Tum ego: 'Quid didicerimus Cotta viderit, tu autem 1.17.12
nolo existimes me adiutorem huic venisse sed audi-
torem, et quidem aecum, libero iudicio, nulla eius modi
adstrictum necessitate, ut mihi velim nolim sit certa 15
quaedam tuenda sententia.'
  Tum Velleius fidenter sane, ut solent isti, nihil tam 18.1
verens quam ne dubitare aliqua de re videretur, tam-
quam modo ex deorum concilio et ex Epicuri inter-
mundiis descendisset, 'Audite' inquit 'non futtilis com-
menticiasque sententias, non opificem aedificatorem- 5
que mundi Platonis de Timaeo deum, nec anum fatidi-
cam Stoicorum Pronoeam, quam Latine licet Provi-
dentiam dicere, neque vero mundum ipsum animo et
sensibus praeditum rutundum ardentem volubilem
deum, portenta et miracula non disserentium philoso- 10
phorum sed somniantium. Quibus enim oculis animi 19.1
intueri potuit vester Plato fabricam illam tanti operis,
qua construi a deo atque aedificari mundum facit; quae
molitio quae ferramenta qui vectes quae machinae qui
ministri tanti muneris fuerunt; quem ad modum autem 5
oboedire et parere voluntati architecti aer ignis aqua
terra potuerunt; unde vero ortae illae quinque formae,
ex quibus reliqua formantur, apte cadentes ad animum
afficiendum pariendosque sensus? longum est ad om-
nia, quae talia sunt ut optata magis quam inventa 10
videantur; sed illa palmaris, quod, qui non modo na- 20.1
tum mundum introduxerit sed etiam manu paene fac-
tum, is eum dixerit fore sempiternum. hunc censes
primis ut dicitur labris gustasse physiologiam id est
naturae rationem, qui quicquam quod ortum sit putet 5
aeternum esse posse? quae est enim coagmentatio non
dissolubilis, aut quid est cuius principium aliquod sit
nihil sit extremum? Pronoea vero si vestra est Lucili
eadem, requiro quae paulo ante, ministros machinas
omnem totius operis dissignationem atque apparatum; 10
sin alia est, cur mortalem fecerit mundum, non, quem
ad modum Platonicus deus, sempiternum. Ab utroque 21.1
autem sciscitor cur mundi aedificatores repente ex-
stiterint, innumerabilia saecla dormierint; non enim si
mundus nullus erat saecla non erant (saecla nunc dico
non ea quae dierum noctiumque numero annuis cur- 5
sibus conficiuntur; nam fateor ea sine mundi conver-
sione effici non potuisse; sed fuit quaedam ab infinito
tempore aeternitas, quam nulla circumscriptio tempo-
rum metiebatur, spatio tamen qualis ea fuerit intellegi
potest, quod ne in cogitationem quidem cadit ut fuerit 10
tempus aliquod nullum cum tempus esset)—isto igi- 22.1
tur tam inmenso spatio quaero Balbe cur Pronoea
vestra cessaverit. laboremne fugiebat? at iste nec at-
tingit deum nec erat ullus, cum omnes naturae numini
divino, caelum ignes terrae maria, parerent. Quid 5
autem erat quod concupisceret deus mundum signis
et luminibus tamquam aedilis ornare? si ut deus ipse
melius habitaret, antea videlicet tempore infinito in
tenebris tamquam in gurgustio habitaverat. post autem:
varietatene eum delectari putamus, qua caelum et ter- 10
ras exornatas videmus? quae ista potest esse oblec-
tatio deo? quae si esset, non ea tam diu carere po-
tuisset. an haec, ut fere dicitis, hominum causa a deo 23.1
constituta sunt? sapientiumne? propter paucos igitur
tanta est rerum facta molitio. an stultorum? at pri-
mum causa non fuit cur de inprobis bene mereretur;
deinde quid est adsecutus, cum omnes stulti sint sine 5
dubio miserrimi, maxime quod stulti sunt (miserius
enim stultitia quid possumus dicere), deinde quod ita
multa sunt incommoda in vita, ut ea sapientes com-
modorum conpensatione leniant, stulti nec vitare ve-
nientia possint nec ferre praesentia. Qui vero mun- 10
dum ipsum animantem sapientemque esse dixerunt,
nullo modo viderunt animi natura intellegentis in
quam figuram cadere posset. de quo dicam equidem
paulo post, nunc autem hactenus: admirabor eorum 24.1
tarditatem qui animantem inmortalem et eundem bea-
tum rutundum esse velint, quod ea forma neget ullam
esse pulchriorem Plato: at mihi vel cylindri vel qua-
drati vel coni vel pyramidis videtur esse formosior. 5
Quae vero vita tribuitur isti rutundo deo? nempe ut
ea celeritate contorqueatur cui par nulla ne cogitari
quidem possit; in qua non video ubinam mens con-
stans et vita beata possit insistere. Quodque in nostro
corpore si minima ex parte significetur molestum sit, 10
cur hoc idem non habeatur molestum in deo? terra
enim profecto, quoniam mundi pars est, pars est etiam
dei; atqui terrae maxumas regiones inhabitabilis at-
que incultas videmus, quod pars earum adpulsu solis
exarserit, pars obriguerit nive pruinaque longinquo 15
solis abscessu; quae, si mundus est deus, quoniam
mundi partes sunt, dei membra partim ardentia partim
refrigerata ducenda sunt.