Sed ut propius ad ea, Cato, accedam, quae a te dicta 4.24.1
sunt, pressius agamus eaque, quae modo dixisti, cum
iis conferamus, quae tuis antepono. quae sunt igitur
communia vobis cum antiquis, iis sic utamur quasi
concessis; quae in controversiam veniunt, de iis, si 5
placet, disseramus.
  Mihi vero, inquit, placet agi subtilius et, ut ipse dixisti,
pressius. quae enim adhuc protulisti, popularia sunt, ego
autem a te elegantiora desidero.
  A mene tu? inquam. sed tamen enitar et, si minus 10
multa mihi occurrent, non fugiam ista popularia. sed 25.1
primum positum sit nosmet ipsos commendatos esse
nobis primamque ex natura hanc habere appetitionem,
ut conservemus nosmet ipsos. hoc convenit; sequitur
illud, ut animadvertamus qui simus ipsi, ut nos, quales 5
oportet esse, servemus. sumus igitur homines. ex
animo constamus et corpore, quae sunt cuiusdam modi,
nosque oportet, ut prima appetitio naturalis postulat,
haec diligere constituereque ex his finem illum summi
boni atque ultimi. quem, si prima vera sunt, ita con- 10
stitui necesse est: earum rerum, quae sint secundum
naturam, quam plurima et quam maxima adipisci. hunc 26.1
igitur finem illi tenuerunt, quodque ego pluribus verbis,
illi brevius secundum naturam vivere, hoc iis bonorum
videbatur extremum.
  Age nunc isti doceant, vel tu potius—quis enim 5
ista melius?—, quonam modo ab isdem principiis pro-
fecti efficiatis, ut honeste vivere—id est enim vel e
virtute vel naturae congruenter vivere—summum bo-
num sit, et quonam modo aut quo loco corpus subito
deserueritis omniaque ea, quae, secundum naturam cum 10
sint, absint a nostra potestate, ipsum denique officium.
quaero igitur, quo modo hae tantae commendationes
a natura profectae subito a sapientia relictae sint.
quodsi non hominis summum bonum quaereremus, sed 27.1
cuiusdam animantis, is autem esset nihil nisi animus
—liceat enim fingere aliquid eius modi, quo verum
facilius reperiamus—, tamen illi animo non esset hic
vester finis. desideraret enim valitudinem, vacuitatem 5
doloris, appeteret etiam conservationem sui earumque
rerum custodiam finemque sibi constitueret secundum
naturam vivere, quod est, ut dixi, habere ea, quae
secundum naturam sint, vel omnia vel plurima et ma-
xima. cuiuscumque enim modi animal constitueris, 28.1
necesse est, etiamsi id sine corpore sit, ut fingimus,
tamen esse in animo quaedam similia eorum, quae
sunt in corpore, ut nullo modo, nisi ut exposui, con-
stitui possit finis bonorum. Chrysippus autem expo- 5
nens differentias animantium ait alias earum corpore
excellere, alias autem animo, non nullas valere utra-
que re; deinde disputat, quod cuiusque generis ani-
mantium statui deceat extremum. cum autem homi-
nem in eo genere posuisset, ut ei tribueret animi ex- 10
cellentiam, summum bonum id constituit, non ut ex-
cellere animus, sed ut nihil esse praeter animum vi-
deretur. uno autem modo in virtute sola summum
bonum recte poneretur, si quod esset animal, quod
totum ex mente constaret, id ipsum tamen sic, ut ea 15
mens nihil haberet in se, quod esset secundum na-
turam, ut valitudo est. sed id ne cogitari quidem potest 29.1
quale sit, ut non repugnet ipsum sibi.