Sed id omittamus. illud certe opinatione et per-
|
78.8
|
ceptione sublata sequitur, omnium adsensionum re-
|
|
tentio, ut si ostendero nihil posse percipi tu concedas
|
10
|
numquam adsensurum esse.
|
|
Quid ergo est quod percipi possit, si ne sensus
|
79.1
|
quidem vera nuntiant? quos tu Luculle communi loco
|
|
defendis. quod ne id facere posses, idcirco heri non
|
|
necessario loco contra sensus tam multa dixeram; tu
|
|
autem te negas infracto remo neque columbae collo
|
5
|
commoveri. primum cur? nam et in remo sentio non
|
|
esse id quod videatur, et in columba pluris videri
|
|
colores nec esse plus uno. deinde nihilne praeterea
|
|
diximus? "Maneant illa omnia; †lacerat ista causa:
|
|
veracis suos esse sensus dicit <Epicurus>". Igitur
|
10
|
semper auctorem habes, et eum qui magno suo peri-
|
|
culo causam agat; eo enim rem demittit Epicurus, si
|
|
unus sensus semel in vita mentitus sit, nulli umquam
|
|
esse credendum. hoc est verum esse, confidere suis
|
80.1
|
testibus et †inportata insistere; itaque Timagoras
|
|
Epicureus negat sibi umquam cum oculum torsisset
|
|
duas ex lucerna flammulas esse visas; opinionis enim
|
|
esse mendacium non oculorum: quasi quaeratur quid
|
5
|
sit, non quid videatur. Sic hic quidem, maiorum si-
|
|
milis; tu vero, qui visa sensibus alia vera dicas esse
|
|
alia falsa, qui ea distinguis? Et desine quaeso com-
|
|
munibus locis; domi nobis ista nascuntur. "Si" inquis
|
|
"deus te interroget 'sanis modo et integris sensibus
|
10
|
num amplius quid desideras', quid respondeas?" Uti-
|
|
nam quidem roget: audies quam nobiscum male †age-
|
|
rent. ut enim vera videamus, quam longe videmus?
|
|
ego Catuli Cumanum ex hoc loco cerno; regionem
|
|
video <Pompeiani, ipsum> Pompeianum non cerno,
|
15
|
neque quicquam interiectum est quod obstet, sed in-
|
|
tendi acies longius non potest. o praeclarum prospec-
|
|
tum: Puteolos videmus; at familiarem nostrum P. Avi-
|
|
anium fortasse in porticu Neptuni ambulantem non
|
|
videmus. "At ille nescio qui, qui in scholis nominari
|
81.1
|
solet, mille et octingenta stadia quod abesset vide-
|
|
bat." Quaedam volucres longius; responderem igitur
|
|
audacter isti vestro deo me plane his oculis non esse
|
|
contentum. dicit me acrius videre quam illos pisces
|
5
|
fortasse, qui neque videntur a nobis (et nunc quidem
|
|
sub oculis sunt) neque ipsi nos suspicere possunt;
|
|
ergo ut illis aqua sic nobis aer crassus offunditur.
|
|
"At amplius non desideramus." Quid talpam num de-
|
|
siderare lumen putas? Neque tam quererer cum deo
|
10
|
quod parum longe quam quod falsum viderem. vi-
|
|
desne navem illam: stare nobis videtur; at iis qui
|
|
in nave sunt moveri haec villa. quaere rationem cur
|
|
ita videatur; quam ut maxime inveneris, quod haut
|
|
scio an non possis, non tu verum testem habere, sed
|
15
|
eum non sine causa falsum testimonium dicere osten-
|
|
deris. Quid ego de nave; vidi enim a te remum con-
|
82.1
|
temni: maiora fortasse quaeris. Quid potest sole maius,
|
|
quem mathematici amplius duodeviginti partibus con-
|
|
firmant maiorem esse quam terram: quantulus nobis
|
|
videtur; mihi quidem quasi pedalis; Epicurus autem
|
5
|
posse putat etiam minorem esse eum quam videatur,
|
|
sed non multo; ne maiorem quidem multo putat esse,
|
|
vel tantum esse quantus videatur, ut oculi aut nihil
|
|
mentiantur [tamen] aut non multum—mentiantur
|
|
<tamen>: ubi igitur illud est "semel"?—sed ab hoc
|
10
|
credulo, qui numquam sensus mentiri putat, disceda-
|
|
mus, qui ne nunc quidem, cum ille sol, qui tanta inci-
|
|
tatione fertur ut celeritas eius quanta sit ne cogitari
|
|
quidem possit, tamen nobis stare videatur. Sed ut
|
83.1
|
minuam controversiam, videte quaeso quam in parvo
|
|
lis sit. Quattuor sunt capita quae concludant nihil
|
|
esse quod nosci percipi conprehendi possit, de quo
|
|
haec tota quaestio est. e quibus primum est esse ali-
|
5
|
quod visum falsum, secundum non posse id percipi,
|
|
tertium inter quae visa nihil intersit fieri non posse
|
|
ut eorum alia percipi possint alia non possint, quartum
|
|
nullum esse visum verum a sensu profectum cui non
|
|
adpositum sit visum aliud quod ab eo nihil intersit
|
10
|
quodque percipi non possit. horum quattuor capitum
|
|
secundum et tertium omnes concedunt; primum Epi-
|
|
curus non dat, vos, quibuscum res est, id quoque
|
|
conceditis; omnis pugna de quarto est. Qui igitur
|
84.1
|
P. Servilium Geminum videbat, si Quintum se videre
|
|
putabat, incidebat in eius modi visum quod percipi
|
|
non posset, quia nulla nota verum distinguebatur a
|
|
falso; qua distinctione sublata quam haberet in C. Cotta,
|
5
|
qui bis cum Gemino consul fuit, agnoscendo eius modi
|
|
notam quae falsa esse non possit? negas tantam si-
|
|
militudinem in rerum natura esse; pugnas omnino,
|
|
sed cum adversario facili. ne sit sane: videri certe
|
|
potest; fallet igitur sensum. et si una fefellerit si-
|
10
|
militudo, dubia omnia reddiderit; sublato enim iudicio
|
|
illo quo oportet agnosci, etiam si ipse erit quem videris
|
|
qui tibi videbitur, tamen non ea nota iudicabis qua
|
|
dicis oportere ut non possit esse eiusdem modi falsa.
|
|
quando igitur potest tibi P. Geminus Quintus videri,
|
85.1
|
quid habes explorati cur non possit tibi Cotta videri
|
|
qui non sit, quoniam aliquid videtur esse quod non
|
|
est? Omnia dicis sui generis esse, nihil esse idem
|
|
quod sit aliud. Stoicumst id quidem nec admodum
|
5
|
credibile, nullum esse pilum omnibus rebus talem
|
|
qualis sit pilus alius, nullum granum. haec refelli
|
|
possunt, sed pugnare nolo; ad id enim quod agitur
|
|
nihil interest omnibusne partibus visa re nihil differat
|
|
an internosci non possit etiam si differat. Sed si homi-
|
10
|
num similitudo tanta esse non potest, ne signorum
|
|
quidem? dic mihi: Lysippus eodem aere eadem tem-
|
|
peratione, eodem caelo aqua ceteris omnibus centum
|
|
Alexandrus eiusdem modi facere non posset? qua
|
|
igitur notione discerneres? quid si in eius modi cera
|
86.1
|
centum sigilla hoc anulo inpressero, ecquae poterit
|
|
in agnoscendo esse distinctio? an tibi erit quaerendus
|
|
anularius aliqui, quoniam gallinarium invenisti Delia-
|
|
cum illum, qui ova cognosceret? Sed adhibes artem
|
5
|
advocatam etiam sensibus: "pictor videt quae nos non
|
|
videmus" et "simul inflavit tibicen a perito carmen
|
|
adnoscitur". Quid hoc nonne videtur contra te valere,
|
|
si sine magnis artificiis, ad quae pauci accedunt, nostri
|
|
quidem generis admodum, nec videre nec audire pos-
|
10
|
simus? Iam illa praeclara, quanto artificio esset sen-
|
|
sus nostros mentemque et totam constructionem ho-
|
|
minis fabricata natura—cur non extimescam opi-
|
87.1
|
nandi temeritatem? etiamne hoc adfirmare potes Lu-
|
|
culle, esse aliquam vim, cum prudentia et consilio
|
|
scilicet, quae finxerit vel ut tuo verbo utar quae fabri-
|
|
cata sit hominem? qualis ista fabrica est, ubi adhibita,
|
5
|
quando cur quo modo? tractantur ista ingeniose, dis-
|
|
putantur etiam eleganter; denique videantur sane, ne
|
|
adfirmentur modo. Sed de physicis mox, et quidem
|
|
ob eam causam, ne tu, qui id me facturum paulo ante
|
|
dixeris, videare mentitus. Sed ut ad ea quae clariora
|
10
|
sunt veniam, res iam universas profundam, de quibus
|
|
volumina inpleta sunt non a nostris solum sed etiam
|
|
a Chrysippo (de quo queri solent Stoici, dum studiose
|
|
omnia conquisierit contra sensus et perspicuitatem
|
|
contraque omnem consuetudinem contraque rationem,
|
15
|
ipsum sibi respondentem inferiorem fuisse, itaque ab
|
|
eo armatum esse Carneadem); ea sunt eius modi, quae
|
88.1
|
a te diligentissime tractata sunt. Dormientium et vinu-
|
|
lentorum et furiosorum visa inbecilliora esse dicebas
|
|
quam vigilantium siccorum sanorum. quo modo? quia
|
|
cum experrectus esset Ennius non diceret se vidisse
|
5
|
Homerum sed visum esse, Alcmeo autem "sed mihi
|
|
neutiquam cor consentit"; similia de vinulentis. quasi
|
|
quisquam neget et qui experrectus sit eum <non>
|
|
somniare, et cuius furor consederit putare non fuisse
|
|
ea vera quae essent sibi visa in furore. sed non id
|
10
|
agitur; tum cum videbantur quo modo viderentur, id
|
|
quaeritur. nisi vero Ennium non putamus ita totum
|
|
illud audivisse "o pietas animi", si modo id somniavit,
|
|
ut si vigilans audiret. experrectus enim potuit illa
|
|
visa putare, ut erant, et somnia; dormienti vero aeque
|
15
|
ac vigilanti probabantur. quid Iliona somno illo "mater
|
|
te appello" nonne ita credit filium locutum ut ex-
|
|
perrecta etiam crederet? unde enim illa "age asta, mane
|
|
audi; iteradum eadem istaec mihi": num videtur mino-
|
|
rem habere visis quam vigilantis fidem? Quid loquar
|
89.1
|
de insanis: qualis tandem fuit adfinis tuus Catule
|
|
Tuditanus, quisquam sanissimus tam certa putat quae
|
|
videt quam is putabat quae videbantur? quid ille
|
|
qui "video video te; vive Ulixes dum licet" nonne
|
5
|
etiam bis exclamavit se videre, cum omnino non vi-
|
|
deret; quid apud Euripidem Hercules, cum ut Eurysthei
|
|
filios ita suos configebat sagittis, cum uxorem inter-
|
|
emebat, cum conabatur etiam patrem, non perinde
|
|
movebatur falsis ut veris moveretur; quid ipse Alcmeo
|
10
|
tuus, qui negat cor sibi cum oculis consentire, nonne
|
|
ibidem incitato furore "unde haec flamma oritur" et
|
|
illa deinceps "incede incede, adsunt me expetunt"; quid
|
|
cum virginis fidem implorat:
|
|
"fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam
|
15
|
hanc vim, quae me excruciat,
|
|
caeruleae incinctae angui incedunt, circumstant cum
|
|
ardentibus taedis",
|
|
num dubitas quin sibi haec videre videatur? itemque
|
|
cetera
|
20
|
"intendit crinitus Apollo
|
|
arcum auratum, luna innixus,
|
|
Diana facem iacit a laeva":
|
|
qui magis haec crederet si essent quam credebat quia
|
90.1
|
videbantur; apparet enim iam cor cum oculis con-
|
|
sentire. Omnia autem haec proferuntur ut illud effi-
|
|
ciatur, quo certius nihil potest esse, inter visa vera
|
|
et falsa ad animi adsensum nihil interesse. vos autem
|
5
|
nihil agitis, cum illa falsa vel furiosorum vel somnian-
|
|
tium recordatione ipsorum refellitis. non enim id
|
|
quaeritur, qualis recordatio fieri soleat eorum qui ex-
|
|
perrecti sunt aut eorum qui furere destiterint, sed
|
|
qualis visio fuerit aut furentium aut somniantium tum
|
10
|
cum movebantur.
|
|