Est igitur Zenonis haec definitio, ut perturbatio 4.11.5
sit, quod πάθος ille dicit, aversa a recta ratione contra
naturam animi commotio. quidam brevius perturbatio-
nem esse adpetitum vehementiorem, sed vehementio-
rem eum volunt esse, qui longius discesserit a naturae
constantia. partes autem perturbationum volunt ex duo- 10
bus opinatis bonis nasci et ex duobus opinatis malis;
ita esse quattuor, ex bonis libidinem et laetitiam,
ut sit laetitia praesentium bonorum, libido futurorum, ex
malis metum et aegritudinem nasci censent, me-
tum futuris, aegritudinem praesentibus; quae enim ve- 15
nientia metuuntur, eadem adficiunt aegritudine instan-
tia. laetitia autem et libido in bonorum opinione versan- 12.1
tur, cum libido ad id, quod videtur bonum, inlecta et
inflammata rapiatur, laetitia ut adepta iam aliquid con-
cupitum ecferatur et gestiat. natura enim omnes ea,
quae bona videntur, secuntur fugiuntque contraria; 5
quam ob rem simul obiecta species est cuiuspiam, quod
bonum videatur, ad id adipiscendum impellit ipsa na-
tura. id cum constanter prudenterque fit, eius modi
adpetitionem Stoici βούλησιν appellant, nos appelle-
mus voluntatem, eam illi putant in solo esse sa- 10
piente; quam sic definiunt: voluntas est, quae quid cum
ratione desiderat. quae autem ratione adversante incita-
ta est vehementius, ea libido est vel cupiditas effrenata,
quae in omnibus stultis invenitur. itemque cum ita mo- 13.1
vemur, ut in bono simus aliquo, dupliciter id contingit.
nam cum ratione animus movetur placide atque con-
stanter, tum illud gaudium dicitur; cum autem inani-
ter et effuse animus exultat, tum illa laetitia gestiens vel 5
nimia dici potest, quam ita definiunt: sine ratione ani-
mi elationem. quoniamque, ut bona natura adpetimus,
sic a malis natura declinamus, quae declinatio [si] cum
ratione fiet, cautio appelletur, eaque intellegatur in
solo esse sapiente; quae autem sine ratione et cum 10
exanimatione humili atque fracta, nominetur metus;
est igitur metus <a> ratione aversa cautio. praesentis 14.1
autem mali sapientis adfectio nulla est, stultorum
aegritudo est, eaque adficiuntur in malis opinatis
animosque demittunt et contrahunt rationi non obtem-
perantes. itaque haec prima definitio est, ut aegri- 5
tudo sit animi adversante ratione contractio. sic quat-
tuor perturbationes sunt, tres constantiae, quoniam
aegritudini nulla constantia opponitur.