IN C. VERREM ACTIO PRIMA
  Quod erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad 1.1.1.1
invidiam vestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam
maxime pertinebat, id non humano consilio sed prope
divinitus datum atque oblatum vobis summo rei publicae
tempore videtur. Inveteravit enim iam opinio perniciosa 5
rei publicae vobisque periculosa, quae non modo apud <nos
sed apud> exteras nationes omnium sermone percrebruit, his
iudiciis quae nunc sunt pecuniosum hominem, quamvis sit
nocens, neminem posse damnari. Nunc in ipso discrimine 2.1
ordinis iudiciorumque vestrorum, cum sint parati qui con-
tionibus et legibus hanc invidiam senatus inflammare
conentur, reus in iudicium adductus est C. Verres, homo
vita atque factis omnium iam opinione damnatus, pecuniae 5
magnitudine sua spe et praedicatione absolutus. Huic ego
causae, iudices, cum summa voluntate et exspectatione
populi Romani actor accessi, non ut augerem invidiam
ordinis, sed ut infamiae communi succurrerem. Adduxi
enim hominem in quo reconciliare existimationem iudicio- 10
rum amissam, redire in gratiam cum populo Romano, satis
facere exteris nationibus possetis, depeculatorem aerari,
vexatorem Asiae atque Pamphyliae, praedonem iuris urbani,
labem atque perniciem provinciae Siciliae. De quo si vos 3.1
severe ac religiose iudicaveritis, auctoritas ea quae in
vobis remanere debet haerebit; sin istius ingentes divitiae
iudiciorum religionem veritatemque perfregerint, ego hoc
tamen adsequar, ut iudicium potius rei publicae quam aut 5
reus iudicibus aut accusator reo defuisse videatur.