Qua quidem in causa et benivolos obiurgatores pla- 1.5.6
care et invidos vituperatores confutare possumus, ut
alteros reprehendisse paeniteat, alteri didicisse se gau-
deant; nam qui admonent amice docendi sunt, qui
inimice insectantur repellendi. Multum autem fluxisse 6.1
video de libris nostris, quos compluris brevi tempore
edidimus, variumque sermonem partim admirantium
unde hoc philosophandi nobis subito studium extitis-
set, partim quid quaque de re certi haberemus scire 5
cupientium; multis etiam sensi mirabile videri eam
nobis potissimum probatam esse philosophiam, quae
lucem eriperet et quasi noctem quandam rebus offun-
deret, desertaeque disciplinae et iam pridem relictae
patrocinium necopinatum a nobis esse susceptum. Nos 10
autem nec subito coepimus philosophari nec medio-
crem a primo tempore aetatis in eo studio operam
curamque consumpsimus, et cum minime videbamur
tum maxime philosophabamur; quod et orationes de-
clarant refertae philosophorum sententiis et doctissi- 15
morum hominum familiaritates, quibus semper domus
nostra floruit, et principes illi Diodotus Philo An-
tiochus Posidonius, a quibus instituti sumus. et si om- 7.1
nia philosophiae praecepta referuntur ad vitam, ar-
bitramur nos et publicis et privatis in rebus ea prae-
stitisse quae ratio et doctrina praescripserit. Sin autem
quis requirit quae causa nos inpulerit ut haec tam 5
sero litteris mandaremus, nihil est quod expedire tam
facile possimus. Nam cum otio langueremus et is
esset rei publicae status ut eam unius consilio atque
cura gubernari necesse esset, primum ipsius rei publi-
cae causa philosophiam nostris hominibus explican- 10
dam putavi, magni existimans interesse ad decus et
ad laudem civitatis res tam gravis tamque praeclaras
Latinis etiam litteris contineri. eoque me minus in- 8.1
stituti mei paenitet, quod facile sentio quam multorum
non modo discendi sed etiam scribendi studia com-
moverim. complures enim Graecis institutionibus eru-
diti ea quae didicerant cum civibus suis communicare 5
non poterant, quod illa quae a Graecis accepissent La-
tine dici posse diffiderent; quo in genere tantum pro-
fecisse videmur, ut a Graecis ne verborum quidem
copia vinceremur. Hortata etiam est ut me ad haec 9.1
conferrem animi aegritudo fortunae magna et gravi
commota iniuria; cuius si maiorem aliquam levationem
reperire potuissem, non ad hanc potissimum confu-
gissem. ea vero ipsa nulla ratione melius frui potui 5
quam si me non modo ad legendos libros sed etiam
ad totam philosophiam pertractandam dedissem. om-
nes autem eius partes atque omnia membra tum fa-
cillume noscuntur, cum totae quaestiones scribendo
explicantur; est enim admirabilis quaedam continuatio 10
seriesque rerum, ut alia ex alia nexa et omnes inter se
aptae conligataeque videantur. Qui autem requirunt 10.1
quid quaque de re ipsi sentiamus, curiosius id faciunt
quam necesse est; non enim tam auctoritatis in dispu-
tando quam rationis momenta quaerenda sunt. quin
etiam obest plerumque iis qui discere volunt auctori- 5
tas eorum qui se docere profitentur; desinunt enim
suum iudicium adhibere, id habent ratum quod ab eo
quem probant iudicatum vident. nec vero probare so-
leo id quod de Pythagoreis accepimus, quos ferunt,
si quid adfirmarent in disputando, cum ex iis quaere- 10
retur quare ita esset, respondere solitos 'ipse dixit';
ipse autem erat Pythagoras: tantum opinio praeiu-
dicata poterat, ut etiam sine ratione valeret auctoritas.
Qui autem admirantur nos hanc potissimum discipli- 11.1
nam secutos, his quattuor Academicis libris satis re-
sponsum videtur. Nec vero desertarum relictarumque
rerum patrocinium suscepimus; non enim hominum in-
teritu sententiae quoque occidunt, sed lucem auctoris 5
fortasse desiderant. ut haec in philosophia ratio contra
omnia disserendi nullamque rem aperte iudicandi pro-
fecta a Socrate repetita ab Arcesila confirmata a Car-
neade usque ad nostram viguit aetatem; quam nunc
prope modum orbam esse in ipsa Graecia intellego. 10
quod non Academiae vitio sed tarditate hominum ar-
bitror contigisse. nam si singulas disciplinas percipere
magnum est, quanto maius omnis; quod facere is ne-
cesse est quibus propositum est veri reperiendi causa
et contra omnes philosophos et pro omnibus dicere. 15
cuius rei tantae tamque difficilis facultatem consecu- 12.1
tum esse me non profiteor, secutum esse prae me fero.
Nec tamen fieri potest ut qui hac ratione philosophen-
tur hi nihil habeant quod sequantur. dictum est om-
nino de hac re alio loco diligentius, sed quia nimis 5
indociles quidam tardique sunt admonendi videntur
saepius. non enim sumus i quibus nihil verum esse
videatur, sed i qui omnibus veris falsa quaedam ad-
iuncta esse dicamus tanta similitudine ut in is nulla
insit certa iudicandi et adsentiendi nota. ex quo exsistit 10
et illud, multa esse probabilia, quae quamquam non
perciperentur, tamen, quia visum quendam haberent
insignem et inlustrem, his sapientis vita regeretur.