| Quae est igitur causa istarum angustiarum? glo- | 4.68.10 |
| riosa ostentatio in constituendo summo bono. cum | |
| enim, quod honestum sit, id solum bonum esse con- | |
| firmatur, tollitur cura valitudinis, diligentia rei fami- | |
| liaris, administratio rei publicae, ordo gerendorum | |
| negotiorum, officia vitae, ipsum denique illud hone- | 15 |
| stum, in quo uno vultis esse omnia, deserendum est. | |
| quae diligentissime contra Aristonem dicuntur a Chry- | |
| sippo. ex ea difficultate illae 'fallaciloquae', ut ait | |
| Accius, 'malitiae' natae sunt. quod enim sapientia, | 69.1 |
| pedem ubi poneret, non habebat sublatis officiis om- | |
| nibus, officia autem tollebantur dilectu omni et dis- | |
| crimine remoto, quae esse <non> poterant rebus om- | |
| nibus sic exaequatis, ut inter eas nihil interesset, ex | 5 |
| his angustiis ista evaserunt deteriora quam Aristonis. | |
| illa tamen simplicia, vestra versuta. roges enim Ari- | |
| stonem, bonane ei videantur haec: vacuitas doloris, | |
| divitiae, valitudo; neget. quid? quae contraria sunt | |
| his, malane? nihilo magis. Zenonem roges; respon- | 10 |
| deat totidem verbis. admirantes quaeramus ab utro- | |
| que, quonam modo vitam agere possimus, si nihil | |
| interesse nostra putemus, valeamus aegrine simus, | |
| vacemus an cruciemur dolore, frigus, famem propul- | |
| sare possimus necne possimus. Vives, inquit Aristo, | 15 |
| magnifice atque praeclare, quod erit cumque visum | |
| ages, numquam angere, numquam cupies, numquam | |
| timebis. Quid Zeno? Portenta haec esse dicit, neque | 70.1 |
| ea ratione ullo modo posse vivi; se dicere inter | |
| honestum et turpe nimium quantum, nescio quid | |
| inmensum, inter ceteras res nihil omnino interesse. | |
| idem adhuc; audi reliqua et risum contine, si potes: | 71.1 |
| Media illa, inquit, inter quae nihil interest, tamen eius | |
| modi sunt, ut eorum alia eligenda sint, alia reicienda, | |
| alia omnino neglegenda, hoc est, ut eorum alia velis, | |
| alia nolis, alia non cures.—At modo dixeras nihil | 5 |
| in istis rebus esse, quod interesset.—Et nunc idem | |
| dico, inquiet, sed ad virtutes et ad vitia nihil interesse. | |
| —Quis istud, quaeso, nesciebat? verum audiamus.— | 72.1 |
| Ista, inquit, quae dixisti, valere, locupletem esse, non | |
| dolere, bona non dico, sed dicam Graece προηγμένα, | |
| Latine autem producta—sed praeposita aut | |
| praecipua malo, sit tolerabilius et mollius—; illa | 5 |
| autem, morbum, egestatem, dolorem, non appello | |
| mala, sed, si libet, reiectanea. itaque illa non | |
| dico me expetere, sed legere, nec optare, sed | |
| sumere, contraria autem non fugere, sed quasi | |
| secernere. Quid ait Aristoteles reliquique Platonis | 10 |
| alumni? Se omnia, quae secundum naturam sint, | |
| bona appellare, quae autem contra, mala. |