Quid hoc somnio dici potest divinius? Sed quid 1.58.1
aut plura aut vetera quaerimus? Saepe tibi meum
narravi, saepe ex te audivi tuum somnium: me, cum
Asiae pro cos. praeessem, vidisse in quiete, cum tu
equo advectus ad quandam magni fluminis ripam pro- 5
vectus subito atque delapsus in flumen nusquam ap-
paruisses, me contremuisse timore perterritum; tum
te repente laetum exstitisse eodemque equo adversam
ascendisse ripam, nosque inter nos esse conplexos.
Facilis coniectura huius somnii, mihique a peritis in 10
Asia praedictum est fore eos eventus rerum, qui acci-
derunt. Venio nunc ad tuum. Audivi equidem ex te 59.1
ipso, sed mihi saepius noster Sallustius narravit, cum
in illa fuga nobis gloriosa, patriae calamitosa in villa
quadam campi Atinatis maneres magnamque partem
noctis vigilasses, ad lucem denique arte et graviter 5
dormire te coepisse; itaque, quamquam iter instaret,
tamen silentium fieri iussisse <se> neque esse passum
te excitari; cum autem experrectus esses hora secunda
fere, te sibi somnium narravisse: visum tibi esse, cum
in locis solis maestus errares, C. Marium cum fasci- 10
bus laureatis quaerere ex te, quid tristis esses, cum-
que tu te patria vi pulsum esse dixisses, prehendisse
eum dextram tuam et bono animo te iussisse esse
lictorique proxumo tradidisse, ut te in monumentum
suum deduceret, et dixisse in eo tibi salutem fore. 15
Tum et se exclamasse Sallustius narrat reditum tibi
celerem et gloriosum paratum, et te ipsum visum
somnio delectari. Nam illud mihi ipsi celeriter nun-
tiatum est, ut audivisses in monumento Marii de tuo
reditu magnificentissumum illud senatus consultum esse 20
factum referente optumo et clarissumo viro consule,
idque frequentissimo theatro incredibili clamore et
plausu comprobatum, dixisse te nihil illo Atinati
somnio fieri posse divinius.