Cum enim saepe mecum ageres, ut de amicitia 4.1
scriberem aliquid, digna mihi res cum omnium cogni-
tione, tum nostra familiaritate visa est. Itaque feci
non invitus, ut prodessem multis rogatu tuo. Sed ut
in Catone Maiore, qui est scriptus ad te de senec- 5
tute, Catonem induxi senem disputantem, quia nulla
videbatur aptior persona, quae de illa aetate loquere-
tur, quam eius, qui et diutissime senex fuisset et in
ipsa senectute praeter ceteros floruisset, sic, cum ac-
cepissemus a patribus maxime memorabilem C. Laeli 10
et P. Scipionis familiaritatem fuisse, idonea mihi
Laeli persona visa est, quae de amicitia ea ipsa dis-
sereret, quae disputata ab eo meminisset Scaevola.
Genus autem hoc sermonum positum in hominum ve-
terum auctoritate, et eorum inlustrium, plus nescio 15
quo pacto videtur habere gravitatis; itaque ipse mea
legens sic adficior interdum, ut Catonem, non me
loqui existimem. Sed ut tum ad senem senex de se- 5.1
nectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus scripsi
de amicitia. Tum est Cato locutus, quo erat nemo
fere senior temporibus illis, nemo prudentior; nunc
Laelius et sapiens (sic enim est habitus) et amicitiae 5
gloria excellens de amicitia loquetur. Tu velim a me
animum parumper avertas, Laelium loqui ipsum putes.
C. Fannius et Q. Mucius ad socerum veniunt post
mortem Africani; ab his sermo oritur, respondet Lae-
lius, cuius tota disputatio est de amicitia, quam le- 10
gens te ipse cognosces.
  Fannius. Sunt ista, Laeli; nec enim melior vir 6.1
fuit Africano quisquam nec clarior. Sed existimare
debes omnium oculos in te esse coniectos unum; te
sapientem et appellant et existimant. Tribuebatur hoc
modo M. Catoni, scimus L. Acilium apud patres no- 5
stros appellatum esse sapientem, sed uterque alio quo-
dam modo, Acilius, quia prudens esse in iure civili
putabatur, Cato, quia multarum rerum usum habebat;
multa eius et in senatu et in foro vel provisa pru-
denter vel acta constanter vel responsa acute fere- 10
bantur; propterea quasi cognomen iam habebat in
senectute sapientis. Te autem alio quodam modo non
solum natura et moribus, verum etiam studio et doc-
trina esse sapientem, nec sicut vulgus, sed ut eruditi
solent appellare sapientem, qualem in reliqua Graecia 15
neminem (nam qui septem appellantur, eos, qui ista 7.1
subtilius quaerunt, in numero sapientium non habent),
Athenis unum accepimus, et eum quidem etiam Apol-
linis oraculo sapientissimum iudicatum; hanc esse in
te sapientiam existumant, ut omnia tua in te posita 5
esse ducas humanosque casus virtute inferiores putes.
Itaque ex me quaerunt, credo ex hoc item Scaevola,
quonam pacto mortem Africani feras, eoque magis,
quod proximis Nonis cum in hortos D. Bruti auguris
commentandi causa, ut adsolet, venissemus, tu non 10
adfuisti, qui diligentissime semper illum diem et illud
munus solitus esses obire.