Etenim ut simul Africani quoque humanitatem et aequi-
|
2.2.86.1
|
tatem cognoscatis, oppidum Himeram Carthaginienses
|
|
quondam ceperant, quod fuerat in primis Siciliae clarum
|
|
et ornatum. Scipio, qui hoc dignum populo Romano
|
|
arbitraretur, bello confecto socios sua per nostram victoriam
|
5
|
recuperare, Siculis omnibus Carthagine capta quae potuit
|
|
restituenda curavit. Himera deleta quos civis belli cala-
|
|
mitas reliquos fecerat, ii se Thermis conlocarant in isdem
|
|
agri finibus neque longe ab oppido antiquo, et se patrum
|
|
fortunas et dignitatem recuperare arbitrabantur cum illa
|
10
|
maiorum ornamenta in eorum oppido conlocabantur.
|
|
Erant signa ex aere complura; in his eximia pulchritudine
|
87.1
|
ipsa Himera in muliebrem figuram habitumque formata ex
|
|
oppidi nomine et fluminis. Erat etiam Stesichori poetae
|
|
statua senilis incurva cum libro summo, ut putant, artificio
|
|
facta, qui fuit Himerae, sed et est et fuit tota Graecia
|
5
|
summo propter ingenium honore et nomine. Haec iste
|
|
ad insaniam concupiverat. Etiam, quod paene praeterii,
|
|
capella quaedam est, ea quidem mire, ut etiam nos qui
|
|
rudes harum rerum sumus intellegere possumus, scite
|
|
facta et venuste. Haec et alia Scipio non neglegenter
|
10
|
abiecerat, ut homo intellegens Verres auferre posset, sed
|
|
Thermitanis restituerat, non quo ipse hortos aut suburba-
|
|
num aut locum omnino ubi ea poneret nullum haberet,
|
|
sed quod, si domum abstulisset, non diu Scipionis appella-
|
|
rentur, sed eorum ad quoscumque illius morte venissent:
|
15
|
nunc iis locis posita sunt ut mihi semper Scipionis fore
|
|
videantur itaque dicantur.
|
|
Haec cum iste posceret agereturque ea res in senatu,
|
88.1
|
Sthenius vehementissime restitit multaque, ut in primis
|
|
Siculorum in dicendo copiosus est, commemoravit: urbem
|
|
relinquere Thermitanis esse honestius quam pati tolli
|
|
ex urbe monumenta maiorum, spolia hostium, beneficia
|
5
|
clarissimi viri, indicia societatis populi Romani atque
|
|
amicitiae. Commoti animi sunt omnium; repertus est
|
|
nemo quin mori diceret satius esse. Itaque hoc adhuc
|
|
oppidum Verres invenit prope solum in orbe terrarum
|
|
unde nihil eius modi rerum de publico per vim, nihil
|
10
|
occulte, nihil imperio, nihil gratia, nihil pretio posset
|
|
auferre. Verum hasce eius cupiditates exponam alio loco;
|
|
nunc ad Sthenium revertar. Iratus iste vehementer Sthenio
|
89.1
|
atque incensus hospitium ei renuntiat, domo eius emigrat
|
|
atque adeo exit; nam iam ante emigrarat. Eum autem
|
|
statim inimicissimi Stheni domum suam invitant, ut animum
|
|
eius in Sthenium inflammarent ementiendo aliquid et crimi-
|
5
|
nando. Hi autem erant inimici Agathinus, homo nobilis,
|
|
et Dorotheus, qui habebat in matrimonio Callidamam,
|
|
Agathini eius filiam; de qua iste audierat, itaque ad
|
|
generum Agathini migrare maluit. Vna nox intercesserat
|
|
cum iste Dorotheum sic diligebat ut diceres omnia inter
|
10
|
eos esse communia, Agathinum ita observabat ut aliquem
|
|
adfinem atque propinquum; contemnere etiam signum
|
|
illud Himerae iam videbatur, quod eum multo magis
|
|
figura et liniamenta hospitae delectabant. Itaque hortari
|
90.1
|
homines coepit ut aliquid Sthenio periculi crearent crimi-
|
|
nisque confingerent. Dicebant se illi nihil habere quod
|
|
dicerent. Tum iste iis aperte ostendit et confirmavit eos
|
|
in Sthenium quidquid vellent, simul atque ad se detulissent,
|
5
|
probaturos. Itaque illi non procrastinant, Sthenium statim
|
|
educunt, aiunt ab eo litteras publicas esse corruptas.
|
|
Sthenius postulat ut, cum secum sui cives agant de litteris
|
|
publicis corruptis, eiusque rei legibus Thermitanorum actio
|
|
sit, senatusque et populus Romanus Thermitanis, quod
|
10
|
semper in amicitia fideque mansissent, urbem agros
|
|
legesque suas reddidisset Publiusque Rupilius postea leges
|
|
ita Siculis ex senatus consulto de x legatorum sententia
|
|
dedisset ut cives inter sese legibus suis agerent, idemque
|
|
hoc haberet Verres ipse in edicto: ut de his omnibus
|
15
|
causis se ad leges reiceret. Iste homo omnium aequis-
|
91.1
|
simus atque a cupiditate remotissimus se cogniturum esse
|
|
confirmat; paratum ad causam dicendam venire hora nona
|
|
iubet. Non erat obscurum quid homo improbus ac nefarius
|
|
cogitaret; neque enim ipse satis occultarat, nec mulier tacere
|
5
|
potuerat. Intellectum est id istum agere ut, cum Sthenium
|
|
sine ullo argumento ac sine teste damnasset, tum homo
|
|
nefarius de homine nobili atque id aetatis suoque hospite
|
|
virgis supplicium crudelissime sumeret. Quod cum esset
|
|
perspicuum, de amicorum hospitumque suorum sententia
|
10
|
Thermis Sthenius Romam profugit: hiemi fluctibusque sese
|
|
committere maluit quam non istam communem Siculorum
|
|
tempestatem calamitatemque vitaret. Iste homo certus et
|
92.1
|
diligens ad horam nonam praesto est, Sthenium citari iubet.
|
|
Quem posteaquam videt non adesse, dolore ardere atque
|
|
iracundia furere coepit, Venerios domum Stheni mittere,
|
|
equis circum agros eius villasque dimittere. Itaque dum
|
5
|
exspectat quidnam sibi certi adferatur, ante horam tertiam
|
|
noctis de foro non discedit. Postridie mane descendit;
|
|
Agathinum ad se vocat; iubet eum de litteris publicis
|
|
in absentem Sthenium dicere. Erat eius modi causa ut
|
|
ille ne sine adversario quidem apud inimicum iudicem
|
10
|
reperire posset quid diceret; itaque tantum verbo posuit,
|
93.1
|
Sacerdote praetore Sthenium litteras publicas corrupisse.
|
|
Vix ille hoc dixerat cum iste pronuntiat Sthenivm
|
|
litteras pvblicas corrvpisse videri; et hoc praeterea
|
|
addit homo Venerius novo modo nullo exemplo, Ob eam
|
5
|
rem HS d Veneri Erycinae de Stheni bonis <se>
|
|
exactvrvm, bonaque eius statim coepit vendere; et vendi-
|
|
disset, si tantulum morae fuisset quo minus ei pecunia
|
|
illa numeraretur. Ea posteaquam numerata est, contentus
|
94.1
|
hac iniquitate iste non fuit; palam de sella ac tribunali
|
|
pronuntiat, Si qvis absentem Sthenivm rei capitalis
|
|
revm facere vellet, sese eivs nomen receptvrvm,
|
|
et simul ut ad causam accederet nomenque deferret,
|
5
|
Agathinum, novum adfinem atque hospitem, coepit hortari.
|
|
Tum ille clare omnibus audientibus se id non esse facturum,
|
|
neque se usque eo Sthenio esse inimicum ut eum rei
|
|
capitalis adfinem esse diceret. Hic tum repente Pacilius
|
|
quidam, homo egens et levis, accedit; ait, si liceret, absentis
|
10
|
nomen deferre se velle. Iste vero et licere et fieri solere, et
|
|
se recepturum; itaque defertur; edicit statim ut Kalendis
|
|
Decembribus adsit Sthenius Syracusis. Hic qui Romam
|
95.1
|
pervenisset, satisque feliciter anni iam adverso tempore
|
|
navigasset, omniaque habuisset aequiora et placabiliora
|
|
quam animum praetoris atque hospitis, rem ad amicos
|
|
suos detulit, quae, ut erat acerba atque indigna, sic vide-
|
5
|
batur omnibus.
|
|