| Qui tandem istius animus est nunc in recordatione | 2.4.110.8 |
| scelerum suorum, cum ego ipse in commemoratione eorum | |
| non solum animo commovear verum etiam corpore per- | 10 |
| horrescam? Venit enim mihi fani, loci, religionis illius in | |
| mentem; versantur ante oculos omnia, dies ille quo, cum | |
| ego Hennam venissem, praesto mihi sacerdotes Cereris | |
| cum infulis ac verbenis fuerunt, contio conventusque | |
| civium, in quo ego cum loquerer tanti gemitus fletusque | 15 |
| fiebant ut acerbissimus tota urbe luctus versari videretur. | |
| Non illi decumarum imperia, non bonorum direptiones, | 111.1 |
| non iniqua iudicia, non importunas istius libidines, non | |
| vim, non contumelias quibus vexati oppressique erant con- | |
| querebantur; Cereris numen, sacrorum vetustatem, fani | |
| religionem istius sceleratissimi atque audacissimi supplicio | 5 |
| expiari volebant; omnia se cetera pati ac neglegere dicebant. | |
| Hic dolor erat tantus ut Verres alter Orcus venisse Hennam | |
| et non Proserpinam asportasse sed ipsam abripuisse Ce- | |
| rerem videretur. Etenim urbs illa non urbs videtur, sed | |
| fanum Cereris esse; habitare apud sese Cererem Hennenses | 10 |
| arbitrantur, ut mihi non cives illius civitatis, sed omnes | |
| sacerdotes, omnes accolae atque antistites Cereris esse | |
| videantur. Henna tu simulacrum Cereris tollere audebas, | 112.1 |
| Henna tu de manu Cereris Victoriam eripere et deam deae | |
| detrahere conatus es? quorum nihil violare, nihil attingere | |
| ausi sunt in quibus erant omnia quae sceleri propiora sunt | |
| quam religioni. Tenuerunt enim P. Popilio P. Rupilio | 5 |
| consulibus illum locum servi, fugitivi, barbari, hostes; sed | |
| neque tam servi illi dominorum quam tu libidinum, neque | |
| tam fugitivi illi ab dominis quam tu ab iure et ab legibus, | |
| neque tam barbari lingua et natione illi quam tu natura et | |
| moribus, neque tam illi hostes hominibus quam tu dis | 10 |
| immortalibus. Quae deprecatio est igitur ei reliqua qui | |
| indignitate servos, temeritate fugitivos, scelere barbaros, | |
| crudelitate hostes vicerit? |