Sed venio ad inconstantiae crimen, ne saepius dicas 5.90.1
me aberrare; quam tu ponis in verbis, ego positam
in re putabam. si satis erit hoc perceptum, in quo
adiutores Stoicos optimos habemus, tantam vim esse
virtutis, ut omnia, si ex altera parte ponantur, ne 5
appareant quidem, cum omnia, quae illi commoda
certe dicunt esse et sumenda et eligenda et praeposita
—quae ita definiunt, ut satis magno aestimanda
sint—, haec igitur cum ego tot nominibus a Stoicis
appellata, partim novis et commenticiis, ut ista 'pro- 10
ducta' et 'reducta', partim idem significantibus—quid
enim interest, expetas an eligas? mihi quidem etiam
lautius videtur, quod eligitur, et ad quod dilectus
adhibetur—, sed, cum ego ista omnia bona dixero,
tantum refert quam magna dicam, cum expetenda, 15
quam valde. sin autem nec expetenda ego magis quam
tu eligenda, nec illa pluris aestimanda ego, qui bona,
quam tu, producta qui appellas, omnia ista necesse
est obscurari nec apparere et in virtutis tamquam in
solis radios incurrere. At enim, qua in vita est aliquid 91.1
mali, ea beata esse non potest. ne seges quidem igitur
spicis uberibus et crebris, si avenam uspiam videris,
nec mercatura quaestuosa, si in maximis lucris pau-
lum aliquid damni contraxerit. an hoc usque quaque, 5
aliter in vita? et non ex maxima parte de tota iudi-
cabis? an dubium est, quin virtus ita maximam par-
tem optineat in rebus humanis, ut reliquas obruat?
Audebo igitur cetera, quae secundum naturam sint,
bona appellare nec fraudare suo vetere nomine neque 10
iam aliquod potius novum exquirere, virtutis autem am-
plitudinem quasi in altera librae lance ponere. terram, 92.1
mihi crede, ea lanx et maria deprimet. semper enim
ex eo, quod maximas partes continet latissimeque
funditur, tota res appellatur. dicimus aliquem hilare
vivere; ergo, si semel tristior effectus est, hilara vita 5
amissa est? at hoc in eo M. Crasso, quem semel ait
in vita risisse Lucilius, non contigit, ut ea re minus
ἀγέλαστος, ut ait idem, vocaretur. Polycratem Sa-
mium felicem appellabant. nihil acciderat ei, quod nol-
let, nisi quod anulum, quo delectabatur, in mari abiece- 10
rat. ergo infelix una molestia, felix rursus, cum is ipse
anulus in praecordiis piscis inventus est? ille vero,
si insipiens—quod certe, quoniam tyrannus—, num-
quam beatus; si sapiens, ne tum quidem miser, cum
ab Oroete, praetore Darei, in crucem actus est. At mul- 15
tis malis affectus. Quis negat? sed ea mala virtutis
magnitudine obruebantur.