |
| ac dividi possint, cum sit nihil omnino in rerum | |
| natura minimum quod dividi nequeat. quae autem | |
| moveantur omnia intervallis moveri, quae intervalla | 10 |
| item infinite dividi possint. et cum ita moveatur | 28.1 |
| illa vis quam qualitatem esse diximus, et cum sic | |
| ultro citroque versetur, et materiam ipsam totam | |
| penitus commutari putant et illa effici quae appellant | |
| qualia; e quibus in omni natura cohaerente et con- | 5 |
| tinuata cum omnibus suis partibus unum effectum esse | |
| mundum, extra quem nulla pars materiae sit nullum- | |
| que corpus. Partis autem esse mundi omnia quae | |
| insint in eo, quae natura sentiente teneantur, in qua | |
| ratio perfecta insit, quae sit eadem sempiterna (nihil | 10 |
| enim valentius esse a quo intereat); quam vim ani- | 29.1 |
| mum esse dicunt mundi, eandemque esse mentem sa- | |
| pientiamque perfectam, quem deum appellant, om- | |
| niumque rerum quae sunt ei subiectae quasi pruden- | |
| tiam quandam procurantem caelestia maxime, deinde | 5 |
| in terris ea quae pertineant ad homines; quam inter- | |
| dum eandem necessitatem appellant, quia nihil aliter | |
| possit atque ab ea constitutum sit, inter<dum> * * * quasi | |
| fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempi- | |
| terni, non numquam quidem eandem fortunam, quod | 10 |
| efficiat multa improvisa et necopinata nobis propter | |
| obscuritatem ignorationemque causarum. | |
| Tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ra- | 30.1 |
| tione et in disserendo, sic tractabatur ab utrisque. | |
| Quamquam oriretur a sensibus tamen non esse iudi- | |
| cium veritatis in sensibus. mentem volebant rerum | |
| esse iudicem, solam censebant idoneam cui credere- | 5 |
| tur, quia sola cerneret id quod semper esset simplex | |
| et unius modi et tale quale esset (hanc illi ἰδέαν appel- | |
| labant, iam a Platone ita nominatam, nos recte spe- | |
| ciem possumus dicere). sensus autem omnis hebetes | 31.1 |
| et tardos esse arbitrabantur nec percipere ullo modo | |
| res eas quae subiectae sensibus viderentur, quod essent | |
| aut ita parvae ut sub sensum cadere non possent, aut | |
| ita mobiles et concitatae ut nihil umquam unum esset | 5 |
| <et> constans, ne idem quidem, quia continenter la- | |
| berentur et fluerent omnia. itaque hanc omnem partem | |
| rerum opinabilem appellabant; scientiam autem nus- | 32.1 |
| quam esse censebant nisi in animi notionibus atque | |
| rationibus. qua de causa definitiones rerum probabant | |
| et has ad omnia de quibus disceptabatur adhibebant; | |
| verborum etiam explicatio probabatur, id est qua de | 5 |
| causa quaeque essent ita nominata, quam ἐτυμολογίαν | |
| appellabant; post argumentis quibusdam et quasi | |
| rerum notis ducibus utebantur ad probandum et ad | |
| concludendum id quod explanari volebant. in qua | |
| tradebatur omnis dialecticae disciplina id est oratio- | 10 |
| nis ratione conclusae; huic quasi ex altera parte ora- | |
| toria vis dicendi adhibebatur, explicatrix orationis | |
| perpetuae ad persuadendum accommodatae. | |
| Haec forma erat illis prima, a Platone tradita; cuius | 33.1 |
| quas acceperim dissupationes si vultis exponam.' | |
| 'Nos vero volumus' inquam, 'ut pro Attico etiam | |
| respondeam.' | |
| ATT. 'Et recte quidem' inquit 'respondes; praeclare | 5 |
| enim explicatur Peripateticorum et Academiae veteris | |
| auctoritas.' | |
| VA. 'Aristoteles igitur primus species quas paulo | |
| ante dixi labefactavit, quas mirifice Plato erat am- | |
| plexatus, ut in iis quiddam divinum esse diceret. Theo- | 10 |
| phrastus autem, vir et oratione suavis et ita mora- | |
| tus ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem | |
| ferat, vehementius etiam fregit quodam modo auctori- | |
| tatem veteris disciplinae; spoliavit enim virtutem | |
| suo decore imbecillamque reddidit, quod negavit in | 15 |
| ea sola positum esse beate vivere. Nam Strato eius | 34.1 |
| auditor quamquam fuit acri ingenio tamen ab ea | |
| disciplina omnino semovendus est; qui cum maxime | |
| necessariam partem philosophiae, quae posita est in | |
| virtute et in moribus, reliquisset totumque se ad in- | 5 |
| vestigationem naturae contulisset, in ea ipsa plurimum | |
| dissedit a suis. Speusippus autem et Xenocrates, qui | |
| primi Platonis rationem auctoritatemque susceperant, | |
| et post eos Polemo et Crates unaque Crantor in | |
| Academia congregati diligenter ea quae a superiori- | 10 |
| bus acceperant tuebantur. Iam Polemonem audiverant | |
| assidue Zeno et Arcesilas. sed Zeno, cum Arcesi- | 35.1 |
| lam anteiret aetate valdeque subtiliter dissereret et | |
| peracute moveretur, corrigere conatus est disciplinam. | |
| eam quoque si videtur correctionem explicabo, sicut | |
| solebat Antiochus.' | 5 |
| 'Mihi vero' inquam 'videtur, quod vides idem signifi- | |
| care Pomponium.' | |
| VA. 'Zeno igitur nullo modo is erat qui ut Theo- | |
| phrastus nervos virtutis inciderit, sed contra qui | |
| omnia quae[que] ad beatam vitam pertinerent in una | 10 |
| virtute poneret nec quicquam aliud numeraret in | |
| bonis idque appellaret honestum quod esset simplex | |
| quoddam et solum et unum bonum. cetera autem | 36.1 |
| etsi nec bona nec mala essent tamen alia secundum | |
| naturam dicebat alia naturae esse contraria; his | |
| ipsis alia interiecta et media numerabat. quae autem | |
| secundum naturam essent ea sumenda et quadam aesti- | 5 |
| matione dignanda docebat, contraque contraria; neutra | |
| autem in mediis relinquebat, in quibus ponebat nihil | |
| omnino esse momenti. sed quae essent sumenda, ex | 37.1 |
| iis alia pluris esse aestimanda alia minoris. quae pluris | |
| ea praeposita appellabat, reiecta autem quae minoris. | |
| Atque ut haec non tam rebus quam vocabulis com- | |
| mutaverat, sic inter recte factum atque peccatum offi- | 5 |
| cium et contra officium media locabat quaedam, recte | |
| facta sola in bonis actionibus ponens, prave id est | |
| peccata in malis; officia autem conservata praeter- | |
| missaque media putabat ut dixi. cumque superiores | 38.1 |
| non omnem virtutem in ratione esse dicerent sed | |
| quasdam virtutes quasi natura aut more perfectas, | |
| hic omnis in ratione ponebat. cumque illi ea genera | |
| virtutum quae supra dixi seiungi posse arbitrarentur, | 5 |
| hic nec id ullo modo fieri posse disserebat, nec virtu- | |
| tis usum modo ut superiores sed ipsum habitum | |
| per se esse praeclarum, nec tamen virtutem cuiquam | |
| adesse quin ea semper uteretur. cumque perturbatio- | |
| nem animi illi ex homine non tollerent naturaque et | 10 |
| condolescere et concupiscere et extimescere et efferri | |
| laetitia dicerent, sed ea contraherent in angustumque | |
| deducerent, hic omnibus his quasi morbis voluit carere | |
| sapientem. cumque eas perturbationes antiqui natura- | 39.1 |
| les esse dicerent et rationis expertes aliaque in parte | |
| animi cupiditatem alia rationem collocarent, ne his | |
| quidem assentiebatur; nam et perturbationes volun- | |
| tarias esse putabat opinionisque iudicio suscipi et om- | 5 |
| nium perturbationum matrem esse arbitrabatur im- | |
| moderatam quandam intemperantiam. Haec fere de | |
| moribus. | |
| De naturis autem sic sentiebat, primum ut in quat- | |
| tuor initiis rerum illis quintam hanc naturam, ex | 10 |
| qua superiores sensus et mentem effici rebantur, non | |
| adhiberet; statuebat enim ignem esse ipsam naturam | |
| quae quidque gigneret et mentem atque sensus. discre- | |
| pabat etiam ab isdem, quod nullo modo arbitrabatur | |
| quicquam effici posse ab ea quae expers esset cor- | 15 |
| poris, cuius generis Xenocrates et superiores etiam | |
| animum esse dixerant, nec vero aut quod efficeret | |
| aliquid aut quod efficeretur posse esse non corpus. | |
| Plurima autem in illa tertia philosophiae parte mu- | 40.1 |
| tavit. in qua primum de sensibus ipsis quaedam dixit | |
| nova, quos iunctos esse censuit e quadam quasi im- | |
| pulsione oblata extrinsecus, quam ille φαντασίαν, nos | |
| visum appellemus licet, et teramus hoc quidem ver- | 5 |
| bum, erit enim utendum in reliquo sermone saepius— | |
| sed ad haec quae visa sunt et quasi accepta sensibus | |
| assensionem adiungit animorum, quam esse vult in | |
| nobis positam et voluntariam. visis non omnibus | 41.1 |
| adiungebat fidem sed is solum quae propriam quan- | |
| dam haberent declarationem earum rerum quae vide- | |
| rentur; id autem visum cum ipsum per se cerneretur, | |
| comprehendibile—feretis haec?' ATT. 'nos vero' in- | 5 |
| quit; 'quonam enim alio modo καταλημπτὸν diceres?'— | |
| VA. 'sed cum acceptum iam et approbatum esset, com- | |
| prehensionem appellabat, similem is rebus quae manu | |
| prenderentur; ex quo etiam nomen hoc duxerat [at], | |
| cum eo verbo antea nemo tali in re usus esset, pluri- | 10 |
| misque idem novis verbis (nova enim dicebat) usus | |
| est. Quod autem erat sensu comprensum id ipsum | |
| sensum appellabat, et si ita erat comprensum ut con- | |
| velli ratione non posset scientiam, sin aliter inscien- | |
| tiam nominabat; ex qua existebat etiam opinio, quae | 15 |
| esset imbecilla et cum falso incognitoque commu- | |
| nis. sed inter scientiam et inscientiam comprehen- | 42.1 |
| sionem illam quam dixi collocabat, eamque neque in | |
| rectis neque in pravis numerabat, sed soli credendum | |
| esse dicebat. E quo sensibus etiam fidem tribuebat, | |
| quod ut supra dixi comprehensio facta sensibus et | 5 |
| vera esse illi et fidelis videbatur, non quod omnia | |
| quae essent in re comprehenderet, sed quia nihil quod | |
| cadere in eam posset relinqueret, quodque natura | |
| quasi normam scientiae et principium sui dedisset unde | |
| postea notiones rerum in animis imprimerentur; e qui- | 10 |
| bus non principia solum sed latiores quaedam ad | |
| rationem inveniendam viae reperiuntur. errorem autem | |
| et temeritatem et ignorantiam et opinationem et suspi- | |
| cionem et uno nomine omnia quae essent aliena fir- | |
| mae et constantis assensionis a virtute sapientiaque | 15 |
| removebat. | |
| Atque in his fere commutatio constitit omnis dis- | |
| sensioque Zenonis a superioribus.' | |
| Quae cum dixisset [et], 'Breviter sane minimeque | 43.1 |
| obscure exposita est' inquam 'a te Varro et veteris | |
| Academiae ratio et Stoicorum. horum esse autem | |
| arbitror, ut Antiocho nostro familiari placebat, cor- | |
| rectionem veteris Academiae potius quam aliquam | 5 |
| novam disciplinam putandam.' | |
| Tum Varro 'Tuae sunt nunc partes' inquit 'qui ab | |
| antiquorum ratione desciscis et ea quae ab Arcesila | |
| novata sunt probas, docere quod et qua de causa | |
| discidium factum sit, ut videamus satisne ista sit iusta | 10 |
| defectio.' | |
| Tum ego 'Cum Zenone' inquam 'ut accepimus Arce- | 44.1 |
| silas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut | |
| studio vincendi ut quidem mihi videtur, sed earum | |
| rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis | |
| adduxerant Socratem et [vel ut] iam ante Socratem | 5 |
| Democritum Anaxagoram Empedoclem omnes paene | |
| veteres, qui nihil cognosci nihil percipi nihil sciri posse | |
| dixerunt, angustos sensus imbecillos animos brevia | |
| curricula vitae et ut Democritus in profundo veritatem | |
| esse demersam, opinionibus et institutis omnia teneri, | 10 |
| nihil veritati relinqui, deinceps omnia tenebris circum- | |
| fusa esse dixerunt. itaque Arcesilas negabat esse quic- | 45.1 |
| quam quod sciri posset, ne illud quidem ipsum quod | |
| Socrates sibi reliquisset, ut nihil scire se sciret; sic | |
| omnia latere censebat in occulto neque esse quicquam | |
| quod cerni aut intellegi posset; quibus de causis nihil | 5 |
| oportere neque profiteri neque affirmare quemquam | |
| neque assensione approbare, cohibereque semper et | |
| ab omni lapsu continere temeritatem, quae tum esset | |
| insignis cum aut falsa aut incognita res approbaretur, | |
| neque hoc quicquam esse turpius quam cognitioni et | 10 |
| perceptioni assensionem approbationemque praecur- | |
| rere. huic rationi quod erat consentaneum faciebat, | |
| ut contra omnium sententias disserens de sua pleros- | |
| que deduceret, ut cum in eadem re paria contrariis in | |
| partibus momenta rationum invenirentur facilius ab | 15 |
| utraque parte assensio sustineretur. Hanc Academiam | 46.1 |
| novam appellant, quae mihi vetus videtur, si quidem | |
| Platonem ex illa vetere numeramus, cuius in libris | |
| nihil affirmatur et in utramque partem multa disserun- | |
| tur, de omnibus quaeritur nihil certi dicitur—sed | 5 |
| tamen illa quam exposuisti vetus, haec nova nomine- | |
| tur. quae usque ad Carneadem perducta, qui quartus | |
| ab Arcesila fuit, in eadem Arcesilae ratione perman- | |
| sit. Carneades autem nullius philosophiae partis | |
| ignarus et, ut cognovi ex is qui illum audierant | 10 |
| maximeque ex Epicureo Zenone, qui cum ab eo pluri- | |
| mum dissentiret unum tamen praeter ceteros miraba- | |
| tur, incredibili quadam fuit facultate et to * * *' | |
| Non. 65 | |
| quid autem stomachatur Mnesarchus, quid Antipater | fr.1 |
| digladiatur cum Carneade tot voluminibus? |