Tum ille: His igitur ita positis, inquit, sequitur magna 3.41.1
contentio, quam tractatam a Peripateticis mollius—est
enim eorum consuetudo dicendi non satis acuta propter
ignorationem dialecticae—Carneades tuus egregia qua-
dam exercitatione in dialecticis summaque eloquentia 5
rem in summum discrimen adduxit, propterea quod
pugnare non destitit in omni hac quaestione, quae de
bonis et malis appelletur, non esse rerum Stoicis cum
Peripateticis controversiam, sed nominum. mihi autem
nihil tam perspicuum videtur, quam has sententias eorum 10
philosophorum re inter se magis quam verbis dissidere;
maiorem multo inter Stoicos et Peripateticos rerum esse
aio discrepantiam quam verborum, quippe cum Peri-
patetici omnia, quae ipsi bona appellant, pertinere di-
cant ad beate vivendum, nostri non ex omni, quod 15
aestimatione aliqua dignum sit, compleri vitam beatam
putent.
  An vero certius quicquam potest esse quam illorum 42.1
ratione, qui dolorem in malis ponunt, non posse sa-
pientem beatum esse, cum eculeo torqueatur? eorum
autem, qui dolorem in malis non habent, ratio certe
cogit ut in omnibus tormentis conservetur beata vita 5
sapienti. etenim si dolores eosdem tolerabilius patiun-
tur qui excipiunt eos pro patria quam qui leviore de
causa, opinio facit, non natura, vim doloris aut maiorem
aut minorem. Ne illud quidem est consentaneum, ut, 43.1
si, cum tria genera bonorum sint, quae sententia est
Peripateticorum, eo beatior quisque sit, quo sit corpo-
ris aut externis bonis plenior, ut hoc idem adproban-
dum sit nobis, ut, qui plura habeat ea, quae in corpore 5
magni aestimantur, sit beatior. illi enim corporis com-
modis compleri vitam beatam putant, nostri nihil minus.
nam cum ita placeat, ne eorum quidem bonorum, quae
nos bona vere appellemus, frequentia beatiorem vitam
fieri aut magis expetendam aut pluris aestimandam, 10
certe minus ad beatam vitam pertinet multitudo cor-
poris commodorum. etenim, si et sapere expetendum 44.1
sit et valere, coniunctum utrumque magis expetendum
sit quam sapere solum, neque tamen, si utrumque sit
aestimatione dignum, pluris sit coniunctum quam sa-
pere ipsum separatim. nam qui valitudinem aestimatione 5
aliqua dignam iudicamus neque eam tamen in bonis
ponimus, idem censemus nullam esse tantam aestima-
tionem, ut ea virtuti anteponatur. quod idem Peripa-
tetici non tenent, quibus dicendum est, quae et honesta
actio sit et sine dolore, eam magis esse expetendam, 10
quam si esset eadem actio cum dolore. nobis aliter
videtur, recte secusne, postea; sed potestne rerum maior
esse dissensio?