Ut igitur et monere et moneri proprium est verae 91.1
amicitiae et alterum libere facere, non aspere, alterum
patienter accipere, non repugnanter, sic habendum est
nullam in amicitiis pestem esse maiorem quam adu-
lationem, blanditiam, adsentationem; quamvis enim 5
multis nominibus est hoc vitium notandum levium
hominum atque fallacium ad voluntatem loquentium
omnia, nihil ad veritatem. Cum autem omnium rerum 92.1
simulatio vitiosa est (tollit enim iudicium veri idque
adulterat), tum amicitiae repugnat maxime; delet enim
veritatem, sine qua nomen amicitiae valere non pot-
est. Nam cum amicitiae vis sit in eo, ut unus quasi 5
animus fiat ex pluribus, qui id fieri poterit, si ne in
uno quidem quoque unus animus erit idemque semper,
sed varius, commutabilis, multiplex? Quid enim potest 93.1
esse tam flexibile, tam devium quam animus eius, qui
ad alterius non modo sensum ac voluntatem, sed
etiam vultum atque nutum convertitur?
    Négat quis, nego; ait, áio; postremo ímperavi egomét mihi 5
    Ómnia adsentári,
ut ait idem Terentius, sed ille in Gnathonis persona,
quod amici genus adhibere omnino levitatis est. Multi 94.1
autem Gnathonum similes cum sint loco, fortuna, fama
superiores, horum est adsentatio molesta, cum ad va-
nitatem accessit auctoritas. Secerni autem blandus 95.1
amicus a vero et internosci tam potest adhibita dili-
gentia quam omnia fucata et simulata a sinceris atque
veris. Contio, quae ex imperitissimis constat, tamen
iudicare solet, quid intersit inter popularem, id est 5
adsentatorem et levem civem, et inter constantem,
severum et gravem. Quibus blanditiis C. Papirius nu- 96.1
per influebat in auris contionis, cum ferret legem de
tribunis plebis reficiendis! Dissuasimus nos; sed nihil
de me, de Scipione dicam lubentius. Quanta illa, di
inmortales, fuit gravitas, quanta in oratione maiestas! 5
ut facile ducem populi Romani, non comitem diceres.
Sed adfuistis, et est in manibus oratio. Itaque lex
popularis suffragiis populi repudiata est. Atque, ut
ad me redeam, meministis, Q. Maxumo, fratre Scipio-
nis, et L. Mancino consulibus quam popularis lex de 10
sacerdotiis C. Licini Crassi videbatur! cooptatio enim
collegiorum ad populi beneficium transferebatur; atque
is primus instituit in forum versus agere cum populo.
Tamen illius vendibilem orationem religio deorum in-
mortalium nobis defendentibus facile vincebat. Atque 15
id actum est praetore me quinquennio ante, quam
consul sum factus; ita re magis quam summa aucto-
ritate causa illa defensa est.