Omnium autem perturbationum fontem esse dicunt 4.22.1
intemperantiam, quae est [a] tota mente a recta ra-
tione defectio sic aversa a praescriptione rationis, ut
nullo modo adpetitiones animi nec regi nec contineri
queant. quem ad modum igitur temperantia sedat ad- 5
petitiones et efficit, ut eae rectae rationi pareant, con-
servatque considerata iudicia mentis, sic huic inimica
intemperantia omnem animi statum inflammat contur-
bat incitat, itaque et aegritudines et metus et reliquae
perturbationes omnes gignuntur ex ea. 10
  Quem ad modum, cum sanguis corruptus est aut 23.1
pituita redundat aut bilis, in corpore morbi aegro-
tationesque nascuntur, sic pravarum opinionum con-
turbatio et ipsarum inter se repugnantia sanitate spo-
liat animum morbisque perturbat; ex perturbationi- 5
bus autem primum morbi conficiuntur, quae vocant
illi νοσήματα, eaque quae sunt eis morbis contraria,
quae habent ad res certas vitiosam offensionem
atque fastidium, deinde aegrotationes, quae appel-
lantur a Stoicis ἀρρωστήματα, isque item oppositae 10
contrariae offensiones. hoc loco nimium operae consu-
mitur a Stoicis, maxime a Chrysippo, dum morbis cor-
porum comparatur morborum animi similitudo; qua
oratione praetermissa minime necessaria ea, quae rem
continent, pertractemus. intellegatur igitur perturba- 24.1
tionem iactantibus se opinionibus inconstanter et tur-
bide in motu esse semper; cum autem hic fervor con-
citatioque animi inveteraverit et tamquam in venis me-
dullisque insederit, tum existet et morbus et aegrota- 5
tio et offensiones eae, quae sunt eis morbis aegrotatio-
nibusque contrariae. Haec, quae dico, cogitatione inter
se differunt, re quidem copulata sunt, eaque oriuntur
ex libidine et ex laetitia. nam cum est concupita pe-
cunia nec adhibita continuo ratio quasi quaedam Socra- 10
tica medicina, quae sanaret eam cupiditatem, perma-
nat in venas et inhaeret in visceribus illud malum, exi-
stitque morbus et aegrotatio, quae evelli inveterata non
possunt, eique morbo nomen est avaritia; similiterque 25.1
ceteri morbi, ut gloriae cupiditas, ut mulierositas,
ut ita appellem eam quae Graece φιλογυνία dicitur,
ceterique similiter morbi aegrotationesque nascuntur.
quae autem sunt his contraria, ea nasci putantur a 5
metu, ut odium mulierum, quale in μισογύνῳ Atili est,
ut in hominum universum genus, quod accepimus de
Timone qui μισάνθρωπος appellatur, ut inhospitali-
tas est: quae omnes aegrotationes animi ex quodam
metu nascuntur earum rerum quas fugiunt et oderunt. 10
definiunt autem animi aegrotationem opinationem 26.1
vehementem de re non expetenda, tamquam valde ex-
petenda sit, inhaerentem et penitus insitam. quod au-
tem nascitur ex offensione, ita definiunt: opinionem
vehementem de re non fugienda inhaerentem et peni- 5
tus insitam tamquam fugienda; haec autem opinatio
est iudicatio se scire, quod nesciat. aegrotationi autem
talia quaedam subiecta sunt: avaritia, ambitio, mu-
lierositas, pervicacia, ligurritio, vinulentia, cuppedia,
et si qua similia. est autem avaritia opinatio vehemens 10
de pecunia, quasi valde expetenda sit, inhaerens et pe-
nitus insita, similisque est eiusdem generis definitio
reliquarum. offensionum autem definitiones sunt eius 27.1
modi, ut inhospitalitas sit opinio vehemens valde fu-
giendum esse hospitem, eaque inhaerens et penitus in-
sita; similiterque definitur et mulierum odium, ut Hip-
polyti, et, ut Timonis, generis humani. 5