At contra oratorem celeriter complexi sumus, nec 1.5.5
eum primo eruditum, aptum tamen ad dicendum, post
autem eruditum. nam Galbam Africanum Laelium
doctos fuisse traditum est, studiosum autem eum, qui
is aetate anteibat, Catonem, post vero Lepidum Car-
bonem Gracchos, inde ita magnos nostram ad aetatem, 10
ut non multum aut nihil omnino Graecis cederetur.
Philosophia iacuit usque ad hanc aetatem nec ullum
habuit lumen litterarum Latinarum; quae inlustranda
et excitanda nobis est, ut, si occupati profuimus ali-
quid civibus nostris, prosimus etiam, si possumus, 15
otiosi. in quo eo magis nobis est elaborandum, quod 6.1
multi iam esse libri Latini dicuntur scripti inconside-
rate ab optimis illis quidem viris, sed non satis eru-
ditis. fieri autem potest, ut recte quis sentiat et id
quod sentit polite eloqui non possit; sed mandare 5
quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec dis-
ponere nec inlustrare possit nec delectatione aliqua
allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis
et otio et litteris. itaque suos libros ipsi legunt cum
suis, nec quisquam attingit praeter eos, qui eandem 10
licentiam scribendi sibi permitti volunt. quare si ali-
quid oratoriae laudis nostra attulimus industria, multo
studiosius philosophiae fontis aperiemus, e quibus
etiam illa manabant.
  Sed ut Aristoteles, vir summo ingenio, scientia, 7.1
copia, cum motus esset Isocratis rhetoris gloria, dicere
docere etiam coepit adulescentes et prudentiam cum
eloquentia iungere, sic nobis placet nec pristinum di-
cendi studium deponere et in hac maiore et uberiore 5
arte versari. hanc enim perfectam philosophiam sem-
per iudicavi, quae de maximis quaestionibus copiose
posset ornateque dicere; in quam exercitationem ita
nos studiose [operam] dedimus, ut iam etiam scholas
Graecorum more habere auderemus. ut nuper tuum 10
post discessum in Tusculano cum essent complures
mecum familiares, temptavi, quid in eo genere possem.
ut enim antea declamitabam causas, quod nemo me
diutius fecit, sic haec mihi nunc senilis est declama-
tio. ponere iubebam, de quo quis audire vellet; ad 15
id aut sedens aut ambulans disputabam. itaque dierum 8.1
quinque scholas, ut Graeci appellant, in totidem
libros contuli. fiebat autem ita ut, cum is qui au-
dire vellet dixisset, quid sibi videretur, tum ego contra
dicerem. haec est enim, ut scis, vetus et Socratica ratio 5
contra alterius opinionem disserendi. nam ita facil-
lime, quid veri simillimum esset, inveniri posse So-
crates arbitrabatur. Sed quo commodius disputatio-
nes nostrae explicentur, sic eas exponam, quasi agatur
res, non quasi narretur. ergo ita nascetur exordium: 10