Vidit Homerus probari fabulam non posse, si can- 5.49.20
tiunculis tantus irretitus vir teneretur; scientiam polli-
centur, quam non erat mirum sapientiae cupido patria
esse cariorem.
  Atque omnia quidem scire, cuiuscumque modi sint,
cupere curiosorum, duci vero maiorum rerum con- 25
templatione ad cupiditatem scientiae summorum vi-
rorum est putandum. quem enim ardorem studii cen- 50.1
setis fuisse in Archimede, qui dum in pulvere quaedam
describit attentius, ne patriam <quidem> captam esse
senserit? quantum Aristoxeni ingenium consumptum
videmus in musicis? quo studio Aristophanem puta- 5
mus aetatem in litteris duxisse? quid de Pythagora?
quid de Platone aut de Democrito loquar? a quibus
propter discendi cupiditatem videmus ultimas terras
esse peragratas. quae qui non vident, nihil umquam
magnum ac cognitione dignum amaverunt. 10
  Atque hoc loco, qui propter animi voluptates coli
dicunt ea studia, quae dixi, non intellegunt idcirco
esse ea propter se expetenda, quod nulla utilitate
obiecta delectentur animi atque ipsa scientia, etiamsi
incommodatura sit, gaudeant. Sed quid attinet de 51.1
rebus tam apertis plura requirere? ipsi enim quaera-
mus a nobis stellarum motus contemplationesque
rerum caelestium eorumque omnium, quae naturae
obscuritate occultantur, cognitiones quem ad modum 5
nos moveant, et quid historia delectet, quam solemus
persequi usque ad extremum, <cum> praetermissa re-
petimus, inchoata persequimur. nec vero sum nescius
esse utilitatem in historia, non modo voluptatem. quid, 52.1
cum fictas fabulas, e quibus utilitas nulla elici potest,
cum voluptate legimus? quid, cum volumus nomina
eorum, qui quid gesserint, nota nobis esse, parentes,
patriam, multa praeterea minime necessaria? quid, 5
quod homines infima fortuna, nulla spe rerum geren-
darum, opifices denique delectantur historia? maxime-
que eos videre possumus res gestas audire et legere
velle, qui a spe gerendi absunt confecti senectute.
quocirca intellegi necesse est in ipsis rebus, quae 10
discuntur et cognoscuntur, invitamenta inesse, quibus
ad discendum cognoscendumque moveamur. Ac ve- 53.1
teres quidem philosophi in beatorum insulis fingunt
qualis futura sit vita sapientium, quos cura omni
liberatos, nullum necessarium vitae cultum aut pa-
ratum requirentis, nihil aliud esse acturos putant, nisi 5
ut omne tempus inquirendo ac discendo in naturae
cognitione consumant. Nos autem non solum beatae
vitae istam esse oblectationem videmus, sed etiam le-
vamentum miseriarum. itaque multi, cum in potestate
essent hostium aut tyrannorum, multi in custodia, 10
multi in exilio dolorem suum doctrinae studiis le-
vaverunt. princeps huius civitatis Phalereus Demetrius 54.1
cum patria pulsus esset iniuria, ad Ptolomaeum se
regem Alexandream contulit. qui cum in hac ipsa phi-
losophia, ad quam te hortamur, excelleret Theophrasti-
que esset auditor, multa praeclara in illo calamitoso 5
otio scripsit non ad usum aliquem suum, quo erat
orbatus, sed animi cultus ille erat ei quasi quidam
humanitatis cibus. equidem e Cn. Aufidio, praetorio,
erudito homine, oculis capto, saepe audiebam, cum
se lucis magis quam utilitatis desiderio moveri diceret. 10
somnum denique nobis, nisi requietem corporibus et
medicinam quandam laboris afferret, contra naturam
putaremus datum; aufert enim sensus actionemque
tollit omnem. itaque si aut requietem natura non
quaereret aut eam posset alia quadam ratione con- 15
sequi, facile pateremur, qui etiam nunc agendi aliquid
discendique causa prope contra naturam vigilias sus-
cipere soleamus.