Tu, ut videtur; nos ad audiendum parati sumus. 1.17.11
  Mors igitur ipsa, quae videtur notissima res esse, 18.1
quid sit, primum est videndum. sunt enim qui disces-
sum animi a corpore putent esse mortem; sunt qui
nullum censeant fieri discessum, sed una animum et
corpus occidere, animumque in corpore extingui. qui 5
discedere animum censent, alii statim dissipari, alii
diu permanere, alii semper. quid sit porro ipse ani-
mus aut ubi aut unde, magna dissensio est. aliis cor
ipsum animus videtur, ex quo excordes, vecordes con-
cordesque dicuntur et Nasica ille prudens bis consul 10
'Corculum' et 'egregie cordatus homo, catus Aelius Sex-
tus'. Empedocles animum esse censet cordi suffusum 19.1
sanguinem; aliis pars quaedam cerebri visa est animi
principatum tenere; aliis nec cor ipsum placet nec
cerebri quandam partem esse animum, sed alii in
corde, alii in cerebro dixerunt animi esse sedem et 5
locum; animum autem alii animam, ut fere nostri—
declarat nomen: nam et agere animam et efflare dici-
mus et animosos et bene animatos et ex animi senten-
tia; ipse autem animus ab anima dictus est—; Zenoni
Stoico animus ignis videtur. sed haec quidem quae 10
dixi, cor, cerebrum, animam, ignem volgo, reliqua fere
singuli. ut multo ante veteres, proxime autem Ari-
stoxenus, musicus idemque philosophus, ipsius cor-
poris intentionem quandam, velut in cantu et fidibus
quae ἁρμονία dicitur: sic ex corporis totius natura et 15
figura varios motus cieri tamquam in cantu sonos.
hic ab artificio suo non recessit et tamen dixit aliquid, 20.1
quod ipsum quale esset erat multo ante et dictum et
explanatum a Platone. Xenocrates animi figuram et
quasi corpus negavit esse ullum, numerum dixit esse,
cuius vis, ut iam ante Pythagorae visum erat, in natura 5
maxuma esset. eius doctor Plato triplicem finxit ani-
mum, cuius principatum, id est rationem, in capite sicut
in arce posuit, et duas partes parere voluit, iram et
cupiditatem, quas locis disclusit: iram in pectore,
cupiditatem supter praecordia locavit. Dicaearchus 21.1
autem in eo sermone, quem Corinthi habitum tribus
libris exponit, doctorum hominum disputantium primo
libro multos loquentes facit; duobus Pherecratem
quendam Phthiotam senem, quem ait a Deucalione or- 5
tum, disserentem inducit nihil esse omnino animum,
et hoc esse nomen totum inane, frustraque animalia
et animantis appellari, neque in homine inesse animum
vel animam nec in bestia, vimque omnem eam, qua
vel agamus quid vel sentiamus, in omnibus corpori- 10
bus vivis aequabiliter esse fusam nec separabilem a
corpore esse, quippe quae nulla sit, nec sit quicquam
nisi corpus unum et simplex, ita figuratum ut tem-
peratione naturae vigeat et sentiat. Aristoteles, longe 22.1
omnibus—Platonem semper excipio—praestans et
ingenio et diligentia, cum quattuor nota illa genera
principiorum esset complexus, e quibus omnia oreren-
tur, quintam quandam naturam censet esse, e qua 5
sit mens; cogitare enim et providere et discere et do-
cere et invenire aliquid et tam multa [alia] meminisse,
amare odisse, cupere timere, angi laetari, haec et simi-
lia eorum in horum quattuor generum inesse nullo
putat; quintum genus adhibet vacans nomine et sic ip- 10
sum animum ἐνδελέχειαν appellat novo nomine quasi
quandam continuatam motionem et perennem.