Ut vero perpetuus mundi esset ornatus, magna ad- 2.127.8
hibita cura est a providentia deorum, ut semper essent
et bestiarum genera et arborum omniumque rerum 10
quae a terra stirpibus continerentur; quae quidem
omnia eam vim seminis habent in se ut ex uno plura
generentur. Idque semen inclusum est in intuma parte
earum bacarum quae ex quaque stirpe funduntur, is-
demque seminibus et homines adfatim vescuntur et 15
terrae eiusdem generis stirpium renovatione conplen-
tur. Quid loquar quanta ratio in bestiis ad perpetuam 128.1
conservationem earum generis appareat? nam primum
aliae mares aliae feminae sunt, quod perpetuitatis
causa machinata natura est, deinde partes corporis et
ad procreandum et ad concipiendum aptissimae, et in 5
mari et in femina commiscendorum corporum mirae li-
bidines, cum autem in locis semen insedit rapit om-
nem fere cibum ad sese eoque saeptum fingit animal;
quod cum ex utero elapsum excidit, in is animantibus
quae lacte aluntur omnis fere cibus matrum lactescere 10
incipit, eaque quae paulo ante nata sunt sine magistro
duce natura mammas adpetunt earumque ubertate sa-
turantur. atque ut intellegamus nihil horum esse for-
tuitum et haec omnia esse opera providae sollertisque
naturae, quae multiplices fetus procreant, ut sues ut 15
canes, is mammarum data est multitudo, quas easdem
paucas habent eae bestiae quae pauca gignunt. Quid 129.1
dicam quantus amor bestiarum sit in educandis custo-
diendisque is quae procreaverunt, usque ad eum finem
dum possint se ipsa defendere. etsi pisces, ut aiunt,
ova cum genuerunt relinquunt, facile enim illa aqua et 5
sustinentur et fetum fundunt; testudines autem et cro-
codilos dicunt, cum in terra partum ediderint, obruere
ova, deinde discedere: ita et nascuntur et educantur
ipsa per sese. iam gallinae avesque reliquae et quietum
requirunt ad pariendum locum et cubilia sibi nidosque 10
construunt eosque quam possunt mollissume subster-
nunt, ut quam facillume ova serventur; e quibus pullos
cum excuderunt ita tuentur ut et pinnis foveant ne
frigore laedantur et si est calor a sole se opponant;
cum autem pulli pinnulis uti possunt, tum volatus 15
eorum matres prosequuntur, reliqua cura liberantur.
Accedit etiam ad non nullorum animantium et earum 130.1
rerum quas terra gignit conservationem et salutem ho-
minum etiam sollertia et diligentia. nam multae et
pecudes et stirpes sunt quae sine procuratione homi-
num salvae esse non possunt. 5