Vnde ergo hoc intellegi potest? Ex hoc maxime, quod 2.3.120.1
ager decumanus provinciae Siciliae propter istius avaritiam
desertus est. Neque id solum accidit uti minus multis iugis
ararent, si qui in agris remanserunt, sed etiam ut permulti
locupletes homines, magni et navi aratores, agros latos ac 5
fertilis desererent totasque arationes derelinquerent. Id
adeo sciri facillime potest ex litteris publicis civitatum,
propterea quod lege Hieronica numerus aratorum quot-
annis apud magistratus publice subscribitur. Recita tan-
dem, quot acceperit aratores agri Leontini Verres: lxxxiiii. 10
Quot anno tertio profiteantur: xxxii. Duo et quinquaginta
aratores ita video deiectos ut iis ne vicarii quidem successe-
rint. Quot aratores adveniente te fuerunt agri Mutycensis?
Videamus ex litteris publicis. clxxxvii. Quid? anno
tertio? lxxxvi. Centum et unum aratores unus ager 15
istius iniuria desiderat, atque adeo nostra res publica,
quoniam illa populi Romani vectigalia sunt, hunc tot
patrum familias numerum desiderat et reposcit. Ager
Herbitensis primo anno habuit aratores cclii, tertio cxx:
hinc cxxxii patres familias extorres profugerunt. Agyri- 20
nensis ager—quorum hominum, quam honestorum, quam
locupletium!—ccl aratores habuit primo anno praeturae
tuae. Quid? tertio anno? lxxx, quem ad modum legatos
Agyrinensis recitare ex publicis litteris audistis. Pro di 121.1
immortales! si ex provincia tota clxx aratores eiecisses,
possesne severis iudicibus salvus esse? Vnus ager Agyri-
nensis clxx aratoribus inanior cum sit, vos coniecturam
totius provinciae nonne facietis? Atque hoc peraeque in 5
omni agro decumano reperietis; quibus aliquid tamen reliqui
fuerit ex magno patrimonio, eos in agris minore instrumento,
minus multis iugis remansisse, quod metuebant, si disces-
sissent, ne reliquas fortunas omnis amitterent; quibus
autem iste nihil reliqui quod perderent fecerat, eos plane 10
non solum ex agris, verum etiam ex civitatibus suis pro-
fugisse. Illi ipsi qui remanserant, vix decuma pars aratorum,
relicturi agros omnes erant, nisi ad eos Metellus Roma lit-
teras misisset se decumas lege Hieronica venditurum, et nisi
ab iis hoc petivisset, ut sererent quam plurimum; quod illi 15
semper sui causa fecerant, cum eos nemo rogaret, quam diu
intellegebant sese sibi et populo Romano, non Verri et
Apronio serere, impendere, laborare.