Age, inquies, ista parva sunt. Sapientem locupletat 2.90.1
ipsa natura, cuius divitias Epicurus parabiles esse do-
cuit. Haec bene dicuntur, nec ego repugno, sed inter
sese ipsa pugnant. negat enim tenuissimo victu, id est
contemptissimis escis et potionibus, minorem volupta- 5
tem percipi quam rebus exquisitissimis ad epulandum.
huic ego, si negaret quicquam interesse ad beate vi-
vendum quali uteretur victu, concederem, laudarem
etiam; verum enim diceret, idque Socratem, qui volup-
tatem nullo loco numerat, audio dicentem, cibi condi- 10
mentum esse famem, potionis sitim. sed qui ad volup-
tatem omnia referens vivit ut Gallonius, loquitur ut
Frugi ille Piso, non audio nec eum, quod sentiat, di-
cere existimo. naturales divitias dixit parabiles esse, 91.1
quod parvo esset natura contenta. Certe, nisi volup-
tatem tanti aestimaretis. Non minor, inquit, voluptas
percipitur ex vilissimis rebus quam ex pretiosissimis.
Hoc est non modo cor non habere, sed ne palatum 5
quidem. qui enim voluptatem ipsam contemnunt, iis
licet dicere se acupenserem maenae non anteponere.
cui vero in voluptate summum bonum est, huic omnia
sensu, non ratione sunt iudicanda, eaque dicenda op-
tima, quae sint suavissima. 10
  Verum esto; consequatur summas voluptates non 92.1
modo parvo, sed per me nihilo, si potest; sit voluptas
non minor in nasturcio illo, quo vesci Persas esse so-
litos scribit Xenophon, quam in Syracusanis mensis,
quae a Platone graviter vituperantur; sit, inquam, tam 5
facilis, quam vultis, comparatio voluptatis, quid de do-
lore dicemus? cuius tanta tormenta sunt, ut in iis beata
vita, si modo dolor summum malum est, esse non pos-
sit. ipse enim Metrodorus, paene alter Epicurus, bea-
tum esse describit his fere verbis: 'cum corpus bene 10
constitutum sit et sit exploratum ita futurum.' an id
exploratum cuiquam potest esse, quo modo se hoc ha-
biturum sit corpus, non dico ad annum, sed ad vespe-
rum? dolor ergo, id est summum malum, metuetur
semper, etiamsi non aderit; iam enim adesse poterit. 15
qui potest igitur habitare in beata vita summi mali me-
tus? Traditur, inquit, ab Epicuro ratio neglegendi do- 93.1
loris. Iam id ipsum absurdum, maximum malum neg-
legi. sed quae tandem ista ratio est? Maximus dolor,
inquit, brevis est. Primum quid tu dicis breve? deinde
dolorem quem maximum? quid enim? summus dolor 5
plures dies manere non potest? vide, ne etiam men-
ses! nisi forte eum dicis, qui, simul atque arripuit, inter-
ficit. quis istum dolorem timet? illum mallem levares,
quo optimum atque humanissimum virum, Cn. Octa-
vium, Marci filium, familiarem meum, confici vidi, 10
nec vero semel nec ad breve tempus, sed et saepe
et plane diu. quos ille, di inmortales, cum omnes artus
ardere viderentur, cruciatus perferebat! nec tamen miser
esse, quia summum id malum non erat, tantum modo
laboriosus videbatur; at miser, si in flagitiosa et vitiosa 15
vita afflueret voluptatibus.