| CATO MAIOR DE SENECTUTE | |
| LIBER | |
| 'O Tite, si quid ego adiuero curamve levasso | 1.1 |
| quae nunc te coquit et versat in pectore fixa, | |
| ecquid erit praemi?' | |
| licet enim mihi versibus eisdem affari te Attice qui- | |
| bus affatur Flamininum 'ille vir haud magna cum re, | 5 |
| sed plenus fidei'; quamquam certo scio non ut Flami- | |
| ninum 'sollicitari te Tite, sic noctesque diesque,' novi | |
| enim moderationem animi tui et aequitatem teque co- | |
| gnomen non solum Athenis deportasse, sed humani- | |
| tatem et prudentiam intellego. et tamen te suspicor | 10 |
| eisdem rebus quibus me ipsum interdum gravius com- | |
| moveri, quarum consolatio et maior est et in aliud tem- | |
| pus differenda. nunc autem mihi est visum de senec- | |
| tute aliquid ad te conscribere. hoc enim onere quod | |
| mihi commune tecum est, aut iam urgentis aut certe | 15 |
| adventantis senectutis et te et me etiam ipsum levari | 2.1 |
| volo; etsi te quidem id modice ac sapienter sicut omnia | |
| et ferre et laturum esse certo scio. sed mihi, cum de | |
| senectute vellem aliquid scribere, tu occurrebas dignus | |
| eo munere quo uterque nostrum communiter uteretur. | 5 |
| mihi quidem ita iucunda huius libri confectio fuit, ut | |
| non modo omnes absterserit senectutis molestias, sed | |
| effecerit mollem etiam et iucundam senectutem. num- | |
| quam igitur digne satis laudari philosophia poterit, | |
| cui qui pareat omne tempus aetatis sine molestia pos- | 10 |
| sit degere. sed de ceteris et diximus multa et saepe | 3.1 |
| dicemus; hunc librum ad te de senectute misimus. om- | |
| nem autem sermonem tribuimus non Tithono ut Aristo | |
| Cius (parum enim esset auctoritatis in fabula), sed M. | |
| Catoni seni, quo maiorem auctoritatem haberet oratio; | 5 |
| apud quem Laelium et Scipionem facimus admirantes | |
| quod is tam facile senectutem ferat, eisque eum respon- | |
| dentem. qui si eruditius videbitur disputare quam con- | |
| suevit ipse in suis libris, attribuito litteris Graecis qua- | |
| rum constat eum perstudiosum fuisse in senectute. sed | 10 |
| quid opus est plura? iam enim ipsius Catonis sermo | |
| explicabit nostram omnem de senectute sententiam. |