Lael. Atqui Cato gratissimum nobis, ut etiam pro 6.1
Scipione pollicear, feceris, si, quoniam speramus, vo-
lumus quidem certe senes fieri, multo ante a te didi-
cerimus quibus facillime rationibus ingravescentem
aetatem ferre possimus. 5
  Cato. Faciam vero Laeli, praesertim si utrique ve-
strum, ut dicis, gratum futurum est.
  Lael. Volumus sane, nisi molestum est Cato, tam-
quam longam aliquam viam confeceris quam nobis
quoque ingrediundum sit, istuc quo pervenisti, videre 10
quale sit.
  Cato. Faciam, ut potero Laeli. saepe enim interfui 7.1
querelis aequalium meorum (pares autem vetere pro-
verbio cum paribus facillime congregantur), quae C.
Salinator, quae Sp. Albinus, homines consulares, nostri
fere aequales, deplorare solebant, tum quod voluptati- 5
bus carerent, sine quibus vitam nullam putarent, tum
quod spernerentur ab eis a quibus essent coli soliti.
qui mihi non id videbantur accusare quod esset ac-
cusandum. nam si id culpa senectutis accideret, eadem
mihi usu venirent reliquisque omnibus maioribus na- 10
tu quorum ego multorum cognovi senectutem sine que-
rela, qui se et libidinum vinculis laxatos esse non mo-
leste ferrent nec a suis despicerentur. sed omnium
istius modi querelarum in moribus est culpa, non in
aetate. moderati enim et nec difficiles nec inhumani 15
senes tolerabilem senectutem agunt, inportunitas au-
tem et inhumanitas omni aetati molesta est.
  Lael. Est, ut dicis, Cato; sed fortasse dixerit quis- 8.1
piam tibi propter opes et copias et dignitatem tuam
tolerabiliorem senectutem videri, id autem non posse
multis contingere.