Nam cum duo sint genera siderum, quorum alterum
|
2.49.5
|
spatiis inmutabilibus ab ortu ad occasum commeans
|
|
nullum umquam cursus sui vestigium inflectat, alterum
|
|
autem continuas conversiones duas isdem spatiis cur-
|
|
sibusque conficiat, ex utraque re et mundi volubilitas,
|
|
quae nisi in globosa forma esse non posset, et stella-
|
10
|
rum rutundi ambitus cognoscuntur.
|
|
Primusque sol, qui astrorum tenet principatum, ita
|
|
movetur ut, cum terras larga luce compleverit, eas-
|
|
dem modo his modo illis ex partibus opacet; ipsa enim
|
|
umbra terrae soli officiens noctem efficit. nocturnorum
|
15
|
autem spatiorum eadem est aequabilitas quae diur-
|
|
norum. eiusdemque solis tum accessus modici tum re-
|
|
cessus et frigoris et caloris modum temperant. cir-
|
|
cumitus enim solis orbium quinque et sexaginta et tre-
|
|
centorum quarta fere diei parte addita conversionem
|
20
|
conficiunt annuam; inflectens autem sol cursum tum
|
|
ad septem triones tum ad meridiem aestates et hiemes
|
|
efficit et ea duo tempora quorum alterum hiemi senes-
|
|
centi adiunctum est alterum aestati: ita ex quattuor
|
|
temporum mutationibus omnium quae terra marique
|
25
|
gignuntur initia causaeque ducuntur. Iam solis annuos
|
50.1
|
cursus spatiis menstruis luna consequitur, cuius te-
|
|
nuissimum lumen facit proximus accessus ad solem,
|
|
digressus autem longissimus quisque plenissimum. ne-
|
|
que solum eius species ac forma mutatur tum cres-
|
5
|
cendo tum defectibus in initia recurrendo, sed etiam
|
|
regio; quae cum est aquilonia aut australis, in lunae
|
|
quoque cursu est et brumae quaedam et solstitii simili-
|
|
tudo, multaque ab ea manant et fluunt quibus et ani-
|
|
mantes alantur augescantque et pubescant maturita-
|
10
|
temque adsequantur quae oriuntur e terra.
|
|