Ut autem a facillimis ordiamur, prima veniat in me- 1.13.1
dium Epicuri ratio, quae plerisque notissima est. quam
a nobis sic intelleges expositam, ut ab ipsis, qui eam
disciplinam probant, non soleat accuratius explicari;
verum enim invenire volumus, non tamquam adversa- 5
rium aliquem convincere. accurate autem quondam a
L. Torquato, homine omni doctrina erudito, defensa est
Epicuri sententia de voluptate, a meque ei responsum,
cum C. Triarius, in primis gravis et doctus adolescens,
ei disputationi interesset. nam cum ad me in Cumanum 14.1
salutandi causa uterque venisset, pauca primo inter nos
de litteris, quarum summum erat in utroque studium,
deinde Torquatus: Quoniam nacti te, inquit, sumus ali-
quando otiosum, certe audiam, quid sit, quod Epicurum 5
nostrum non tu quidem oderis, ut fere faciunt, qui ab
eo dissentiunt, sed certe non probes, eum quem ego
arbitror unum vidisse verum maximisque erroribus ani-
mos hominum liberavisse et omnia tradidisse, quae per-
tinerent ad bene beateque vivendum. sed existimo te, 10
sicut nostrum Triarium, minus ab eo delectari, quod
ista Platonis, Aristoteli, Theophrasti orationis ornamenta
neglexerit. nam illud quidem adduci vix possum, ut
ea, quae senserit ille, tibi non vera videantur.
  Vide, quantum, inquam, fallare, Torquate. oratio me 15.1
istius philosophi non offendit; nam et complectitur ver-
bis, quod vult, et dicit plane, quod intellegam; et ta-
men ego a philosopho, si afferat eloquentiam, non
asperner, si non habeat, non admodum flagitem. re 5
mihi non aeque satisfacit, et quidem locis pluribus. sed
quot homines, tot sententiae; falli igitur possumus.