Atque hoc loco me intuens 'Utar' inquit 'carminibus 2.104.6
Arateis, quae a te admodum adulescentulo conversa ita
me delectant quia Latina sunt, ut multa ex is memoria
teneam. Ergo, ut oculis adsidue videmus, sine ulla
mutatione aut varietate 10
    "cetera labuntur celeri caelestia motu
    cum caeloque simul noctesque diesque feruntur",
quorum contemplatione nullius expleri potest animus 105.1
naturae constantiam videre cupientis.
    "extremusque adeo duplici de cardine vertex
    dicitur esse polus."
Hunc circum Arctoe duae feruntur numquam occidentes. 5
    "ex is altera apud Graios Cynosura vocatur,
    altera dicitur esse Helice",
cuius quidem clarissimas stellas totis noctibus cerni-
mus, quas
    "nostri Septem soliti vocitare Triones"; 10
paribusque stellis similiter distinctis eundem caeli ver- 106.1
ticem lustrat parva Cynosura.
    "hac fidunt duce nocturna Phoenices in alto.
    sed prior illa magis stellis distincta refulget
    et late prima confestim a nocte videtur. 5
    haec vero parva est, sed nautis usus in hac est;
    nam cursu interiore brevi convertitur orbe."
Et quo sit earum stellarum admirabilior aspectus,
    "has inter veluti rapido cum gurgite flumen
    torvus Draco serpit supter supraque revolvens 10
    sese conficiensque sinus e corpore flexos".
eius cum totius est praeclara species <tum> in primis 107.1
aspicienda est figura capitis atque ardor oculorum:
    "huic non una modo caput ornans stella relucet,
    verum tempora sunt duplici fulgore notata
    e trucibusque oculis duo fervida lumina flagrant 5
    atque uno mentum radianti sidere lucet;
    opstipum caput, a<t> tereti cervice reflexum
    optutum in cauda maioris figere dicas".
et relicum quidem corpus Draconis totis noctibus cernimus, 108.1
    "hoc caput hic paulum sese subitoque recondit,
    ortus ubi atque obitus parti admiscetur in una".
Id autem caput attingens
    "defessa velut maerentis imago 5
    vertitur",
quam quidem Graeci
    "Engonasin vocitant, genibus quia nixa feratur".
    "hic illa eximio posita est fulgore Corona."
Atque haec quidem a tergo, propter caput autem An- 10
guitenens,
    "quem claro perhibent Ophiuchum nomine Graii". 109.1
    "hic pressu duplici palmarum continet Anguem,
    atque eius ipse manet religatus corpore torto;
    namque virum medium Serpens sub pectora cingit.
    ille tamen nitens graviter vestigia ponit 5
    atque oculos urget pedibus pectusque Nepai."
Septentriones autem sequitur
    "Arctophylax, vulgo qui dicitur esse Bootes,
    quod quasi temone adiunctam prae se quatit Arctum".
Dein quae sequuntur: "huic" enim Booti 110.1
    "subter praecordia fixa videtur
    stella micans radiis, Arcturus nomine claro";
cuius <pedibus> subiecta fertur
    "Spicum inlustre tenens splendenti corpore Virgo". 5
Atque ita demetata signa sunt, ut in tantis descrip-
tionibus divina sollertia appareat:
    "et Natos Geminos invisses sub caput Arcti;
    subiectus mediaest Cancer, pedibusque tenetur
    magnus Leo tremulam quatiens e corpore flammam". 10
Auriga
    "sub laeva Geminorum obductus parte feretur.
    adversum caput huic Helicae truculenta tuetur.
    at Capra laeum umerum clara obtinet."
Tum quae secuntur: 15
    "verum haec est magno atque inlustri praedita signo,
    contra Haedi exiguum iaciunt mortalibus ignem".
Cuius sub pedibus
    "corniger est valido conixus corpore Taurus".
eius caput stellis conspersum est frequentibus; 111.1
    "has Graeci stellas Hyadas vocitare suerunt"
a pluendo (ὕειν enim est pluere), nostri imperite Su-
culas, quasi a subus essent non ab imbribus nominatae.
Minorem autem Septentrionem Cepheus passis palmis 5
<post> terga subsequitur;
    "namque ipsum ad tergum Cynosurae vertitur Arcti".
Hunc antecedit
    "obscura specie stellarum Cassiepia."
    "Hanc autem inlustri versatur corpore propter 10
    Andromeda aufugiens aspectu maesta parentis."
    "Huic Equos ille iubam quatiens fulgore micanti
    summum contingit caput alvo, stellaque iungens
    una tenet duplices communi lumine formas
    aeternum ex astris cupiens conectere nodum." 15
    "exin contortis Aries cum cornibus haeret."
quem propter
    "Pisces, quorum alter paulum praelabitur ante
    et magis horriferis aquilonis tangitur auris".
Ad pedes Andromedae Perseus describitur, 112.1
    "quem summa <a> regione aquilonis flamina pulsant".
cuius
    "propter laeum genum"
    "Vergilias tenui cum luce videbis". 5
    "inde Fides leviter posita et convexa videtur."
inde
    "est ales Avis lato sub tegmine caeli".
Capiti autem Equi proxima est Aquari dextra totusque
deinceps Aquarius. Tum 10
    "gelidum valido de pectore frigus anhelans
    corpore semifero magno Capricornus in orbe;
    quem cum perpetuo vestivit lumine Titan,
    brumali flectens contorquet tempore currum".
Hic autem aspicitur 113.1
    "sese ostendens emergit Scorpios alte
    posteriore trahens flexum vi corporis Arcum".
quem
    "propter nitens pinnis convolvitur Ales". 5
    "at propter se Aquila ardenti cum corpore portat."
Deinde Delphinus.
    "exinde Orion obliquo corpore nitens".
quem subsequens 114.1
    "fervidus ille Canis stellarum luce"
refulget. post Lepus subsequitur
    "curriculum numquam defesso corpore sedans
    at Canis ad caudam serpens prolabitur Argo". 5
    "hanc Aries tegit et squamoso corpore Pisces
    Fluminis inlustri tangentem corpore ripas."
quem longe "serpentem" et manantem aspicies
    "proceraque Vincla videbis,
    quae retinent Pisces caudarum a parte locata" 10
    "Inde Nepae cernes propter fulgentis acumen
    Aram, quam flatu permulcet spiritus austri."
Propter quae Centaurus
    "cedit Equi partis properans subiungere Chelis.
    hic dextram porgens, quadrupes qua vasta tenetur", 15
    "tendit et inlustrem truculentus cedit ad Aram.
    Hic sese infernis e partibus erigit Hydra",
cuius longe corpus est fusum,
    "in medioque sinu fulgens Cretera relucet.
    extremam nitens plumato corpore Corvus 20
    rostro tundit, et hic Geminis est ille sub ipsis
    Ante Canem, Procyon Graio qui nomine fertur".
Haec omnis descriptio siderum atque hic tantus caeli 115.1
ornatus ex corporibus huc et illuc casu et temere cur-
santibus potuisse effici cuiquam sano videri potest,
aut vero alia quae natura mentis et rationis expers
haec efficere potuit quae non modo ut fierent ratione 5
eguerunt sed intellegi qualia sint sine summa ratione
non possunt?