At, credo, in hisce solis rebus indomitas cupiditates atque 2.1.62.1
effrenatas habebat: ceterae libidines eius ratione aliqua aut
modo continebantur. Quam multis istum ingenuis, quam
multis matribus familias in illa taetra atque impura legatione
vim attulisse existimatis? Ecquo in oppido pedem posuit 5
ubi non plura stuprorum flagitiorumque suorum quam
adventus sui vestigia reliquerit? Sed ego omnia quae negari
poterunt praetermittam; etiam haec quae certissima sunt et
clarissima relinquam; unum aliquod de nefariis istius factis
eligam, quo facilius ad Siciliam possim aliquando, quae 10
mihi hoc oneris negotique imposuit, pervenire.
  Oppidum est in Hellesponto Lampsacum, iudices, in 63.1
primis Asiae provinciae clarum et nobile; homines autem
ipsi Lampsaceni cum summe in omnis civis Romanos
officiosi, tum praeterea maxime sedati et quieti, prope praeter
ceteros ad summum Graecorum otium potius quam ad 5
ullam vim aut tumultum adcommodati. Accidit, cum iste
a Cn. Dolabella efflagitasset ut se ad regem Nicomedem
regemque Sadalam mitteret, cumque iter hoc sibi magis ad
quaestum suum quam ad rei publicae tempus adcommodatum
depoposcisset, ut illo itinere veniret Lampsacum cum magna 10
calamitate et prope pernicie civitatis. Deducitur iste ad
Ianitorem quendam hospitem, comitesque eius item apud
ceteros hospites conlocantur. Vt mos erat istius, atque ut
eum suae libidines flagitiosae facere admonebant, statim
negotium dat illis suis comitibus, nequissimis turpissimisque 15
hominibus, uti videant et investigent ecqua virgo sit aut
mulier digna quam ob rem ipse Lampsaci diutius commo-
raretur. Erat comes eius Rubrius quidam, homo factus ad 64.1
istius libidines, qui miro artificio, quocumque venerat, haec
investigare omnia solebat. Is ad eum rem istam defert,
Philodamum esse quendam, genere, honore, copiis, existima-
tione facile principem Lampsacenorum; eius esse filiam, 5
quae cum patre habitaret propterea quod virum non haberet,
mulierem eximia pulchritudine; sed eam summa integritate
pudicitiaque existimari. Homo, ut haec audivit, sic exarsit
ad id quod non modo ipse numquam viderat, sed ne audierat
quidem ab eo qui ipse vidisset, ut statim ad Philodamum 10
migrare se diceret velle. Hospes Ianitor, qui nihil suspi-
caretur, veritus ne quid in ipso se offenderetur, hominem
summa vi retinere coepit. Iste, qui hospitis relinquendi
causam reperire non posset, alia sibi ratione viam munire ad
stuprum coepit; Rubrium, delicias suas, in omnibus eius 15
modi rebus adiutorem suum et conscium, parum laute
deversari dicit; ad Philodamum deduci iubet. Quod ubi 65.1
est Philodamo nuntiatum, tametsi erat ignarus quantum
sibi ac liberis suis iam tum mali constitueretur, tamen
ad istum venit; ostendit munus illud suum non esse; se,
cum suae partes essent hospitum recipiendorum, tum ipsos 5
tamen praetores et consules, non legatorum adseculas,
recipere solere. Iste, qui una cupiditate raperetur, totum
illius postulatum causamque neglexit; per vim ad eum,
qui recipere non debebat, Rubrium deduci imperavit. Hic
Philodamus, posteaquam ius suum obtinere non potuit, ut 10
humanitatem consuetudinemque suam retineret laborabat.
Homo, qui semper hospitalissimus amicissimusque nostro-
rum hominum existimatus esset, noluit videri ipsum illum
Rubrium invitus domum suam recepisse; magnifice et
ornate, ut erat in primis inter suos copiosus, convivium 15
comparat; rogat Rubrium ut quos ei commodum sit invitet,
locum sibi soli, si videatur, relinquat; etiam filium suum,
lectissimum adulescentem, foras ad propinquum suum
quendam mittit ad cenam. Rubrius istius comites invitat; 66.1
eos omnis Verres certiores facit quid opus esset. Mature
veniunt, discumbitur. Fit sermo inter eos, et invitatio
ut Graeco more biberetur; hortatur hospes, poscunt maiori-
bus poculis, celebratur omnium sermone laetitiaque con- 5
vivium. Posteaquam satis calere res Rubrio visa est,
'Quaeso,' inquit, 'Philodame, cur ad nos filiam tuam non
intro vocari iubes?' Homo, qui et summa gravitate et iam
id aetatis et parens esset, obstipuit hominis improbi dicto.
Instare Rubrius. Tum ille, ut aliquid responderet, negavit 10
moris esse Graecorum ut in convivio virorum accumberent
mulieres. Hic tum alius ex alia parte, 'Enim vero ferendum
hoc quidem non est; vocetur mulier!' Et simul servis
suis Rubrius ut ianuam clauderent et ipsi ad foris adsisterent
imperat. Quod ubi ille intellexit, id agi atque id parari ut 67.1
filiae suae vis adferretur, servos suos ad se vocat; his im-
perat ut se ipsum neglegant, filiam defendant; excurrat
aliquis qui hoc tantum domestici mali filio nuntiet. Clamor
interea fit tota domo; inter servos Rubri atque hospitis 5
iactatur domi suae vir primarius et homo honestissimus;
pro se quisque manus adfert; aqua denique ferventi a Rubrio
ipso Philodamus perfunditur. Haec ubi filio nuntiata sunt,
statim exanimatus ad aedis contendit, ut et vitae patris et
pudicitiae sororis succurreret; omnes eodem animo Lam- 10
psaceni, simul ut hoc audierunt, quod eos cum Philodami
dignitas tum iniuriae magnitudo movebat, ad aedis noctu
convenerunt. Hic lictor istius Cornelius, qui cum eius
servis erat a Rubrio quasi in praesidio ad auferendam
mulierem conlocatus, occiditur; servi non nulli vulnerantur; 15
ipse Rubrius in turba sauciatur. Iste, qui sua cupiditate
tantos tumultus concitatos videret, cupere aliqua evolare, si
posset. Postridie homines mane in contionem conveniunt; 68.1
quaerunt quid optimum factu sit; pro se quisque, ut in
quoque erat auctoritatis plurimum, ad populum loquebatur;
inventus est nemo cuius non haec et sententia esset et oratio,
non esse metuendum, si istius nefarium scelus Lampsaceni 5
ulti vi manuque essent, ne senatus populusque Romanus in
eam civitatem animadvertendum putaret; quodsi hoc iure
legati populi Romani in socios nationesque exteras uterentur,
ut pudicitiam liberorum servare ab eorum libidine tutam
non liceret, quidvis esse perpeti satius quam in tanta vi 10
atque acerbitate versari. Haec cum omnes sentirent, et 69.1
cum in eam rationem pro suo quisque sensu ac dolore
loqueretur, omnes ad eam domum in qua iste deversabatur
profecti sunt; caedere ianuam saxis, instare ferro, ligna et
sarmenta circumdare ignemque subicere coeperunt. Tunc 5
cives Romani, qui Lampsaci negotiabantur, concurrunt;
orant Lampsacenos ut gravius apud eos nomen legationis
quam iniuria legati putaretur; sese intellegere hominem
illum esse impurum ac nefarium, sed quoniam nec per-
fecisset quod conatus esset, neque futurus esset Lampsaci 10
postea, levius eorum peccatum fore si homini scelerato
pepercissent quam si legato non pepercissent.