Ut placet, inquam. 1.29.6
  Tum dicere exorsus est. Primum igitur, inquit, sic
agam, ut ipsi auctori huius disciplinae placet: consti-
tuam, quid et quale sit id, de quo quaerimus, non quo
ignorare vos arbitrer, sed ut ratione et via procedat 10
oratio. quaerimus igitur, quid sit extremum et ultimum
bonorum, quod omnium philosophorum sententia tale
debet esse, ut ad id omnia referri oporteat, ipsum
autem nusquam. hoc Epicurus in voluptate ponit,
quod summum bonum esse vult, summumque malum 15
dolorem, idque instituit docere sic: omne animal, si- 30.1
mul atque natum sit, voluptatem appetere eaque gau-
dere ut summo bono, dolorem aspernari ut summum
malum et, quantum possit, a se repellere, idque facere
nondum depravatum ipsa natura incorrupte atque in- 5
tegre iudicante. itaque negat opus esse ratione neque
disputatione, quam ob rem voluptas expetenda, fugien-
dus dolor sit. sentiri haec putat, ut calere ignem, ni-
vem esse albam, dulce mel. quorum nihil oportere ex-
quisitis rationibus confirmare, tantum satis esse admo- 10
nere. interesse enim inter argumentum conclusionem-
que rationis et inter mediocrem animadversionem atque
admonitionem. altera occulta quaedam et quasi invo-
luta aperiri, altera prompta et aperta iudicari. etenim
quoniam detractis de homine sensibus reliqui nihil est, 15
necesse est quid aut ad naturam aut contra sit a na-
tura ipsa iudicari. ea quid percipit aut quid iudicat,
quo aut petat aut fugiat aliquid, praeter voluptatem et
dolorem? Sunt autem quidam e nostris, qui haec sub- 31.1
tilius velint tradere et negent satis esse quid bonum
sit aut quid malum sensu iudicari, sed animo etiam ac
ratione intellegi posse et voluptatem ipsam per se esse
expetendam et dolorem ipsum per se esse fugiendum. 5
itaque aiunt hanc quasi naturalem atque insitam in ani-
mis nostris inesse notionem, ut alterum esse appeten-
dum, alterum aspernandum sentiamus. Alii autem, qui-
bus ego assentior, cum a philosophis compluribus per-
multa dicantur, cur nec voluptas in bonis sit numeranda 10
nec in malis dolor, non existimant oportere nimium nos
causae confidere, sed et argumentandum et accurate
disserendum et rationibus conquisitis de voluptate et
dolore disputandum putant.