Sed quae populari gloria decorari in Lucullo de- 4.1
buerunt, ea fere sunt et Graecis litteris celebrata et
Latinis. nos autem illa externa cum multis, haec
interiora cum paucis ex ipso saepe cognovimus. maiore
enim studio Lucullus cum omni litterarum generi 5
tum philosophiae deditus fuit quam qui illum igno-
rabant arbitrabantur, nec vero ineunte aetate solum
sed et pro quaestore aliquot annos et in ipso bello, in
quo ita magna rei militaris esse occupatio solet ut
non multum imperatori sub ipsis pellibus otii relin- 10
quatur. Cum autem e philosophis ingenio scientiaque
putaretur Antiochus Philonis auditor excellere, eum
secum et quaestor habuit et post aliquot annos impe-
rator, quique esset ea memoria quam ante dixi ea
saepe audiendo facile cognovit quae vel semel audita 15
meminisse potuisset. delectabatur autem mirifice lec-
tione librorum de quibus audiebat.
  Ac vereor interdum ne talium personarum cum 5.1
amplificare velim minuam etiam gloriam. sunt enim
multi qui omnino Graecas non ament litteras, plures
qui philosophiam, reliqui qui etiam si haec non in-
probent tamen earum rerum disputationem principibus 5
civitatis non ita decoram putent. Ego autem cum
Graecas litteras M. Catonem in senectute didicisse ac-
ceperim, P. autem Africani historiae loquantur in
legatione illa nobili, quam ante censuram obiit,
Panaetium unum omnino comitem fuisse, nec littera- 10
rum Graecarum nec philosophiae iam ullum auctorem
requiro. Restat ut iis respondeam qui sermonibus 6.1
eius modi nolint personas tam graves inligari. quasi
vero clarorum virorum aut tacitos congressus esse
oporteat aut ludicros sermones aut rerum conloquia
leviorum. etenim si quodam in libro vere est a nobis 5
philosophia laudata, profecto eius tractatio optimo
atque amplissimo quoque dignissima est, nec quic-
quam aliud [ut] videndum est nobis, quos populus Ro-
manus hoc in gradu conlocavit, nisi ne quid privatis
studiis de opera publica detrahamus. quod si cum 10
fungi munere debebamus non modo operam nostram
umquam a populari coetu removimus sed ne litteram
quidem ullam fecimus nisi forensem, quis reprendet
otium nostrum, qui in eo non modo nosmet ipsos
hebescere et languere nolumus sed etiam ut plurimis 15
prosimus enitimur. Gloriam vero non modo non minui
sed etiam augeri arbitramur eorum quorum ad popu-
lares inlustrisque laudes has etiam minus notas minus-
que pervolgatas adiungimus.