Sed omnia vestri Balbe solent ad igneam vim referre 3.35.1
Heraclitum ut opinor sequentes, quem ipsum non om-
nes interpretantur uno modo, †quoniam quid diceret
quod intellegi noluit† omittamus; vos autem ita dici-
tis, omnem vim esse ignem, itaque et animantis cum 5
calor defecerit tum interire, et in omni natura rerum
id vivere id vigere quod caleat. Ego autem non intel-
lego quo modo calore extincto corpora intereant, non
intereant umore aut spiritu amisso, praesertim cum
intereant etiam nimio calore. quam ob rem id quidem 36.1
commune est de calido; verum tamen videamus exitum.
ita voltis opinor, nihil esse animal extrinsecus in na-
tura atque mundo praeter ignem: qui magis quam
praeter animam, unde animantium quoque constet ani- 5
mus, ex quo animal dicitur? quo modo autem hoc
quasi concedatur sumitis, nihil esse animum nisi
ignem; probabilius enim videtur tale quiddam esse ani-
mum, ut sit ex igni atque anima temperatum. "Quod
si ignis ex sese ipse animal est nulla se alia admiscente 10
natura, quoniam is, cum inest in corporibus nostris,
efficit ut sentiamus, non potest ipse esse sine sensu."
Rursus eadem dici possunt: quidquid est enim quod
sensum habeat, id necesse est sentiat et voluptatem
et dolorem, ad quem autem dolor veniat ad eundem 15
etiam interitum venire. ita fit ut ne ignem quidem effi-
cere possitis aeternum. Quid enim, non eisdem vobis 37.1
placet omnem ignem pastus indigere nec permanere
ullo modo posse nisi alatur, ali autem solem lunam re-
liqua astra aquis, alia dulcibus alia marinis; eamque
causam Cleanthes adfert cur se sol referat nec longius 5
progrediatur solstitiali orbi itemque brumali, ne longius
discedat a cibo. Hoc totum quale sit mox; nunc autem
concludatur illud: quod interire possit id aeternum
non esse natura; ignem autem interiturum esse nisi
alatur; non esse igitur natura ignem sempiternum. 10