Restatis igitur vos; nam cum Academicis incerta luc- 2.43.14
tatio est, qui nihil affirmant et quasi desperata cogni- 15
tione certi id sequi volunt, quodcumque veri simile
videatur. cum Epicuro autem hoc plus est negotii, quod 44.1
e duplici genere voluptatis coniunctus est, quodque et
ipse et amici eius et multi postea defensores eius sen-
tentiae fuerunt, et nescio quo modo, is qui auctoritatem
minimam habet, maximam vim, populus cum illis facit. 5
quos nisi redarguimus, omnis virtus, omne decus, om-
nis vera laus deserenda est. ita ceterorum sententiis
semotis relinquitur non mihi cum Torquato, sed virtuti
cum voluptate certatio. quam quidem certationem homo
et acutus et diligens, Chrysippus, non contemnit totum- 10
que discrimen summi boni in earum comparatione po-
situm putat. ego autem existimo, si honestum esse
aliquid ostendero, quod sit ipsum vi sua propter seque
expetendum, iacere vestra omnia. itaque eo, quale sit,
breviter, ut tempus postulat, constituto accedam ad 15
omnia tua, Torquate, nisi memoria forte defecerit.
  Honestum igitur id intellegimus, quod tale est, ut 45.1
detracta omni utilitate sine ullis praemiis fructibusve
per se ipsum possit iure laudari. quod quale sit, non
tam definitione, qua sum usus, intellegi potest, quam-
quam aliquantum potest, quam communi omnium iu- 5
dicio et optimi cuiusque studiis atque factis, qui per-
multa ob eam unam causam faciunt, quia decet, quia
rectum, quia honestum est, etsi nullum consecuturum
emolumentum vident. homines enim, etsi aliis multis,
tamen hoc uno plurimum a bestiis differunt, quod ra- 10
tionem habent a natura datam mentemque acrem et
vigentem celerrimeque multa simul agitantem et, ut ita
dicam, sagacem, quae et causas rerum et consecutiones
videat et similitudines transferat et disiuncta coniungat
et cum praesentibus futura copulet omnemque com- 15
plectatur vitae consequentis statum. eademque ratio
fecit hominem hominum adpetentem cumque iis na-
tura et sermone et usu congruentem, ut profectus a
caritate domesticorum ac suorum serpat longius et se
implicet primum civium, deinde omnium mortalium 20
societate atque, ut ad Archytam scripsit Plato, non sibi
se soli natum meminerit, sed patriae, sed suis, ut per-
exigua pars ipsi relinquatur. et quoniam eadem na- 46.1
tura cupiditatem ingenuit homini veri videndi, quod
facillime apparet, cum vacui curis etiam quid in caelo
fiat scire avemus, his initiis inducti omnia vera diligi-
mus, id est fidelia, simplicia, constantia, tum vana, falsa, 5
fallentia odimus, ut fraudem, periurium, malitiam, in-
iuriam. eadem ratio habet in se quiddam amplum
atque magnificum, ad imperandum magis quam ad
parendum accommodatum, omnia humana non tolera-
bilia solum, sed etiam levia ducens, altum quiddam 10
et excelsum, nihil timens, nemini cedens, semper in-
victum. atque his tribus generibus honestorum notatis 47.1
quartum sequitur et in eadem pulchritudine et aptum
ex illis tribus, in quo inest ordo et moderatio. cuius
similitudine perspecta in formarum specie ac dignitate
transitum est ad honestatem dictorum atque factorum. 5
nam ex his tribus laudibus, quas ante dixi, et temeri-
tatem reformidat et non audet cuiquam aut dicto pro-
tervo aut facto nocere vereturque quicquam aut facere
aut eloqui, quod parum virile videatur.