Lucius Thorius Balbus fuit, Lanuvinus, quem memi- 2.63.9
nisse tu non potes. is ita vivebat, ut nulla tam exqui- 10
sita posset inveniri voluptas, qua non abundaret. erat
et cupidus voluptatum et eius generis intellegens et
copiosus, ita non superstitiosus, ut illa plurima in sua
patria sacrificia et fana contemneret, ita non timidus
ad mortem, ut in acie sit ob rem publicam interfectus. 15
cupiditates non Epicuri divisione finiebat, sed sua satie- 64.1
tate. habebat tamen rationem valitudinis: utebatur iis
exercitationibus, ut ad cenam et sitiens et esuriens ve-
niret, eo cibo, qui et suavissimus esset et idem facilli-
mus ad concoquendum, vino et ad voluptatem et ne 5
noceret. cetera illa adhibebat, quibus demptis negat se
Epicurus intellegere quid sit bonum. aberat omnis do-
lor, qui si adesset, nec molliter ferret et tamen medicis
plus quam philosophis uteretur. color egregius, integra
valitudo, summa gratia, vita denique conferta volupta- 10
tum omnium varietate. hunc vos beatum; ratio quidem 65.1
vestra sic cogit. at ego quem huic anteponam non
audeo dicere; dicet pro me ipsa virtus nec dubitabit
isti vestro beato M. Regulum anteponere, quem quidem,
cum sua voluntate, nulla vi coactus praeter fidem, quam 5
dederat hosti, ex patria Karthaginem revertisset, tum
ipsum, cum vigiliis et fame cruciaretur, clamat virtus
beatiorem fuisse quam potantem in rosa Thorium. bella
magna gesserat, bis consul fuerat, triumpharat nec ta-
men sua illa superiora tam magna neque tam prae- 10
clara ducebat quam illum ultimum casum, quem prop-
ter fidem constantiamque susceperat, qui nobis mise-
rabilis videtur audientibus, illi perpetienti erat volup-
tarius. non enim hilaritate nec lascivia nec risu aut
ioco, comite levitatis, saepe etiam tristes firmitate et 15
constantia sunt beati. stuprata per vim Lucretia a re- 66.1
gis filio testata civis se ipsa interemit. hic dolor populi
Romani duce et auctore Bruto causa civitati libertatis
fuit, ob eiusque mulieris memoriam primo anno et vir
et pater eius consul est factus. tenuis Lucius Verginius 5
unusque de multis sexagesimo anno post libertatem
receptam virginem filiam sua manu occidit potius, quam
ea Ap. Claudii libidini, qui tum erat summo <cum> im-
perio, dederetur.