| Halaesini pro multis ac magnis suis maiorumque suorum | 2.2.122.1 |
| in rem publicam nostram meritis atque beneficiis suo iure | |
| nuper, L. Licinio Q. Mucio consulibus, cum haberent inter | |
| se controversias de senatu cooptando, leges ab senatu | |
| nostro petiverunt. Decrevit senatus honorifico senatus | 5 |
| consulto ut iis C. Claudius Appi filius Pulcher praetor de | |
| senatu cooptando leges conscriberet. C. Claudius, adhibitis | |
| omnibus Marcellis qui tum erant, de eorum sententia leges | |
| Halaesinis dedit, in quibus multa sanxit de aetate homi- | |
| num, ne qui minor xxx annis natus, de quaestu, quem | 10 |
| qui fecisset ne legeretur, de censu, de ceteris rebus: quae | |
| omnia ante istum praetorem et nostrorum magistratuum | |
| auctoritate et Halaesinorum summa voluntate valuerunt. | |
| Ab isto et praeco, qui voluit, illum ordinem pretio mercatus | |
| est, et pueri annorum senum septenumque denum sena- | 15 |
| torium nomen nundinati sunt; et quod Halaesini, anti- | |
| quissimi et fidelissimi socii atque amici, Romae impetrarant, | |
| ut apud se ne suffragiis quidem fieri liceret, id pretio ut fieri | |
| posset effecit. | |
| Agrigentini de senatu cooptando Scipionis leges antiquas | 123.1 |
| habent, in quibus et illa eadem sancta sunt et hoc amplius: | |
| cum Agrigentinorum duo genera sint, unum veterum, alterum | |
| colonorum quos T. Manlius praetor ex senatus consulto de | |
| oppidis Siculorum deduxit Agrigentum, cautum est in | 5 |
| Scipionis legibus ne plures essent in senatu ex colonorum | |
| numero quam ex vetere Agrigentinorum. Iste, qui omnia | |
| iura pretio exaequasset omniumque rerum dilectum atque | |
| discrimen pecunia sustulisset, non modo illa quae erant | |
| aetatis ordinis quaestusque permiscuit, sed etiam in his | 10 |
| duobus generibus civium novorum veterumque turbavit. | |
| Nam cum esset ex vetere numero quidam senator de- | 124.1 |
| mortuus, et cum ex utroque genere par numerus reliquus | |
| esset, veterem cooptari necesse erat legibus, ut is amplior | |
| numerus esset. Quae cum ita se res haberet, tamen ad | |
| istum emptum venerunt illum locum senatorium non solum | 5 |
| veteres, verum etiam novi. Fit ut pretio novus vincat | |
| litterasque a praetore adferat Agrigentum. Agrigentini ad | |
| istum legatos mittunt qui eum leges doceant consuetudi- | |
| nemque omnium annorum demonstrent, ut iste intellegeret | |
| ei se illum locum vendidisse cui ne commercium quidem | 10 |
| esse oporteret; quorum oratione iste, cum pretium iam | |
| accepisset, ne tantulum quidem commotus est. Idem fecit | 125.1 |
| Heracleae. Nam eo quoque colonos P. Rupilius deduxit, | |
| legesque similis de cooptando senatu et de numero veterum | |
| ac novorum dedit. Ibi non solum iste ut apud ceteros | |
| pecuniam accepit, sed etiam genera veterum ac novorum | 5 |
| numerumque permiscuit. Nolite exspectare dum omnis | |
| obeam oratione mea civitates: hoc uno complector omnia, | |
| neminem isto praetore senatorem fieri potuisse nisi qui isti | |
| pecuniam dedisset. |