Hanc ego cum teneam sententiam, quid est cur ve- 1.34.1
rear, ne ad eam non possim accommodare Torquatos
nostros? quos tu paulo ante cum memoriter, tum etiam
erga nos amice et benivole collegisti, nec me tamen
laudandis maioribus meis corrupisti nec segniorem ad 5
respondendum reddidisti. quorum facta quem ad mo-
dum, quaeso, interpretaris? sicine eos censes aut in
armatum hostem impetum fecisse aut in liberos atque
in sanguinem suum tam crudelis fuisse, nihil ut de utili-
tatibus, nihil ut de commodis suis cogitarent? at id ne 10
ferae quidem faciunt, ut ita ruant itaque turbent, ut
earum motus et impetus quo pertineant non intellega-
mus, tu tam egregios viros censes tantas res gessisse
sine causa? quae fuerit causa, mox videro; interea hoc 35.1
tenebo, si ob aliquam causam ista, quae sine dubio
praeclara sunt, fecerint, virtutem iis per se ipsam cau-
sam non fuisse.—Torquem detraxit hosti.—Et qui-
dem se texit, ne interiret.—At magnum periculum 5
adiit.—In oculis quidem exercitus.—Quid ex eo est
consecutus?—Laudem et caritatem, quae sunt vitae
sine metu degendae praesidia firmissima.—Filium
morte multavit.—Si sine causa, nollem me ab eo or-
tum, tam inportuno tamque crudeli; sin, ut dolore suo 10
sanciret militaris imperii disciplinam exercitumque in
gravissimo bello animadversionis metu contineret, sa-
luti prospexit civium, qua intellegebat contineri suam.
atque haec ratio late patet. in quo enim maxime con- 36.1
suevit iactare vestra se oratio, tua praesertim, qui stu-
diose antiqua persequeris, claris et fortibus viris com-
memorandis eorumque factis non emolumento aliquo,
sed ipsius honestatis decore laudandis, id totum ever- 5
titur eo delectu rerum, quem modo dixi, constituto, ut
aut voluptates omittantur maiorum voluptatum adipi-
scendarum causa aut dolores suscipiantur maiorum do-
lorum effugiendorum gratia.