Sed iure Mucius. ego autem mirari <satis> non queo 1.10.1
unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fasti-
dium. non est omnino hic docendi locus; sed ita sen-
tio et saepe disserui, Latinam linguam non modo non
inopem, ut vulgo putarent, sed locupletiorem etiam esse 5
quam Graecam. quando enim nobis, vel dicam aut ora-
toribus bonis aut poëtis, postea quidem quam fuit quem
imitarentur, ullus orationis vel copiosae vel elegantis
ornatus defuit?
  Ego vero, quoniam forensibus operis, laboribus, peri- 10
culis non deseruisse mihi videor praesidium, in quo a
populo Romano locatus sum, debeo profecto, quantum-
cumque possum, in eo quoque elaborare, ut sint opera,
studio, labore meo doctiores cives mei, nec cum istis
tantopere pugnare, qui Graeca legere malint, modo le- 15
gant illa ipsa, ne simulent, et iis servire, qui vel utris-
que litteris uti velint vel, si suas habent, illas non ma-
gnopere desiderent. qui autem alia malunt scribi a no- 11.1
bis, aequi esse debent, quod et scripta multa sunt, sic
ut plura nemini e nostris, et scribentur fortasse plura,
si vita suppetet; et tamen, qui diligenter haec, quae de
philosophia litteris mandamus, legere assueverit, iudi- 5
cabit nulla ad legendum his esse potiora. quid est enim
in vita tantopere quaerendum quam cum omnia in phi-
losophia, tum id, quod his libris quaeritur, qui sit finis,
quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia bene
vivendi recteque faciendi consilia referenda, quid se- 10
quatur natura ut summum ex rebus expetendis, quid
fugiat ut extremum malorum? qua de re cum sit inter
doctissimos summa dissensio, quis alienum putet eius
esse dignitatis, quam mihi quisque tribuat, quid in omni
munere vitae optimum et verissimum sit, exquirere? 15
an, partus ancillae sitne in fructu habendus, disseretur 12.1
inter principes civitatis, P. Scaevolam M'. que Manilium,
ab iisque M. Brutus dissentiet—quod et acutum genus
est et ad usus civium non inutile, nosque ea scripta
reliquaque eiusdem generis et legimus libenter et lege- 5
mus—, haec, quae vitam omnem continent, neglegen-
tur? nam, ut sint illa vendibiliora, haec uberiora certe
sunt. quamquam id quidem licebit iis existimare, qui
legerint. nos autem hanc omnem quaestionem de fini-
bus bonorum et malorum fere a nobis explicatam esse 10
his litteris arbitramur, in quibus, quantum potuimus,
non modo quid nobis probaretur, sed etiam quid a sin-
gulis philosophiae disciplinis diceretur, persecuti sumus.