Iam, ut haec omnia reperire ac perscrutari solitus sit,
|
2.4.30.1
|
iudices, est operae pretium cognoscere. Cibyratae sunt
|
|
fratres quidam, Tlepolemus et Hiero, quorum alterum
|
|
fingere opinor e cera solitum esse, alterum esse pictorem.
|
|
Hosce opinor, Cibyrae cum in suspicionem venissent suis
|
5
|
civibus fanum expilasse Apollinis, veritos poenam iudici ac
|
|
legis domo profugisse. Quod Verrem artifici sui cupidum
|
|
cognoverant tum, cum iste, id quod ex testibus didicistis,
|
|
Cibyram cum inanibus syngraphis venerat, domo fugientes
|
|
ad eum se exsules, cum iste esset in Asia, contulerunt.
|
10
|
Habuit eos secum illo tempore et in legationis praedis
|
|
atque furtis multum illorum opera consilioque usus est.
|
|
Hi sunt illi quibus in tabulis refert sese Q. Tadius 'dedisse
|
31.1
|
iussu istius, Graecis pictoribus'. Eos iam bene cognitos
|
|
et re probatos secum in Siciliam duxit. Quo posteaquam
|
|
venerunt, mirandum in modum (canis venaticos diceres)
|
|
ita odorabantur omnia et pervestigabant ut, ubi quidque
|
5
|
esset, aliqua ratione invenirent. Aliud minando, aliud polli-
|
|
cendo, aliud per servos, aliud per liberos, per amicum aliud,
|
|
aliud per inimicum inveniebant; quicquid illis placuerat,
|
|
perdendum erat. Nihil aliud optabant quorum poscebatur
|
|
argentum nisi ut id Hieroni et Tlepolemo displiceret.
|
10
|
Verum mehercule hoc, iudices, dicam. Memini Pam-
|
32.1
|
philum Lilybitanum, amicum et hospitem meum, nobilem
|
|
hominem, mihi narrare, cum iste ab sese hydriam Boethi
|
|
manu factam praeclaro opere et grandi pondere per pote-
|
|
statem abstulisset, se sane tristem et conturbatum domum
|
5
|
revertisse, quod vas eius modi, quod sibi a patre et a mai-
|
|
oribus esset relictum, quo solitus esset uti ad festos dies,
|
|
ad hospitum adventus, a se esset ablatum. 'Cum sederem,'
|
|
inquit, 'domi tristis, accurrit Venerius; iubet me scyphos
|
|
sigillatos ad praetorem statim adferre. Permotus sum,'
|
10
|
inquit; 'binos habebam; iubeo promi utrosque, ne quid
|
|
plus mali nasceretur, et mecum ad praetoris domum ferri.
|
|
Eo cum venio, praetor quiescebat; fratres illi Cibyratae
|
|
inambulabant. Qui me ubi viderunt, "Vbi sunt, Pam-
|
|
phile," inquiunt, "scyphi?" Ostendo tristis; laudant.
|
15
|
Incipio queri me nihil habiturum quod alicuius esset preti
|
|
si etiam scyphi essent ablati. Tum illi, ubi me conturbatum
|
|
vident, "Quid vis nobis dare ut isti abs te ne auferantur?"
|
|
Ne multa, HS mille me,' inquit, 'poposcerunt; dixi me
|
|
daturum. Vocat interea praetor, poscit scyphos.' Tum
|
20
|
illos coepisse praetori dicere putasse se, id quod audissent,
|
|
alicuius preti scyphos esse Pamphili; luteum negotium esse,
|
|
non dignum quod in suo argento Verres haberet. Ait ille
|
|
idem sibi videri. Ita Pamphilus scyphos optimos aufert.
|
|