Et quaerere a nobis Balbe soletis quae vita deorum 1.50.9
sit quaeque ab is degatur aetas. ea videlicet qua nihil 51.1
beatius nihil omnibus bonis affluentius cogitari po-
test. nihil enim agit, nullis occupationibus est inplica-
tus, nulla opera molitur, sua sapientia et virtute gau-
det, habet exploratum fore se semper cum in maximis 5
tum in aeternis voluptatibus. Hunc deum rite beatum 52.1
dixerimus, vestrum vero laboriosissimum. sive enim
ipse mundus deus est, quid potest esse minus quietum
quam nullo puncto temporis intermisso versari circum
axem caeli admirabili celeritate: nisi quietum autem 5
nihil beatum est; sive in ipso mundo deus inest ali-
quis, qui regat qui gubernet qui cursus astrorum mu-
tationes temporum rerum vicissitudines ordinesque
conservet, terras et maria contemplans hominum com-
moda vitasque tueatur, ne ille est inplicatus molestis 10
negotiis et operosis. nos autem beatam vitam in animi 53.1
securitate et in omnium vacatione munerum ponimus.
docuit enim nos idem qui cetera, natura effectum esse
mundum, nihil opus fuisse fabrica, tamque eam rem
esse facilem, quam vos effici negetis sine divina posse 5
sollertia, ut innumerabiles natura mundos effectura sit
efficiat effecerit. quod quia quem ad modum natura
efficere sine aliqua mente possit non videtis, ut tra-
gici poetae cum explicare argumenti exitum non po-
testis confugitis ad deum. cuius operam profecto non 54.1
desideraretis, si inmensam et interminatam in omnis
partis magnitudinem regionum videretis, in quam se
iniciens animus et intendens ita late longeque peregri-
natur, ut nullam tamen oram ultimi videat in qua pos- 5
sit insistere. in hac igitur inmensitate latitudinum lon-
gitudinum altitudinum infinita vis innumerabilium vo-
litat atomorum, quae interiecto inani cohaerescunt ta-
men inter se et aliae alias adprehendentes continuan-
tur; ex quo efficiuntur eae rerum formae et figurae, 10
quas vos effici posse sine follibus et incudibus non
putatis. itaque inposuistis in cervicibus nostris sempi-
ternum dominum, quem dies et noctes timeremus. quis
enim non timeat omnia providentem et cogitantem et
animadvertentem et omnia ad se pertinere putantem 15
curiosum et plenum negotii deum? Hinc vobis extitit 55.1
primum illa fatalis necessitas, quam εἱμαρμένην dici-
tis, ut quicquid accidat id ex aeterna veritate causa-
rumque continuatione fluxisse dicatis. quanti autem
haec philosophia aestimandast, cui tamquam aniculis, 5
et his quidem indoctis, fato fieri videantur omnia. se-
quitur μαντικὴ vestra, quae Latine divinatio dicitur,
qua tanta inbueremur superstitione si vos audire vel-
lemus, ut haruspices augures harioli vates coniectores
nobis essent colendi. His terroribus ab Epicuro soluti 56.1
et in libertatem vindicati nec metuimus eos quos intel-
legimus nec sibi fingere ullam molestiam nec alteri
quaerere, et pie sancteque colimus naturam excellen-
tem atque praestantem. 5