Sed finge non solum callidum eum, qui aliquid im- 2.57.7
probe faciat, verum etiam praepotentem, ut M. Crassus
fuit, qui tamen solebat uti suo bono, ut hodie est no-
ster Pompeius, cui recte facienti gratia est habenda; 10
esse enim quam vellet iniquus iustus poterat inpune.
quam multa vero iniuste fieri possunt, quae nemo pos-
sit reprehendere! si te amicus tuus moriens rogaverit, 58.1
ut hereditatem reddas suae filiae, nec usquam id scrip-
serit, ut scripsit Fadius, nec cuiquam dixerit, quid fa-
cies? tu quidem reddes; ipse Epicurus fortasse redde-
ret, ut Sextus Peducaeus, Sex. F., is qui hunc nostrum 5
reliquit effigiem et humanitatis et probitatis suae filium,
cum doctus, tum omnium vir optimus et iustissimus,
cum sciret nemo eum rogatum a Caio Plotio, equite
Romano splendido, Nursino, ultro ad mulierem venit
eique nihil opinanti viri mandatum exposuit heredita- 10
temque reddidit. sed ego ex te quaero, quoniam idem
tu certe fecisses, nonne intellegas eo maiorem vim esse
naturae, quod ipsi vos, qui omnia ad vestrum commo-
dum et, ut ipsi dicitis, ad voluptatem referatis, tamen
ea faciatis, e quibus appareat non voluptatem vos, sed 15
officium sequi, plusque rectam naturam quam rationem
pravam valere. si scieris, inquit Carneades, aspidem 59.1
occulte latere uspiam, et velle aliquem inprudentem
super eam assidere, cuius mors tibi emolumentum fu-
tura sit, improbe feceris, nisi monueris ne assidat, sed
inpunite tamen; scisse enim te quis coarguere possit? 5
Sed nimis multa. perspicuum est enim, nisi aequitas,
fides, iustitia proficiscantur a natura, et si omnia haec
ad utilitatem referantur, virum bonum non posse re-
periri; deque his rebus satis multa in nostris de re
publica libris sunt dicta a Laelio. 10